Jo. Frederici Cartheuser medicinæ doctoris ejusdemque in Regiâ Academ. Viadrinâ Prof. Publ. Ordinarii Fundamenta Materiæ Medicæ tam generalis tam specialis, in usum Academicum conscripta. Tomus primus

발행: 1752년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Medite Naturae. 3 9

portionem in fundo alieni relinqui. Haec observatio, pro meo iudicio , lucis quisquam hoc loco foenerari poterit : Nam,

licet nulla coctio locum in animantium corpore inveniat, calor tamen blandus ac humidus adest , adest pariter multiplex,& creberrime repetitus partium motarum attritus , qui, nisi totalem , partialem tamen , salium mediorum dissolutionem radicalem efficere valent ; praesertim, sit oblanguidas aut suppressas se dc excretiones, moras diuturniores in corpore neci re cogantur, vel humoribus , putredinis labe nonnihil infectis , altilis immersa haereant. Notum enim estis urinam hominum semper notabilem salis medii,

tum ammoniacali S, tum culinaris, quantitatem continere, Sc nihilo secius , post praemissam putrefactionem , eamque di turniorem , destillatam , praeter phlegma oleum foetidum & sal urinosum , nihil amplius, vel valde parum fatis culinaris , quod in cucurbita relinquitur, largiri ; immo notum est , sal culinare , terris putridis nitrosiis mixtum , paulat1m disparere , & falis urinosi pinguis proventum

augere ; unde etiam terrae ita praeparatae acidum aeris vagabundum largius attrahunt ,& copiosius nitrum embryonatum

in iis generatur. Silentio denique non

332쪽

3 io Se T. V. De Salinis Ex licitis

praetermittendum esst , aquam marinam stagnantem ac putrescentem , nec mintis

muriam carnis salitae deliquescentem. saturi nouum , quod resoluto ac transformato sali raedio ex parte originem debet, reddere,& sal commune, in aqua putrida lacu stri , aut urina , putrefactioni postea committenda, justa quantitate solutum , eandem mutationem experiri sa),

ita , ut destillando longe maior , quam alias , salis urinosi quantitas inde separari queat.

S. M. Quanquam salia neutra rarissime in animantium corporibus in elementa sua dissolvantur , nec intimiorem quoque humorum mixtionem , si tenerrimum ammonia cale excepezis , ingrediaratur, egregiam nihilominus stub transitu suo utilitatem praestant, dum humores spissos ,

mucidos, coagulatos, prompte incidunt, resolvunt, abstergunt, & solida nervos mulculos .membranacea blandis stimu- Iis ad vegetiorem contractionem incitant, adeoque circulum sanguinis, coeterorumque liquidorum , nec minus se-& excre- a Cons. Excell. D. D. Potiti Obs & Animadversi de sale communi p. a I.

333쪽

Mediae Naturae. 3ITtiones augent ac promovent sa). Unde protinus manifestum est , salia media inter selecta & promptissimae actionis remedia militare, multumque inprimis au-Yilii ab iisdem in iis morbis expectandum esse, qui natales suos viscidis cruditatibus primae culinae, obstruistionibus meatuum ac viscerum mucidae humorum dys-crasiae praecipue debent; cujus census sunt appetitus imminutus & prostratus , chy

mificatio do chylificatio laesa , gravitas ventriculi post pastum , febres intermit

tentes , dc continuae, diarrhaea mucosa, obstruct iones , atque tumores hepatis,

a - Quamvis autem , B. Hor IM ANNUs m p fcο-chmicii p. 18 a. scribit, sialia scilicet media υulgaria) nunquam humorum M vitalium. mixtionem ingrediantur , atque Ob- hanc rationem in alimentorum numerum re- cipi nequeant; tamen ob medicinalem vim, quam eXerunt, & praestant corpori, maxinai siunt aestimanda. Eorum operatio maXime eo M absiolvitur, ut fibras motrices, & ex iis con teXtos tubulos excretorios blande stimulando

is vegetiorem sanguinis & humorum circuitum prωmoVeant, cujus beneficio partes sanguinis - crassiores per continuam collisionem & jugemis attritum non modo fluidiores redduntur, sed M & salutares admodum rerum alienarum, imb., ipsorum salium, quae utique in sanguine non manere, sed per emunctoria propelli dubent, is excretiones selicius succedunt &c. -

334쪽

Se I. V. De Salinis Explicitis lienis, & glandularum , cachexia vulga ris, &icteritia, hydrops incipiens , n phritis pituitosa , suppressio mensitum , lochiorum , haemorrhoidum & urinae, fluor albus , asthma , catarrhus suilocati vias , passio hypochondriaca , cephalalgia catarrhalis, a poplexia pituitosa , Sc morbi complures alii , qui ex praedicti S causis generalibus derivantur. Frequentissime parites emeticis S purgantibus prae mittuntur ,& adduntur , ut saburram et minandam incidendo mobiliorem reddant, & purgantium operationem adjuvent. Externe clysteribus abstergentibus, ac stimulantibus, nec minus iniectionibus , & gargari imatibus , stimulandi , resolvendi , & abstergendi fine , in raucedine , angina spuria , tumoribus glandularum salivalium . & impuris ulceribus venereis &c. adhibendis, modica quant Atate adduntur.

f. III.

