Elementa physiologiæ, juxta solertiora novissimaque physicorum experimenta, & accuratiores anatomicorum observationes concinnata. Auctore Joseph Lieutaud ...

발행: 1749년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ρ χ ο L E G o M E N A. tempore intromissis inibi incarcerantur, donec a fractis repagulis sui juris fiant. Aer

praecipuum naturae instrumentum censeri debet sine quo suas actiones peragere minime valet. Fluida & solida corporis viventis ,

non secus ac alia corpora molecularum aerearum copia scatent , quae praecipuam opem praestant in exequendis muniis. Praeter materias luminis & soni , variasque liteterogeneas quas recondit aer , constat particulis diveris molis quarum tenuiores densifi1ma corpora pervadunt , crassioreS vero solitis repagulis coercentur ; primae mobilissimae nullas clasticitatis praebent notas ; secundae vero compresis , ignis vi vel alia causa, stupenda vi resiliunt & cxpanduntur.

vlu, flui- Licet aer intra omnem corporum meatus ditas & recondatur, nusquam tamen cum istis m, nuit teriebus concrescit; cum a solutis claustris,

suibus incarceratur , subitb pristinum induit

ingenium : nulla enim hucusque Chymbcorum & Physicorum arte aer Fluiditatem amisit. Crassiores actis moleculae, nullo tamen microscopio conspicuae haud trajiciunt, uti supra innui, varia solida,Vitrum puta, metalla, lapides , ligna densiora , chartas, membranaS, &c. imo non subit corporum porulos quos permeant Vinum , aqua , oleum , &c. quod sane quidem minime pendet amolis discrimine ; cum particulae aeris mOlecularum vini, aquae & olei tenuitatem longe superent ; sed a vi magneticd particularum aeris, quarum haerentia praepedit distisciationem, ut ex variis experimentis patet. Quibus

42쪽

P R o L E et o M E N A. 27nddere licet quod percolata illa liquida conspici ia, trans corpora quae respuunt aerem , innumeris particulis aereis scatent, quae una

cum aliis materiebus angustissimas subierunt corporum intercapedines. Illud observatur inflatibus intestinorum, qua nusquam vasa lactea subire Valent, & per superiora vel inferiora foras erumpunt; licet chylum particulis aereis scatere nullus dubitet. Aer tamen sinc spulmonibus exceptus subit vascula pulmonaria , & , uti infra dicemus, sanguini immiscetur; eo quod solvuntur molecularum haerentiae ab stupenda divisione ductuum trachealium. Neminem latet aerem certa Gravitate donati ; elevat enim in tubo torricelliano 28. circiter pollices argenti vivi ; hinc patet ingens vis qua Atmosphera omnia corpora premit. Ex hinc deducitur actio aetas incumbentis animalium corporibus , quae varias vicissitudines a curio11s naturae Du-tatoribus observaras patitur, quas recensere vetat instituti ratio : illud tamen silentio minime praetermittere debemus quod pondus actis prementis juxta omnes directiones stiperficiem corporis hominis mediae proceritatis superat vim 3o o librarum : hinc

patet quanta vi cohibeantur humorum rares centiae & cxpansiones ; & quantas mutationes patiantur ab imminuta vel aucta aeris gravitate , cujus differentia juxta baro metii observationes Versatur in rooo. libris , quod licet maximi sit momenti in morborum curatione , practicos tamen plerumque latet.

Aer insigni mi elasica pollet : si comprimatur, proprio uisu reulit & pristinam

Aeris grae vitas. Eius elapticitas

43쪽

18 Ρ R o L E G o M E N A. molem recuperare tentat, quoa innumeris experimentis, etiam lippis & tonsoribus notis, compertum manet : quo magis urgetur , eo latius sublata & superata pressione expanditur. Neminem fugit aerem

redigi posse in spatium minus quam liber obtinebat ue sed haud dum constat de hujusce densitatis termino , licet plurimi afferant ultra goo vices in arctius comprimi posse, quod omnem ferme fidem superat. Calor excitat aeris elaterem ; & quo densius colligitur, eo vehementius expanditur ; hinc patet aerem liberum frigore contrahi de calore rarescere. Disicrimen quod occurrit inter adiem summo frigore naturali densium& aerem aesta ardentissimo naturali rarefactum, esse ut . ad 3. Vulgo fertur. Caeterum juxta observationem Bolei densissimus aes est aeri rarissimo ut i. ad 32OOOD. Illud notatu dignum videtur quod Elateractis numquam destruatur neque calore , nec pressione plurium annorum ue sed sem-Per eadem Vi polleat. Heteroge- Aer varios effectus exerit qui ad clasti- istis subb citatem & gravitatem nusquam referri Vaseater Varias materies Heterogeneas quas penes recondit, quae animalia , vegetabilia , & ipsamet mineralia diversimode assiciunt : emavia enim e Globo terraqueo erumpentia aerem coinquinant & conspurcant ; hinc innumera morborum seminia quae peculiaribus causis evolvuntur & humoribus pertimescendam labem inferunt. Certa ignis copia referri aerem in dic ni

44쪽

Ρ R o L E G o M E N Α 1n aere rillud sequitur ex notissima animalium& vegetabilium perspiratione, atque aquae

totius orbis immensa evaporatione : haud eadem semper aquae copia scatet aer ; nunc siccior , nunc humidior evadis 3 quod abunde testantur hygrometra. Animalium &vegetabilium fragrantes materies in aere volitari neminem fugir. Tota fere extinctorum animalium corpora putrefactione soluta per aera divagantur. Variae materies

quae pro ignis pabulo habentur in halitum relicta terra , sale fixo referta, abeunt &aerem inquinant. Ipsamet salia diversae sortis a terra figente liberata sensim & successu

temporis in auras abeunt. Aerem copia

sulphuris inquinari nullus ferme dubitandi locus 3 illud aperte testantur fumi olidi ecertis fodinis & cryptis erumpentes , fo res infestantes , qui saepe sepius ab illata accensa candela incendium summe periculosum excitant : nonne vapores sulphurei e caemeteriis & nonnullis aquis mineralibus elevati flammam sponte concipiunt, &c.

quibus addere licet fulmina quae halitum sulphureum post se trahunt. Nec desunt

moleculae terrere in aere , cum fuligo in

altissimi camini fastigio lecta haud parcam

terrae copiam praebeat, qua scatet fumus Per aera sparsus. Chymici ignis vi quaevis metalla ad eVaporationem cogunt; adeo ut aer Omni prorsus materia dives non solum elementales mixtorum moleculas excipit; sed etiam animalium , vegetabilium , & mineralium essentiales partes & compositas penes se continet; imo variarum plantarum 2-

45쪽

3o PRO LEGOMEN A. mina, animalculorum ovula & forte ipsemet animalia , uti fatis superque patet ex variis Eruditorum actis 3 hinc minime mirum si a diverso aeris motu, & vario statu emergant plurima latentium morborum seminia, stupenda excitentur Meteora , aliaque intricatiora oriantur Pli nomena. De materia soni & luminis nil addimus, cum de utraque

agemus in Physiologia, ubi de auditu &visu.

varii sus. dum, inodorum , caloris expers &pellucidum, quod frigore concrescit. Praebet saluberrimum animalibus potum 3 Partium lapidarum solutioni inservit ; est genuinum omnium substantiarum in massa sanguinea latitantium vehiculum ; eamdem vim habet in plantis. Ejus beneficio colliguntur disperta materies, quibus concrescunt mineralia : Diabiles terrae partes in pulverem insensissimum obirent ni aqua pluviali necterentur & quasi conglutinarentur. Innumeros alios usas praestat aqua , quos nunc recensere supervacaneum judicamus. MOleculae aqtaeae a consimilium adhaesione liberae sponte in vapores elevantur& in aera disperguntur ; donec aliqua causa aggestae in crassiores & ponderosiores massas facessant, e quibus emergunt pluvia, nix& grando. Diversis Moleculae 'ntiales aquae , Oblongae, substantii. leves & flexiles, praeter elementales sui

46쪽

Ρ R o L E Q o M E N A. , crias diversae sortis, terreas nempe, igneas, aereaS , salinaS , nitrosas , aluminosas, vitriolicas , sulphureas, metallicas , &c. quae non solum aquae innatant, sed etiam , uti supra irinui, per aera volitant. Quo magis materiebus heterogeneis est faturata, eo dissicilius dissipatur ; hinc minime mi, rum si aqua maris' sale & bitumine impraegnata minuS exhalet, caeteris paribus, qtiam Fontes , Rivi, Flumina , Lacus , &c. Exinde patet qua ratione sincera aqua desideretur , cur varia sit aquae Gravitas respectu diversarum molecularum quibus scatet ; & quantum inventu dissicile sit proprium aquae pondus. Juxta tamen accuratiora experimenta pollex cubicus Anglicanus aquae communis ponderat grana 26O. Aquae ergo pondus erit illi auri purissimi ut 19. ad I.& gravitati aeris ut 1. ad 8So. Calor aquam leviorem reddit, non secus ac alia liquida ad rarefactionem prona. Idem ferme eUenit, uti infra notabimus, si intensiori frigore in glaciem rigescar. Flexiles & oblongae aquae Essentieses mo- leculae pro vario motu in glomeramina quasi abeunt, vel sphericam λrmam nanciscuntur 3 ac per minores & lubricas sese contingendo superficies in statu fluiditatis existunt, & undique dissitiunt ; sic, ut inquiunt, alienis terminis coercentur. Flexilia, perpolita & lenissima illa corpuscula imparia sunt feriendis gustus & olfactus organis , hinc aquam insipidam esse & inodoram consectarium est. Aqua certam ignis copiam recondit , cujus ratione molaculae aqueae

vitas. Aquae eo sentiales molaculae.

47쪽

tas.

Ρ g Ο Ε Ε G o M E L. ad motum sunt proniores : an a solo igne pendeat aquae fluiditas , uti existimavit Boer-haabius dubitare lidet. Aquae molecules ratione Exilitatis Sc Eleae litatis varia solida libere.penetrant & trajiciunt ι imo nonnulla , ligna scilicet &funes stupenda vi dilatant , cujus ratione ingentes resistentias superare Valent ; quod minime fugit mechanicos : vitrum cujusvis generis', aliaque corpora lapidea & metallica aquae moleculis impervia sunt: exemplo sit ampulla vitrea hernietice obsigillata, Ther- mometri nomine nota . in qua coacerVatur spiritus vini per centurn annos absque ulla dissationis suspicione. Particulae flexiles &ctantiales aquae varias mutationes pati valent ; vel a dis lactatione molecularum et mentalium, vel a miscella variarum materierum : sed Elemen es simplicissimae, &adamantinae duritiei nulla arte, nec naturae vi aliam formam nancisci valent licet separatae & dispersae aliorum corporum compositionem ingrediantur, ubi nil proprietatis aquae retinent ς sed si aliqua causa iterum Coeant in genuinam aquam Facessunt prioris indolis nusquam degenereS. Ubi vigente bruma languidior est mo- lecularum aquearum motus, elongantur hae flexiles particulae & quasi exasperantur atque per latiores sese tangunt superficies : hinc emergit corpus durum , elasticum , fragile,& pellucidum , quod Glaciei nomine Venit. Nec quiescere possunt particulae aqueae quin tota massa rarescat, ob dissbdiationem scilicet Sphaerularum , atque tanto impetu ejus VO'

lumen,

48쪽

lumen expanditur ut Vasa terrea, vitrea

imo & metallica disirumpat, atque lapides findat ; hinc glacies aqua levior siit ; quod expersentiae consorthim est , qua scitur quoά pondus aquae & glaciei se habeat ut 9. ad Jatti exolevit opinio eorum qui aquae

congelationem ad nitrum aereum referebant ue quo magis enim aqua spiculis salinis foeta est , eo dissicilius hieme concrescit :praeterea glaciei levitas omnem amovet suspicionem novae materiae accessiis. Fit domum aquae in glaciem conversio in machina Pneumatica , licet particulae nitrota

angustissimas vitri poros subire minima

valeant.

SULPHU R. Stilphur seu oleum est substantia pin

guis , inflammabilis , aquae misceri impatiens ue cujus molectulae ei sentia es sunt sta mina crispa , ramosa , flexilia , invicem contorta & plerumque congelationi apta. Hac turgent animalia ; eam certa copi1 suppeditant vegetabilia ; atque sub variis formis e terrae viseeribus effoditur. Praeter adipem & pinguedinemiquam praebent animalia , alii sunt succi pingues & oleosi quae in oeconomia animali variana opem praestanti; uti medulla ossium , lympha . lac , semen, bilis, cerumen , &ci Tanta copia sulphuris scatent humores ut si historiis sit fides flammam concipcre valeant λPlures enim narrant se vidisse hominus quorum exhalationes accendebantur admota

49쪽

' 34 P R O L E G O M ENA . candela ardente : neminean fugit varios parari phosphoios ex urina & faecibus alvinis. Vegeta. E vegetabilibus haud minori proventu educitur haec materia , quae vel sponte fluit, vel trituratione , expressione , Vel quavis alia arte o plantis separatur ; uti sunt spiritus ardentes , balsama , olea , telebinthina , pix , resinae, gummi , camphora,

storax , mirrha , Olibanum , manna , scammonea , Opium , aloes , acaciat, aliaque innumera concreta, quae ad Varios usuS tam mechanicos , quanti medicos

usurpantur.

Fostile. Fossilis Vero pro variis materiebus quibus sociatur sub vario conspectu se prodit , exemplo sint petrolaum, naphta, bitumen, pix Judaicα, pissaphalium , gagates , libiliantrax, electrum , sulphur Vivum , auri Pagmedium , arsenicum , &c. blas materies uberrimo proventu coacervari in retinevisceribus abunde testantur inexhausti AEuinte, Vesuvii, flectae , &c. camini, qui tantam materierum combustibilium copiam evomunt ut integras regiones fietidissimo & nefando halitu inquinent. Suhhuris teris Milphinea in mixtis usus. nimiam partium mobiliorum praesertim salinarum activitatem praepedit, eas connectendo & intricando ; certam firmitatem corporibus conciliare creditur : vegetabilias acco . ole'so turgentia , etiam saeviente bruma folia non deponunt , qualia sunt olea , Pinus , cupressus , aliae'ue plantae Perennes , quae copia sulphuris gaudentes luisquam hieme marcescunt, foliisque dea

50쪽

ΡRO LEGO MENA. 3s dantur : hinc patet cur animalium & vegetabilium partes si accurate submergantur in oleo a dissipatione , fermentatione &putrefactione immunes evadant. Partes sulphurum lanuginosae, 'sentiries nempe non Essentia solum peculiari fabrica , sed innato nisu in lium mo. contactum ab invicem aegre disjungi valent lςςularum corporibus pertinaciter haerent linteorum enim maculae oleos ae nec aeris motu

neque aquarum detensione ue sed sola faliumerosione elui possunt, ac demum nonnullis substantii; tam firmiter haerent ut nulla arte ab illis divelli patiantur : quod sane arguit moleculas oleo as diversimode circa alia principia inflexas & intortas validiori Magnetismo gaudere. Hinc patet cur mobiliss1mae ignis particulae certa copia sulphurum tomentis intricari & irretiri patiantur ; cur fit ut oleum bulliens sit servidius, & ma 'gis adurat quam aqua. Flexiles Sulphuris partes linguae admotae nullum vel levem excitant saporem, ob defectum vellicationis quae solis corporibus

solidis & rigidis competit. Triplici potissi- sulphurismlim modo concrescit sulphur congelatione ς Πῆ φxiis nempe, acidorum assi istone di aquae defectu. Ubi ramenta sulphurea minori motu edimgitantur , proprio elatere elongantur de explicantur, ac liquiditatem amittunt, quod hyeme evenire solet : illud tamen notare

'pedit quod s iritus ardentes nusquam nisi

intensissimo frigore concrescant , ratione scilicet tenuiorum molecularum & ignis

copiae quam recondunt: eamdem Vim Obtinere oleum lini experientia docuit. Acida

SEARCH

MENU NAVIGATION