장음표시 사용
31쪽
losas coeunt, quae complanantur si plantini illas excipiens certa vi attrahente polleat. Haec vis clare demonstratur in Mercurio qui in varios globulos accurate sphericos abit ;
qui globuli sibi propinqui eadem vi praediti
in majores mactas sponte coeunt. Soluta salia aquae evaporatione in crystallos com
crescunt variae figurae pro genere salis, dc peculiari intrasionis vi i quod apprime norunt Chymici eadem causa partes essentiales non nullorum lapidum determinatum situm obtinent, & corpus lapidum eadem semper figura donatur ; quod observatur
in crystallo, lapide Judaico, Belemnite , Asteria , aliisque lapidibus figuratis : nec
crystalli, aliorumque lapidum partes cras siores hanc figuram assequeretur, ni pri- inlim particulae essentiales minutissimae eamdem formam exciperent quae a molacularum elementalium vi oriri perspicuum manet : si crystallus in tenuissimum pulverem teratur, singulae moleculae illius subtilissimi pollinis, microscopio subiecti, exhibent totidem crystallos hexangulares. Haud dis simili ratione nivis flocci figuram regularem , hexagonam referunt. Et elegantisamos flosculos stupendae symmetriae exhibent ; de quibus vide Acta Acad. Regiae Scientiarum anni 1692. nec non Elementa Physicae Musschen-broeh, qui accuratissimas icones delineari curaVit. Aer omnium liquidorum levius , exceptis luminis & ignis materiebus', ab omnibus liquidis attractionis vi absorbetur, solidorumque interstitia replet : illud demonstrant variae fermentationes & esservescentia:
32쪽
vescentiae quibus aer extricatus in bullas cogitur ; quod etiam arguit moleculas aereas vi adhaesionis intersie pollere. Omnia fere fluida valla haerent corporibus solidis : tanta est olei lectricita adhaesio tit quandoque nulla arte evelli patiatur. Innumera experimenta vitri Attra ptionem exhibent ; erga fluida manifesta spectatur in tubulis capillaribus : illam arguunt iublimationes Philosophicae. vel salium Vegetationes. Salia in aere latitantia a metallis, lapidibus &c. attrahuntur. Oleum lampadis & lucernae in et lychnium ascendit ut nutritioni flammae inserviat. Aqua ope panniimadidi ad notabilem altitudinem assurgit. Aqua & oleum valida concussione commiscentur , sed quieti tradita brevi sese extricant ; aquae partes cum homogeneis coeunt& oleota consimiles adeunt : nec levis emergit suspicio vis cujusdam repellentis inter praedictas materias ; haec enim inesse videtur variis substantiis quae regre misceri patiuntur. Alia innumera Phaenomena quae corporum attractionem produnt brevitatis causa conssilio praetermittimus. Gravitas est illa vis corporum qua sibi oravita commissa feruntur per lineam perpendicularem horizonti versus centrum Globi terraquei, Vel premunt corpora quibus incumbunt : haec vis , haud forte discrepans ab illa attractionis , inest singulis corporibus etiam tenuissimis & volatilibus, quae elevantur & in auras abeunt ratione aeriS gravioris qui proprio nisa volatiles vel minuS graUes mole culas premit & sursum abigit. Ideo nullum est cognitum corpus graVitati
33쪽
18 PRO LEGOMEN A. expers, quod manifesto probatur a praecipiti descensu pluinae levissimae in vacuo Boyleano. Gravitas corporum est in ratione imolis & densitatis : moleculas simplissimas ihaud eadem gravitate pollere conjicere licet ;cum scitur ramenta graviorum corporum lin aqua suspendi & in aere volitari donec lsibi occurrentia coeant in majores massas : issic moleculae aquear ab invicem dissociatae lin auras abeunt aerique innatant, nec de- lciderent ni quavis causa collectae in guttas lfacesserent. Motus ergo Levitatis quo Va- trire materies sublimiora petunt ab ambientium graviorum bressione sobolescit : haec est causa qua materia spirituum an4malium aetherea, particulae olaota det sulphureae in massa sanguinea reconditae , quasi proprio imotu ab aliis substantiis separentur ; dummodo tardiori gressu percurrat sua vasa
sanguis ; quod evenire in ramis arteriarum carotidum & vertebralium , spermaticarum, Venae portae, &c. haud falso conjicitur. Nullius motionis esset particeps materiani occurrerenx vacua intersitia : haud concipere licet quomodo moleculae cubicae, Polygonae per totam superficiem si1bi invicem admotae tanta Velocitate donari queant uehic motus impertiri tantum potest particulis globulosis vel ad Spheram accedentibus, quae per puncta sese mutuo contingentes relinquunt spatiola intermedia quae pro Vacuo vel I ne a sanioris notae Physicis habentur. Praeterea locus vel spatium a corpore Occupatum potest esse vacuum si lubeat
Supremo Conditori illud corpus ad nihilum
34쪽
redigere. Duplex ideo intelligi potest spatium ue aliud liberum, & dicitur vacuum ;aliud opyletum ac corpus audit. Quoniam aer vel fluidum quodvis tenuius subit omniam corporum interstitia,nuitum dari Dotest
in rerum natur1 vacuum notae extensionis ;sed extra omne dubium pos1tum esse videtur quod occurrant angustissima spatia inter puncta contactuum exiguissimarum mole-cularum cujusvis fluidi , licet prae tenuitate cuncta traiiciat & pervadat.
FLUIDITAS , MOLLITIES , Flexilitas ct Durities.
F Luidum est congeries corpusculorum sphaeroideorum minimorum , simplicium vel compositorum , per angustiores& lubricas superficies sese contingentium& male cohaerentium, quae proprio pondere vel quavis alia caus1 facile dissociantur, & cuicumque impressioni facile cedunt. Materia elementalis fluidorum haud discrepat ratione duritiei ab illa corporum compactiorum & firmiorum. Fluida sunt vel Humida uti Aqua , Vinum , Oleum , &c. vel Sicca uti Aer , Ignis , Hydrargirum ,
Metalla fluentia, &c. moleculae essentiales fluidorum & elementalibus conflatae sunt diversae molis 3 nonnullae tantam crassitiem assequuntur ut vulgatissimis microscopiis in Conspectum veniant uti Globuli albicanteschyli & lactis, sphaerulae coccineae sanguinis, &c. innumeris materiebus diveris sorijs
35쪽
et o ΡRO LEGOMEN A. Conflari videntur ; hinc minime mirunt gomnium corporum solidiorum ramenta horum compositionem ingredi valeant ; si demum varia solida in liquida abeant &fuida solidorum duritiem cbntrahant ; quod abunde testatur Chymia. . Ex quibus intelligitur quomodo immutet ar corporis viVentis fluidorum indoles cur pultacea alimentorum materia in chylum facessat ; chylus sanguinis naturam induat, atque in succum
nutritium , variosque humores minus compositas resolvatur. Illud addere liceat quod aqua purissima & ipsemet aer innumeris substantiis variorum ordinum scatent &inquinantur, e quibus pendent varii effectus salubres 5c noxii. Si nisus in contactum molecularum corporis essentialium superet Vim gravitatis, constituitur solidum ; sed ubi haerentes moleculae pressioni cedunt , corpus
dicitur Molle : talis dici potest substantia
cerebri cujus partes minori vi a nexu mutuo removeri possunt.
Ubi parte hactui cedentes elongari &abbreviari a stiant , haud soluta haerentia , corpus delatur Flexile ; ejusce sortis sunt
Ligamenta , Membranae, Vasa , Musculi, aliaeque corporis humani partes quae diu tractae & elongatae , Vel inflexae proprio nisu sese restituunt & pristinum statum recuperant ; haec vis dicitur Elasticitas: omnia corporis viventis solida innato & vitali elatere gaudent , quibus sua munia obire raten brevi enim stagnarent liquida, ni a renitentibus solidis agerentur 3 eorumque motus tardior vel celerior fit ratione debi-
36쪽
Iioris vel intentioris actionis percu rum solidorum. Corpus constans e particulis firmiter invicem haerentibus, quae aes re separari queunt, dicitur corpus Durum : a majori vel minori adhaesionis vi diversos duritiei gradus pendere pronum est conjicere. Haec Vis cohaesionis haeret minimis duntaxat particulis , cur fit ut tritum corpus solidum , vel in pulverem tenuisamuiri redactumnus quam sponte concrescat , ni integra fiat molecularum solutio ; vel beneficio si ibstantiae cujusdam intermedite iterum in concretum abeant. Quo latior est coni ctus superficierum , eo firmior est cohaerentia ;cur fit ut gluten poros & cavitates superficierum subeundo Sc accurate adimplendo tantam cohaerentiam corporibus admotis conciliet. Variae occurrunt partes in corpore humano quae diversias duritiei species praebent ue ossa plus vel minus compacta observantur ; certa tamen flexilitate gaudent, qua Praecaveri creditur fractara : nec desint quae ferri duritiem aemulantur imo & superant ; nucleus scilicet cochleam auris internae continens, non secus ac crusta dentium
lapidea & vitrea. IGNIS.IGnis est materia tenuissima , qua nil forte subtilius in rerum natura , quietis& motus capax ut aliae materieS , sed sium- me mobilis ; quae omnia corpora etiam
densissima subit dc penetrat, atque eadem
37쪽
11 PRO LEGOMEN A. dilatat in spatia majora ; cujus abditum ingenium ab effectis duntaxat detegi valet. Si duo corpora frigidissima , metallica vel lapidea sese tangentia reciprocis motibus agitentur ; ex hoc amictu primo tepent , deinde incalescunt, postremo eo usque increscit aestus ut ignis scintillae excutiantur: quod sane quidem arguit corpora frigidissima certam ignis copiam recondere. Scitur experientia quod quo duriora dc rigidiora
sunt corpora , eo intensius attritu mutuo incalesciunt; sic a collisione chalybis & silicis copiosae scintillae excitantur. Mirari profecto subit hunc calorem excitari a solo affrictu fluidi levissimi , aeris nempe ; globuSenim ferreus ingens de balista bellica explosus rapidissimo motu trajiciendo aera incalescit imo & fervet. A recto deflectunt tramite qui cum Cartesio nem in rapidissimo materiae motu versiari cogitant , cum illius hypothesis auxilio
haud satis apte elucidentur ignis natura , proprietates & effectus: praeterea innumeris experimentis probatur ignem corpus esse graVe, cujus soliditas patet a repercussione ex speculis causticis. Plumbum calcinatum, vel ignis ope ita exsiccatum ut in pulverem calci similem redigatur, ponderosius est, quod haud aliunde peti debere videtur quam ab accessi novae materiae , particularum nempe ignearum quae a flexilibus & ramosis metalli particulis coercentur. Antimonium calcinatum ad focum speculi ardentis gravius esse decima sexta parte assierunt prioris
notae Physico-Chymici: idem dicendum de
38쪽
PRO LEGO MENA. 2 calae, aliisque corporibus quae certam mo- lecularum ignearum, sopitarum & quietarum copiam recondere Valent ; sed mole- culte igneae in motum concitatae ut in ferro candente nil addunt ponderi , uti notavit Boerrhavius. Dissociatae 'ignis particulae so- Ignis mo-pitae intra corp ora delitescunt ; sed ubi leculae ad aliqua causa in motum cientur turmatimorumpunt & solitos effectus exerunt ; qui ob majores se praebe it quo intensiori velocitatis gradu donantia : ubi solvuntur claustra quibus inciscerantur & a compedibus materiae solvuntur statim exiliunt & sese proripiunt. Si a materiae compedibus solvuntur nullum fere sensibilem effectum producunt & dimantur : ubi vero in obvia
corpora irruunt, ea Vehementer concutiunt.
ipsorum partes dii ruunt & a sese mutuo divellunt. Ex quibus patet nullum ignem generari, uti vulgo existimatur ue & varia corpora quae pro ignis pabulo habentur haud in ignem converti ; sed suppeditare majorem ignis copiam quam intra portalos recondebant ; adeo ut se prodat Ignis qui
antea in occulto latebat. Particulas igneas nusquam absolute quiescere credere par est ;cum nullum occurrat corpus frigidissimum
quod ulterius , intensiusque frigescere haud
I, ultum discrepare videtur unis a materia. Luminis, uti patet ex variis experimentis: crepat a ferrum igne eductum, nondum candescens, lumine.
ligno arido impositum scintillas excitat , imo dc vivam flammam ; licet in atris tenebris nil lucis emittat. Luminis radji
39쪽
14 PRO LEGO MENA . e luna prodeuntes speculo cavo metallico excepti & refflecti nullum in foco calorem. vel levissimum excitant f licet hinc emergat lux vividissilita , quae oculos perstringit Haud aliter succedit experimentum si vitro ustorio ad focum fulgidissimum colligantiu plenae Lunae radii , ubi Thermoscopium mobilissimviri ne minimum quidem caloris signum exhibet. Agitatus mercurius in Vacuo torricelliano lucem emittit frigidiss1-mam : idem dicendum de aliis Phosphoris Notissimus Ignis effectus est corporum rarefactio ; fluida huic motui excipiendo magis apta censeri debent ; & quo leviora
sunt eo majorem rgrescentiae gradum nanciscuntur ; hinc stupenda est aeris expansio iquem sequitur alcohol vini sincerum , postea spiritus Terebinthinae, Aqua , Spiritus nitri, Oleum vitrioli, & Ηydrargirum omnium fluidorum minus dilatabile, licet ad consitruenda Thermometra feliciter usurpetur. Innumeris experimentis compertum manet
Ferrum , aliaque metalla , Lapides , Creditam, Lateres coctas, &c. a calore dilatari& a frigore constringi. omnium corporum hactentis exploratorum dilatatio est in rabi atione ignis copiae & haud ultra constantem gradum extenditur. illud tamen minime intelligi debet de nonnullis corporibus quae certam materiae mobilioris copiam recomdunt, quae igne expellitur uti sunt Ligna Ossia , Membranae , &C. Densiora corpora tenacius Ignis materiam retinent; hinc patet cur homincs quorum
partes solidae firmae & robustae i humoroq
40쪽
PRO LEGO MENA . verb compacti observantur, plus ignis colligant dc tardilis refrigescant. Contrarium evenit si partes sint molles, debiles & laxae, ac fluida aquosiora & soluta. Hinc patet cur ex affrictu dorsi felium scintiliae se prodant ; idem evenit in nonnullis hominibus temperamento calido donatis quorum indusia calida succussa verum ignem consopici tum emittunt. Ab attritu corporum. colligitur Ignis &in motum cietur , atque moVetur ex sequaqua Versum , & spontanea quadam vi expanditur. Scitur ex Chymicis quod ex
miscella variarum materierum eXcitatur calor , qui deduci debet a motu intestino quem promovet praedicta miscella, uti patet ex urina mixta cum spiritu Nitri, Salis marini ue oleo vitrioli , &c. ex aceto stillatitio mixto cum oleo vitrioli ; ex solutione ferri rasi in aqua Regia. Uulgatissimi sunt Phosphori qui licet fi igidissimi, nullo igne admoto , solo accessu aeris flammam soncipiunt.
AER omnium animalium vitae & sanitatis fons , ac cuncta permeans , est fluidum intactile , pellucidum , graVe , compressibile & elasticum , Telluris superficiei , Almo spherae nomine , incumbenS. Essentiales aeris moleculae varia duntaxat Corpora trajiciunt 3 omnia tamen etiam solidissima innumeras aeris particulas intra Porulos recondunt, quae certo generationis