Praeter vires indicatas communeS non enulla ex salibui neutris etiam pollent specificis. Nam Oalia nitrosa singularem psorsus &eminentem possident virtutem tenὶ-perantem ac refrigerantem , & insigne ideo auxilium praestant in morbis quan plurimis, maxime autem in febribus con-

335쪽

Mediae Naturae.

tinuis & intermittentibus cujuscunque generis , si hecticas quodamia odo exceperis , nec minus in inflammationibus, ebullitione sanguinis & bilis, doloribus , spasmis , convulsionibus, hae morrhasiis exorbitantibus, a Tectibus calidis rheu maticis & arthriticis, mania id lo pathica, ut & consensuali hysterica , & hypochon-driaca , a poplexi a sanguinea , cephalal gia biliosa, vel a sanguinis etiam Orgas mo oriunda , itemque in asthmate sanguineo spasmodico , cholera , diar rhoea mucido biliosa , initio dysentetiae, gonor

rhoea benigna ac nimio Cestro Venereo ,

ii eio acuto spasmodico , Λ calculo cystidis , in dia istum chol edochum propulso , vel ab iracundia graviori, aut purgata tibus drasticis , aliisque pharmacis acrioribus intempestive usurpatis, producto , ut & in hydrope ascite , tympani ti- de , hydrope sicco stricte sic dicto , malo hypochondriaco , & hystei ico , calculo suppressione urinae, men sium , lochiorum'& haemor hoidum , & sic porro : uti plu

ra de liis e & reliquis in Capite spectati de

IVitro videnda sunt.

f. I V. emadmodum salia nitrosa reliquis

alinis mediae naturae in morbis quibus CAA TH. Mat. Med. Pars. I. O

336쪽

vis , qui resblutione non minus , quam refrigerio indigent, praeferenda sunt ; sile maricantia alvum efficacius laxant, sine Mausea , sine commotione humorum , sitne appetitus denique ac virium imminuistione ; Ammonicalia potentius crassa , visiacida , mucida , incidunt, de abstergunt , ad eisque praec ceteris opem spondent in abstergenda glutinosa amurca primarum viarum inde enatis febribus intermittentibus, atrophia ,& dura intumescentia abdominis apud infantes , nec non Nariis aliis appetitus, digestionis atque nutritionis vitiis , immo externe , in aqua simplici soluta, aut gargarismatibus, aliisque liquoribus addita , egregie nonnunquam prosunt in laxitate Uvulae, rau-cedine , tumore glandularum salivalitum , angina spuria , aphiis benignis infantum impuris ulceribus venereis , pra seritim , si in casibus posterioribus melli rosarum dosi refracta miscentur. Eorax denique , quae hoc loco unicum fere corpus selectum terreo- salsum est , in partu dissicili, secundinis retentis mensum obstriictione sese vald opere commendat. g. V. Virtus salsorum quorundam exaltatur, eademque promptius in corporis recessus

337쪽

penetrant, quando, in spiritu vini sola ra , principium spiritu otio. inflammabile

in confortium receperunt. Non succedit tamen haec solutio cum stingulis , sed tantum cum iis , quae in humido etiam aere deliquescunt, & texturae tenerioris sunt, in terra foliata tartari, tartarus solubilis '

Lal secretum Gla uberi, de similia. a .

e inquis Lib. est. p. 1 ro, non tantum sint alcalia

in si Xa , quae hac methodo in spiritu vini recti fi-M catisSimo siquida δ olubilia cisci possunt, sed

M habemus etiam eX nostra inventione in promp-- tu alia experimenta, quibus evidentissime de monstratum ibimus, dari etiam fulta neutra , M & media, quae longe adhuc prompti iis, quam

M sint quoddam fi Xum alcati, a spiritu vini recti si-M catissimo et Algo scilicet ita dicio) , 1 bluuntur ,

M ita ut i X partes spiritus unam partem fatis in M pororum sinus & diverticula recipere, firmi-- terque etiam retinere Valeant. Sunt vero haec M salia duo artificialia; alterum ita paratur : Acci Θ pimus sal volatile sialis ammoniaci purum, sic-M cum, pro lubitu ratione quantitatis, cui in vi- tro concervati admisicemus, leniter instillando M aquam fortem, Vel sipiritum nitri, tamdiu, dori nec punctum faturationis inventum fuerit, quo is media natura hujus sialis exquisite indagari debeti laquorem hunc qui est nitrosi & acris fa-- poris, ad evaporationem furno calido imponi-υ mus, ita habemus sal albissimum, siccum, sa-M poris valde nitrosi & acris, quod etiam carbo -- nibus adjectuna inflammatur, paucissimis interis dum particulis terrestribus relictiς. Alterum sal

338쪽

3 1 6 Sect. V. De Salinis Exhliciti

Monendam tamen , solutioni memoratae non verum alco hol , h. e. spiritum vini,

is hunc in modum conficitur : Recipimus sal vo-M latile falis ammoniaci siccum, idque saturamus M loco aquae fortis spiritu salis, ita emergit falo tertium , ammoniacali exactissime simile , M quod etiam in spiritu vini recti sicatissimi unio-M nem & amplexum promptissime ruit. . . . Salia D haec neutra , p. Ι21 . pergit, in alcohol vini so-M lubilia, & in medicina & in secretiori chymiadi, insignem nobis promittunt est caciam. Nam , quoad medicinam, nitrum hac ratione solutum M in spiritu nostro b ego i dico, vel etiam liquore

M an Odyno , aut Camphorato , medicamentum

es evadit in inflammationibus internis arcendis M & discutiendis, inque moderanda CXanthem M tum expulisione desideratis mimum. Notum quo-υ que est, quod nitrum in inflammationibus , D quae cutim obsident, crysipelaceis di cutiendis G sit valonti limum si cum spiritu vini campho- rato, qui solus az sibi relictus nim1ς ardens dii, calidus est , combinetur. Quia vero nitrum M vulgare hanc unionem detrectat, hinc comis modisti me illud cum nostro nitro volatili artiis ficiali potest perfici. Quod vero attinet alterum G spi an moniacale, in spiritu vini solutum, id is ipsum evehi, & exaltari potest in medicinami sinimae virtutis stomachicam , si nempe affuso se spiritu falis acuatur; ita enim ad guttas 2G-lo. se datum in debito vehiculo, emortuae ciborum M cupiditati resu citandae , & cruditatibus, quae is multorum morborum fomitem suppeditant, M resolvendis valde idoneum est, utilissime sus es cipiendum in locum tincturae Moebii, cuj virtutes fere superat. &c.

339쪽

Itaediis Natura. 3 IF phlegmate separabili penitus orbatum , . sed modice rectificatum , & sum cienti proinde aqua , quae sola salibus solventa dis apta existit, adhuc instructum , adhibendum esse. Facile nili tominus etiam vulgarem spirituria vini recti sicatissimum solventis loco admittere possum quoniam sat magna adhuc phlegmatis quai titate gaudet. a .

De nitro. .

f. I. NITRUM OFF1 CINAR U M se I HItrum modernum , quod alias falpetra dicitur , est singulare sal medium , ex acido sui generis di sultantia terreo salino alcairca compositi im , candidum crystallinum , fixum , ad mediocrem ni

hilominus ignem facile liquescens, dccum quibus vis corporibus sulphureis, bi tuminosiis , resino sis , oleo sis , pinguibus, aliisque , principio terreo phlogisto , sicciori , concentrato , ac magis minus C

explicito , praegnantibus , sub praedicto,

fluore deflagran S. a) Cons. Pharmacol. nostr. p. 3I7.

340쪽

3 1 8 Sect. V. De Salinis Explecitis f. II. Non confundendum igitur est cum na-tro veterum, seu natro Elyptiaco , cum quo nullam prorsus convenientiam habet : Quandoquidem hoc ipsum sal nativum fossile erat, naturae alcalicae, abster-sivae, neutiquam inflammabile , adeoque

ad pulverem pyrium conficiendum plane ineptum ; immis , id , quod nostra aetate a quibusdam nitrum jactatur nativum , consentiente B. NEUM ANNO

sa, nunquam nitri veri atque perfecti characteribus gaudet , sed, secundum viri laudati examina , plerumque sal commune existit, nunc cines ibus clavellatis, nunc sale ammoniaco, nunc borace, a Ut terra quadam aluminosa remixtum , ut ideo alle e re liceat cum fundamento nitrum fossile nativum perfectum , h. e. , nostro per omnia simile, in nullo unquam terrarum angulo fuisse repertum. g. III. Luculentius asserti veritas ex nostratis conssideratione uberiori, & debito in primis natalium scrutinio patebit. Nitrum nempe Verum , perfectum , atque modernum non soli naturae , sed simul etiam a Vid. Lect. de Nitro p. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION