Theatrum chemicum, præcipuos selectorum auctorum tractatus de chemiæ et lapidis philosophici antiquitate, veritate, jure, præstantia, & operationibus continens : in gratiam veræ chemiae, et medicinæ chemicæ studiosorum (ut qui uberrimam inde optimoru

발행: 1613년

분량: 1202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

t ratis contineat id, quod fitperchymiam, tamen Hud recipe- re nolint, quis non videt d mittendos esse tales ac bon mi eis mentem precandam ξ Qusdcunque enim p ncipia est en

teles Sic enim libro quarto Metaphysicorum arpuit exl operibKs rerum accidentibus supe ipsa, forma,

o ues, non dicitur oculus, sed imago Octiti ' serra miser is,is dieta

ificationis ria pyssim Rpud alios, partim albi argenticol em ait his, hQςςst, adulterini auri &ldicriteriis probrieta ς' EX principiis autem ςςx colligere, nihil eo ' Ρ-ςhymico auro lita

tari, qura aurum ' solius naturae bes '' xv x te ac Verum, beneficio lex suppositione diabrili

bolicis oneribu L: b. Πδliorum principias, non diati

292쪽

1's Nou A D I s DE HEL. ARTI s. in miraculis divinis iussu divino fit, sed tantum per insitan .

naturae oenerantis facultatem, cui servimus tanquam min1-A

stii nihil ad eam de alieno,nec de proprio asserentes. Qus db si haec non sufficiunt ad probos artifices discernendos abi impostoribus, & ad artis veritatem particulariter defendendam a vanitate sophistices, aut Diabolicarum artium impo- sturis, S calumniantium linguis, doceant, qui contra sentiunt. meliora, dc verioribus ultro parebimus : aut respondeant saltem Apologiae Gastonis Clavaei adversus Thomam Erastum medicum scriptae, vel ad solutiones Boni Ferrari ensiis Physici Aristotelici, quod a nonnullis attentatum quidem, sed plane praestitum est a nemine.

uuod si id bona Uat, ex varia se diversa rerum

sentilatione , tanquam ex puteo emerget veritas, sita Helias artis in lucem prodibit Cui hanc

Radix Elixiris

293쪽

CONCLUSIO EX HIERO

NYMO DE ZANET IN IS, QUA

disputationi& argumentis Angeli respon

detur in c. I. Ext. de accusat.

si. Jo. de Ana. in c. a. de sortile g. bcFet. de Anchar. in c. I. eod. tit. Bald. in c. I. quae sunt regat.& Tho. secunda secundae qu. 77. art. 2. &finaliter videntur tenere,qubd non videntur peccare, si attribuunt Deo e quia non mutant unam speciem in aliam ut eis imponitur ) quia hoc est impossibile : sed dicunt, quod ex una specie metalli scilicet stanno potest alia species metalli scilicet aurum,uel argentum) produci. Nec hoc est in conveniens. Or videmus quandoque quod ex re mortua producitur Viva , ut in Vermibus, ex quibus prodiicitur sericum. Nam omnia metalla procedunt ex eodem principio, scilicet exsili laure,&argento vivo : sed ex virtute clementorum quaedam habent majorem influentiam in uia 'loco, quam in alio, Jc in una co-trata fit stannum, in alia argentum, in alia aurum & ideo est licita: dummodo non fiat per artem magicam, vel aliam legibus odiosam. leg. i. Cod. de Thesaur. libro decimo: sunt e nim laudandi. Adde tamen Summam Angelicam, in ver b. Alchymia, qtiae tenet, quod ars sit illicita ex multis respectibus: tum primo, quia nullus invenitur qui habeat hv jasmodi veram artem, licet dicatur de multis: sed falsiim ex experientia : tum quia videmus, quod communiter ipsam facientes multa consumunt, & a commu iter accidentibus est sta dum Vnde de ipsis dicitu thid ad Timoth. cap. tertio, Sc d. c. nec mirum. 26. quaest .s. Semper addiscentes, dc nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Experientias multas faciunt, & nunquam ad pei fectum attingunt: tempus Vitamque consumunt, nec id quod operatur, habet veritatem cum au- o Vel argento , scd solum apparentiam. Et ideo simpliciterrimi condemnandi Alchymis hae. Et hoc evidenter probatur: quia nemo eam in publico vult facere: ut appareat quod male a Pupi: quia odiunt luccm. & si aliquando verum faciant, aut fit cu damno, computatis expe sis, vel ex a liqua deceptio

294쪽

ne, imponendo aurum verum, vel aliqua diabolica fallacia, iquae ut eos attendere faciat hujusm5di, facit eis verum aurae X appositione auri veta occulte aliquando. Cum ergo sit tale exercitium contra utilitatem publicam, ut patet ex consumptione rerum, & quia ut communiter faciunt ex his monetam falsam, ideo simpliciter sunt condemnandi eam facientes. Ego Vero teneo communem opinionem: artem ista

esse licitam, quia rationes summae Angelicae non concludunt artem ipsam esse illicitam, eo quia nullus habeat artem Vera: quia hoc non est ex defectu artis: nec etia aliae rationes con cludunt, ut de se patet. Et idem tenent Tho & Alber. An autem luctu ex Alchymiasit licitu vend tio reddatur injusta, dicit Tho ubi sup . quod si per Alchymiam fit Verum aurum, non est illicitum ipsum pro vero vendere : quia nil prohibet uti arte & aliquibus naturalibus ad producendos naturales effectus : aut non habet veram speciem auri, dc est injusta venditio,postquam est aurum sophisticatum. Thora. AUOncmi I. V. Doctoris de iure ALh

D propositam quaestionem utrum ars Alchymiae sit licio tali reviter respondeo: si communis Doctor u opinio facit ius ut inter omnes peritos constat) sequitur ut Alchymia sit licita. Verum est autem antecedens: quia est Oldrad. Bald Ioli. An i Panormit. And. Isernin. Alber de Rosset. Alb. Bruta. Guid. Pap. & alii complures tam civilistae qaam canOnistae illam comprobarunt. Vnus solus contradicit Ange in sua summa angelica . Sed praeterquam quod unius Doctoris

contra commune nulla est authoritas, ut omnes sciunt, certe

fuit unus magnus Canon ista Hieron. de Zanetin. qui in c. I. de accusat. omnibus Jc singulis ipsius argumetis exactissime ra- spondit. Hoc est fundamentum adamantinu es authoritate magnorum & clarorum Doctorum,di jurisconsultorum: ut omittam auctoritate Thomς de Aquino, qui duobus aut tribus locis Alchymiam apertissime comprobavit Plinius quo que lib. 34. cap. . scribit. Caji Imp. temporibus fuisse Alchem istas Neq; ad rem pertinet quod dicit, illorum artificiu non fuisse quaestuosum. Primum quia in quaestione, an Alcnemia sit ars licita: non quaeritur, an sit lucrosa, dc fructuosa: sed tantu, an jure divino vel humano prohibeatur. Deinde quia fieri potest, ut illi artifices, de quibus loquitur, non satis periti fuerint: cum alii peritiores esse potuerint: ut vulgo dicim inter artifices. ff. de solui. Mira sunt praeterca, quae baidas det Alclic

295쪽

lAlchemia & artificiosa auri cori sectione narrat: quod AEgy-lptii potuerunt alere bellum diuturnum contra tyrannum Dioclctianum, freti arte sua, id est , aurificio. Sed videamus alia quaedam argumenta. Scribit enim Arustotcl. libr Metaphys a. &4. quod ars naturam in quibusdam limitatur: & quod multa naturalia confici & perfici arte pos-isunt: dc Colcho tarde Calchantum exempli causa nominat, dicens, quod illa duo atramenta non tantum nascuntur inmineia lituis, sed etiam confici arte possunt. T ertium exemplum ponatur de Sale. Nam ut ait Plin. lib. 13.) sal aut fit, aut gionitur. In Polonia estialmine tale, in Gallia est factitium, lirca auius ea de est proprietas, natura, dc efficacitas, quae illius.

rtum est Electrum quod Plin. lib. 3;. capit. . di multi alii

4 i, bunt esse non tantum naturale sed etiam est factitium. De

quo factitio S arificiali lcr. tus loquuntur in l. .ff. de legat 1. l. 7. . Voluntas fi de acquir. rerum dona. . si duorum. Instit. dei erunt divis, Uintum est argentum vivum, quod praedictus Pliniu lib. 33. cap 8. dicit esse aliud nativum, aliud facititium. & lioc ad alterius disserentiam nominat Hydrargyrum. Guillelmus Philander in commentariis Vitruvii, quatuor eius genera numerat: duo nativi, & duo factitii: atquc ibidem ostendit, dcchalybeio, d sandaracham , & aeruginem,&calchantiam, &cinabrium, alia natura gigni, alia hominum arte confici. Quae climita sint, non abilirde concludere possumus: sicut ars in tam multis aliis naturam imitari potest, non esse inconveniens d cere, illam etiam in aurit &argenti operatione naturam imitari posse. Certe Cardat nus libro de Subtilitate decimo sexto scribit, & multi dicunti sibi hoc esse cognitum , quod ex ferro potest fieri cuprumi chala hanto adhibito. dc Carda nus eodem lib. testatur pharmacarium quendam Trevisanum, coram illustrissimo principe Venetorum &sapient ibus senatoribus argentum Vivit in aurum convertisse. Verum est quod Iulius Scaliger negat se id credere, se a nititur argumento infirmo, 'idelicet, quod si Veneti hoc idissent,qui tanta sint avaritia ut ipse scribit in ut etiam cum Turca hoste Christiani nominis foedus faciat, nunquam illum pharmacariu dimisissent: sed tormentis euim coegiis et artem suam revelare: de forte eum in Sabato si i-spendi init Sed verisimile est pharmacariu illum fide publica, fortassis etia Oside aut alia securitate sibi cavisse draxo idisse Nec certe de omnibus omnia suspicari honestu est. Illud costat, innumeros,& superiorib. seculis fuisse, dc mdc esse

2 4Ves Viros, qui ca arte factit arunt, & sibi quaestuosam sui e

296쪽

praedicarunt. In quibus fuerunt Albertus Magnus, Comes Trevis anus, Augii rellus, Avicenna, Geber, I ullius, Bonus Ferrariensis, Morienus, ac Tolo d. dc praesertim Arria id de Villa nova, summus medicus. Videmus etiam nostris temporibus J oh. Fernelium in arte medica principem existimatum m suo libro de Abdit. Rerum causeandem artem ad unguem tenuistia : dc in ea exercitatum fuisse, quamvis circa finem joculariter ex tribus Augurelli versibus incautum lecto rem eludat. Vnius autem illius Fernelii authoritas aliorum multorum medicorum contradicentium auctoritati sut quidam dicunt praeponderat. Sed principaliter,&ante omnia, in quaestione: Anarsaliqua sit licita Z considerandum est, an divino aut humano aliquo jure sit prohibita. Nam licita aut illicita ita discernuntur l. I. V. de concubin l. cum senatus. E de reb dub. l. i. & per tot T decolleg S corporibus. Quantum ad divinam scripturam, certe nullum textum reperio, ubi Alchemia dc auri confectio proh beatur: cum tameni innumera vitia & crimina legislator divinus Moses in Levitico & Deuteronomio

Persequatur. Neque puto illum m 'sis prohibuisse distillationes Salembicationes, &auri argentive confectionem, quam jocalium, dc annulorum,&c Sterorum eiusmodi orna mentorum conflaturam : quibus Salomon & alii reges ornabantur Ouantus etiam laminarum,& bractearu auri usus

apud populum Dei fuerit, praesei tim in templo Ierusale, ne mini ignotum est. Quantum autem ad jus civile, certe nulla litera in Digestis, Codice an st. vel Novell. ostendi posset, quae in prohibitionem Alc hymiae pertineat, quin potius Fusorumar, comprobatur, & laudatur dc praemiis decoratur. l. I. de excusat. artific. Sic Vascularii fusores frequenter nominantur, quasi artem sine controversa) lcgitimam exercentes ini. apud Labeonem si ult is depraescript. ver b. l. ult. ff. de Obligat.&achion. l. penultss deaur. dc argent. legat. Et de Metallariis,quod legitimam artem exerceant, dubitari non potest ex tit. Cod de Metallariis, lib. XI. inantum ad jus Cano-m: cum, opponi solent duo textus: sed facile est utrique respondere. Primus est in c. sponden L EX tra vagi de crimin. falf. Vbi Papa Joannes XXII. Alchem istas reprobat noni eneos morte damnat, sed tantum infamia perpetua. Sed textus ille non est infinite di generaliter scriptus de omnibus Alchemistis: verum specialiter & proprie de iis tantum, qui ut textus Verba proferam') aurum vel argentum Sophistica transmutatione confingunt. Quare ad eos, qui non reprobum, adul

297쪽

terinum, sed probum Sc verum aurum conficiunt, textus ille non pertinet, Sicut Ioli. Andr. in addit ad Specul. testatur, Arnoldum de Villa nova suo tempore facere solitum virgas auri, quas omni probationi submittebat. Itaque omnes Doctores tam civilistae, quam canon istae non curarunt illam extra vagantem Paps, ut superius diximus, quin etiam Ioh. Augurelius magnus poeta, opusculum suum de Alchemia libere dedicavit &praesentavit Papae Leoni. X. cui gratissimum illud munus fuisse constat.Haec igitur ad illum textum respo-so sussicia t: ut illud omittam, quod mu lti hodie non recipiti tauthoritatem illius legislatoris, qui fuit Papam dicent, quod si in uno capite aut horitas illius approbatur, etiam in altero capite proximo, ubi de Franciscanis& aliis monachis quaedapro suo tibi to consstituit, di approbanda es t. l. qui non cogitur T de judic. Alter textus, qui Opponitur, est in c. episcopi. 26. q. s qui tempus dicitur ex concilio Anquirensi, & sic scriptum est: Quisquis credit posse fieri aliquam creaturam, aut in melius, aut in deterius transformari in aliam speciem, vel aliam similitudinem, nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit, infidelis est. Primum ridiculosa est allegatio ex concilio An quirens quod nunquam fuit nec esse potuit. Corrigendum est A QMIL EI E N SI sed magis deridicula est allegatio illius textus ubi damnantur qui credunt transformationem fieri in aliam speciem. Certe nihilo magis hoc pertinet ad nostr mctu aestionem, quam quod Imp. scribit, possibile esse res omnes

In pecuniam converti: l. 2. C. de constit. pecunia. textus ille

'ninquitur de speciebus metallorum, aut similium rerum, sed de speciebus personarum: hoc est, de mulieribus sortilegis, quae dicebant, quod noctu transformabantur in varias species animalium,&per sylvas ac nemora cum Dianava'abantur. Itaque in k siquidem Sathanas inquit textus transformat se in diversarium species personarum. Quare deridiculum est, textum qui de diabolica transformatione personaruloquitur , contorquere ad transformationes metallorum,

quae industria dc solertia quorundam artificum fieri possunt, sine ullo diabolico vel magico artificio utThomas de Aquino ui praedictis locis ostendit. Quin etiam textus est sub eadem quaest. in c. nec mirum: ubi sic scriptum est: Insunt rebus corporeis per Omnia elementa quaedam occultae seminariae rationes: quibus, cum data fuerit opportunitas temporalis aut

causalis,prorumpunt in species debitas. Addam etiam illud, quod legibus nostris comprobatur medicamentum factume X Venenis, aut rebus Venenatis, quasi ea quae natura V e

298쪽

282 COMPROBATIO ALCHIMIAE.

nosa sunt, arte & solertia emendari&commutari ad salubritatem possint . ut de Mithridatico innuit textus in l.quod

Restat illud argentum, quod multi Alchim istae faciunt faufam monetam a ulti etiam fuerunt sortilegi impii,athei, necromantici. Dicitur etiam quod Rat mundas L illus& Para celsas fuerunt magicis artibus inquinati. Horum disputatorum laudanda est pietas& probitas: sed tamen rogandi sunt, ut cogitent, artificum vitia nequaquam arti imputanda esse. Quoniam aliud est ars, aliud artifex. Aliud est usu artis, aliud abusus. l. quicunque&l. seq.ss adleg. Corn. de fals . Vbi ars monetaria probatur. sed tamen damnantur qui nummos aureos aut argenteos tinxerint aut finxerint. Sic in l. i. E de eYtra ord. cognit. artis medicae professores laudantur : inter quos tamen dicuntia r esse impostores, qui incantationibus re imprecationibus 5c exorcismis utuntur. Sic Mathematica simpliciter damnatur in l. 2. C. de malefic .cum tamen non ' mnes mathematici damnandi sint, sed impostores s li. Sic Venenarii capite puniuntur in l. capitalium. ν. venenarii, f. de

Poen cum tamen ne Venena quidem ipsa damnentur, ut in

do dictum est ex l quod stes e ff. de coni. empl. Quod si artes Propter artificum abusum damnendae essent, quaenam hodie probaretur ξ An Iaris prudentia, in qua tot sunt rabulae Zan. Medicina in qua tot sunt venefici 3 an Theologia in qua tot sunt Sophistaei Iudicium igitur & delectus adhibeatur. Separentur paleae a granis in area: mali pisces a bonis in fagina: adulterini nummi a probis in Repub. Sophisticantes aurum

Vel argentum a peritis artificibus, acerrimae contra falsarios di monetae corruptores animadversiones, inquisitiones, in , formationes constituantur. Sed ut ait Iurisc. alieni admissi poenae ab iis quos nulla culpa contingit, removeatur i ultim. d. bon. demnat.

SEARCH

MENU NAVIGATION