Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ΡAns III. I9l ut operatores rem paulo altius secum perpendendi ansam habeant, vel saltem discendi a rusticis artem destillatoriam, non permittentibus polentami suam putrescere,acescere & mucorem contrahere,

antequam suas destillationes instituunt, sed statim facta fermentatione stertia scit . vel quarta die

destillationem suam inchoantibus. At objiciet aliquis, spiritus meos vegetabiles non esse puros propter fermentum admixtum spiritu praeditum Tanta non admiscetur portio fermenti, quae possit spiritum vegetabilem inquinare: Etssi enim magnae quantitati aliquot cochlearia adjiciuntur fermenti dantia non nisi aliquot guttulas ; nihil tamen inde detrimenti accedit tot cantharis spiritus vegetabilis. Vidi quosdam superciliosos non adjicientes fermentum sui spiritus materiar sed saccharum vel mel, quibus fermentationem promovere voluerunt, atque adeo purum putum spiritum impetrare cogitarunt, non conssi

derantes mel quoq; & saccharum facta fermentatione suos de se dare spiritus, quorum cochleare plus spirituum dat quam Io . vel 2 o. fermenti. At melle& saccharo dissiculter fermentantibus,quo modo aliorum fermentationem promovere posse sunt Θ qui etiam reipsa expecti additionem fermenti sui fuisse supervacaneam, dum flores illorum & herbae aliquot septimanis stetere in macem

ratione, antequam fermentare inceperint, & saepenumero aciditatem , mucorem & foetorem

contraxisse, cujus rei ratio fuit fermentum inconveniens. Sunt quidem nonnulli fructus arborei,

252쪽

F u I: N o R. PH I Loso P Π Ι C. succo dulci & pingui praediti, utpote uvae, cerasa, poma, pyra, ficus, Sc. qui non opus habent adjectione fermenti, naturali fermento praediti, sed non item alia vegetabilia macilenta, utpote herbae,sores & radices. Necesse igitur est promovere fermentationem adjectione fermenti convenientis, ne temporis diuturnitate spiritu suo in maceratione exhalante priventur herbae,flores.&c. Atque haec informationis gratia dicere volui, & qui dem ingratiam illorum, qui optima selectissimaque quaerunt medicamina, indigentium bono spi ritu ardente tanquam socio illis applicabili. Non enim solum ita per se ceu aqua vitae venit in usum

medicum tam externum quam internum , cum

primis paratus e cordialibus & cephalicis herbis ;sed etiam unitus cum oleis propriis herbarum illarum , in morbis multis deploratissimis, ubi eminenter suas exserit vires.

Atque haec dicta sussiciant de praeparatione Vegetabilium praemittenda destillationi spiritus ardentis.

Sequitur modus destillandi in genere.

' ' Estillaturus igitur opus habet materiam suam fermentata optime agitare baculo, quo probe misceantur p artes crassiores cum tenuioribus, agitata vero replere vas destillatorium collocatum super tripode, copulatum cum cupreo illo globo in fornacula ab una parte , ab altera vero cum refrigeratorio, ubi vis locorum juncturis probe muni

253쪽

PARs III. 2r tis vel vesicis bubulis vel aliter cum amylo & pa.. pyro. Colli quoque pars anterior globi, in vase destillatorio munitum esto canistro cupreo, vel ligneo, ne herbae, semina aliaque intrent globum, quem sola aqua influere debet. Oportet quoque foramen superius strictissime obturari obtura culo convenienti linteis involuto foramen nimirum illud, per quod species destillandae infunduntur)adinstar doliorum vini obturatorum. Quibus rite peractis ignem accendere oportet in fornacula sub globo ; donec omnis materia in toto Vas probe bulliat, & elevabitur spiritus ille ardens, &egredietur per refrigeratorium, ubi condensatur in appositum excipulu vitreum non minus quam a vesicis destillatus; ignemque continuare Oportet donec omnis spiritus sit egressus , id quod gu stu experiri licet. Quo facto , omnibusque refrigeratis , auferatur remanentia per epistomium illud in serius amplum pro esca porcorum, vel aliis usibus. Spiritus cgressus pro lubitu exaltari &rectificari potest ex eodem vase, purgato tamen prius una cum refrigeratorio. N B. Relinquitur aliquando oleum pingue cum phlegmate in spiritus rectificatione, profectum ab herba illa , cujus

spiritus ille fuit, quod in prima illa destillatio he igne fortiori e materia una cum spiritu exstillavit, in rectificatione vero igne leniori cum spiritu adscendere non potuit, sed coactum remansit cum phlegmate insipido. Atque hoc oleum suis quo que viribus prἴeditum , cumprimis rectificatum d cucurbita vitrea in I. cum spiritu Salis, & clari

254쪽

11 FuRNOR. PH Os QPHIC .ficatum Impetratur autem fere ex omnibus her bis , radicibus, seminibus, floribus & fructibus o leum ejusmodi, ex uno tamen subjecto plus quam ex altero, habita ratione temperiei calidae & fr1pidae , cumprimis vini sedimentum bonam dat quantitatem talis olei, quod medicinale, utpote verum vini oleum rectificatum non antea suav1 sapore praeditum, cordiale egregium; quamvis neminem noverim qui illud cognoverit hactenus.

Atque sic tradidi generalem stillandi modum spirituum ardentium beneficio vasis praedicti lignei destillator ii. Nunc etiam sequitur bdui de listandorum eorum , utpote aroma- itum, seminum, florum, herbarum, radι- cum, lignorum, V c.

ET primo quidem oportet semina confringere lino la, flores, herbas & radices minutissime in cidere,lignaque frustulare vel limare,quibus post- ica sussiciens aquae quantitas cui innatare 1lla possint) macerationis affundendae gratia , ita ut finita destillatione remaneat aqua superstes, ne exdcfectu aquae comburantur in destillatione , necem pyreum a sapiens, sed suave clargiantur oleum. Nec tamen nimia affundenda aquae quantitas, sed quanta sussicit ad praecavendam combustionem praedictorum vegetabilium, in olei sui destillatione. Et quidem recentia vegetabilia statim absque praemissa maceratione, cum aquis suis appropria-

iis vasi destillatorio immissa destillari poterunt ; a-

255쪽

PAns III. 23rida vero oportet prius aliquot dierum spatio ma I cerare in aqua antequam destillentur. Oportet quoque aquam macerationi dedicatam , esse sal l sam, utpote materialia illa praediista emollieni cmi & aperientem , quo facilius olea sua clargiri post sint. Viridia vero & recentia non opus habent a-l qua falsa, interim tamen nihil detrimenti inde si admiscetur, quia sal adjuvat aquam ferventem ita ut olea illa eo facilius adscendant: a iuvant quo que promoventque destillationem , tartarus 3 a lumen , si admiscentur riteque administrantur. Quibus rite peractis oportet species maceratas per infundibulum infundere in vas destillato rium, ignemque administrare, uti dictum de spiritu ardente, & una cum aqua in coctione egredietur oleum seminis vel ligni macerati in aqua. Et quamvis hac ratione plus egreditur olei, facta ni mirum maceratione, salis additione, quam absque sale, solius aquae dulcis beneficio, uti nunc ubi vis locorum moris est olea aromatica destillare; multum tamen remanet inseparabile per aquam nec consequenter sublimabile cum aqua. Melior igitur via est, quam tradidi in Prima Parte cum

spiritu salis instituendam, quam si placet sequere. Oleo egresso omni id quod percipitur recipion

tum mutatione) ignis extinguendus, & remanentia eximenda, quae si seminum, herbarum vel fructuum , adlinc calens additione fermenti fermentari potest spirirus destillandi gratia , cujus tanta quantitas esse non potest propter olei ablationem , quanta aliaο .licitur e rebus oleis suis non

256쪽

a FuRNDR. PHILOs OPHIC . privatis: omnis enim spiritus ardens multi olei particeps, de cujus essentia & natura paulo post plura. Oportet autem olea fuisse facta absque salis additione , sal enim impedit fermentationem sine qua spiritus ardens haberi nequit. A qua vero una cum oleo stillata collocanda in loco quodam temperato, i. e. sub tepido , donec oleum ascendens innatet aquae a qua separandum pertritorium de quo in Parte Quinta)sunt etiam nonnulla olea non adscendentia sed descendentia ad fundum similiter per tritorium separanda , ad usus suos reservanda. Quomodo vero ejusmodi olea diu con

servanda clara , lentorem non acquirentia , docebitur in Parte Quinta : quomodo autem temporis diuturnitate claritate spoliata & tenacia facta restituenda & clarificanda iterum , id habetur in

parte Prima, quare non est Opus rcpetere.

uomodo olea in Balsama coagulanda.

IAm diu moris fuit, Olea aromatica in balsama

convertere , ubi semper alter alterum excellere

voluit in hoc artificio, quod nihilominus nihil aliud fuit hactenus quam opus smegmaticum : non enim intrinsece usurpari potuerunt, sed saltem extrinsece propter odorem cordis & cerebri con fortandi gratia. Multifariam autem praedicta olea coagulantur,& portabilia redduntur in pyxidibus stanneis, argenteis, eburneis. Nonnulli pinguedinem agni admiscuere caloris boneficio, & inlini mentum convertere, quod riversis etiam coloribus

257쪽

ribus colorarunt; exempli gratia, olea herbarum viridium , utpote rorismarini, majoranae, lavendulae, rutae, salviae, viridi colore inquinaverunt, aeris viridis cerebro & cordi noxii admixtione, ubi quod unum roborat & refocillat, id ipsum destruit iterum alterum. Balsama cinnamomi S li gni Rhodii rubro tinxerunt colore cinabrio vene nato. Alii diligentiores olea sua tinxerunt coloribus cxtraditis vegetabilium , quae balsama tutius intro assumuntur: sed non sunt durabilia lentorem & foetorem acquirentia, quare ceram albam coagulationis gratia admiscuerunt, qua ratione durabiliora quidem facta nec foetentia, sed tamen temporis diuturnitate tam tenacia , ut cuti illita vel affricta reluctata sint propter ceram admixtam. Tandem alii meliorem invenere viam olea arΟ-matica & alia coagulandi additione nimirum olei nucis myristicae per expressionem facti, colore dc odore privati cum vini spiritu, quod matrem balsa morum appellauere. Atque hic modus jam diu a pharmacopaeis tanquam Arcanum Occultatus fuit, donec tandem aliquando publici juris fa- . ctus, ita ut fere in omnibus ossicinis hac ratione parata vendantur balsama. Sed ut ut sit optima via, non tamen sunt perpetua balsama illa parata via, utpote sale carentia; non autem contemno si ve improbo illa balsama hac ratione, quia si melior via innotuisset, utique meliora facta fuissent; nemo enim ultra posse cogitur. Quare non modo excusandi, qui usi fuerunt a Xungia agni, cera dcoleo nucis muscatae in confectione suorum balsa-

258쪽

16 FuRNon. PHILO so PHIC . morum, sed etiam honorandi propter communicationem. Cum autem praedicta balsama intro assumi nequeant, nec adeo bene extrinsece administrari possint ob unctuositatem, consuluerunt alii coagulare olea admixtione salium fixorum propriorum : qua ratione parata balsama immunia redduntur a lentore & tenacitate, & solubilia in vino, cervisia, & quovis liquore: quare non solum commode intro assumuntur, sed etiam commodius illis antiquis extrinsece affricantur odoris gratia, quia facile iterum absterguntur aqua. Non autem solum affricta suavissimum exhibent odorem, sed etiam propter admixtionem salis fixi, salis tartari naturam habentis cutem venustant. Quare commendantur soluta in aqna pura calida pro lavacro capitis & faciei, venustante non solum

sed etiam roborante odoris gratia eximii, id quod pinguia illa praestare nequeunt. Quare hic modus reliquis longe praeferendus ; capiat igitur qui

Velit , Rara enim novi non semper acceptantur

cum primis obscura: spero autem seculi futuri approbationem.

Sequitur modinpraeparandi.

Emanentiam spiritus ardentis,& sacco im- mistam sortiter exprime; expressam aquam redige in acetum , & e rossis quidem habebis ros a-ceum , & ex aliis aliud , optimum in Ceconomia, ad condiendos cibos : Postea exime remanentiam

e sacco, eamque in furno figulino redige in cine

re S

259쪽

PARs III. 27 res albos,quibus affunde phlegma proprii spiritus ardentis separati) ad extrahendum salem, a quo

iterum avoca omnem humiditatem in olla fictili vitreata: salem coagulatum leniter calcina in crucibulo mundo, & albescet, & salis tartari saporem referet; a quo aliquoties spiritum proprium ardentem abstrahe, singulis vicibus salem prius cal- cinando; & adeo exaltabitur spiritus a proprio sale, ita ut statim oleum proprium assumat, illudque sibi associet illi affusus, ita etiam ne amplius percipiatur in spiritu, clarissimo permanente: quo facto calcina salem adhuc semel probe in cruci bulo, & cum proprio phlegmate solve tantum, quantum sufficit coagulationi olei: postea misce . hanc solutionem cum spiritu ardente mixto suo loleo, de colloca in phiola colli oblongioris optime obturata sive clausa in balneo, ne spiritus cx- jhalare possit, coctionis gratia, & spatio paucarum

horarum fiet unio mixturae lactis instar albescentis: Quo facto, fac ut vitrum refrigescat, facta enim conjunctio spiritus, olei & salis , ita ut neutrum prae altero discernatur, quae effundenda in

vitrum ampli orificii, & in frigido congelabitur instar unguenti nivei, non solum inungibilis sed etiam in quovis liquore solubilis odoris egregii, quod intrinsece administrari commode potest , &extrinsece administratum cutem reddit venustam de odoram ; quare Magnatum & Domicellarum balsamum optatissimum. Atque hac ratione tria

vegetabilium principia separata, & purgata rei inita sunt, in qua unione totius illius vegetabilis

260쪽

F u R N o R. PHILOSOPHI C. reperitur tota vis, sapor& odor. N B. Coloraturus balsama, extrahat colorem e vegetabilibus cum V. SP. quem faciat simul coagulari. Praeci icta igitur ratione e quovis vegetabili , sale, spiritu & oleo praedito, elicere licet bal fima solubilia, bene redolentia, absque additione alicuius rei

peregrinae non contemnenda.

Et quia hic quoque docetur balsamum rosarum Odorantissimum, rosae vero dent paucissimum oleum , sine quo illud fieri nequit, scito non solas rosias, sive rosarum folia esse accipienda ad confectionem praedicti balsami, sed unὰ cum foliis integros illos nodos ; luteum enim illud contentum m illis dat oleum illud, non folia rosarum,&c. Atque haec dicta sussciant de praeparatione nostra

alsamorum, quae si rite parantur, non contemnenda Judico , non rejiciens illa absque sale parata : Non carpat nostra, sed det meliora qui habet. Atque sic omnes & singulos sub uno aliquo generali comprehensos volo processus, destillandi spiritus ardentes & olea, beneficio vasis destillatorii lignei, illorumque reconjunctionem beneficio salis fixi proprii. Potuissem plura addere de usu& viribus Sp. V. & oleorum illorum suavissimorum vegetabilium, sed quia illa ab aliis satis luculenter tradita, superfluum quid esse duxi, aliorum drina repetere, contentus descriptione unius 1 olius generalis processus, quem imitari liceat in caeteris particularibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION