Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 REsΡVBLICA sapientiores divinae mentis reliquias libidinum ac cupiditatum lenociniis prorsus extinctum iri judicarenti nisi extrinseca aliqua virtus effrenatam lascivientis animi cupiditatem rectie rationis moderamine domaret , ac potestatis vigore communem omnium salutem tutaretur: curaret animos virtute imbui:contra vero a turpitudine vitiorum

poenis , praemiisque abduceret; efficeret denique ne indomita mortalium improbitra commu- nem generis humani incolumi

tatem conculcaret.

s. Unde cognoscitur communem humani generis in hac civili vita beatitudine, esse ultimum rerumpublicarum finem, qui respublicas instruat & metiatur,ponatque limites, quibus

definita sit imperii politici potestas , nec possit imperando progredi longius , quam hic sinis . patia-

22쪽

patiatur , nisi velit in naturam impingere. Etenim ut in conte-plationibus subiectum adaequationis, sic sinis in practicis disciplinis affectiones & qualitates determina ae quasi circumsepit. 6. Ergo quarenus quicquam huic sini deseruit , ac per se illuc

colliniat, eatenus politicae potestati subiectum est , quod vero hoc fine non continetur , id nec politico imperio succumbit , ac proinde quanta quanta politica potestas fine, quem diximus, definienda est. . sed quoniam innumerus numerus per disiunctissimas oras diffusus , in unam civitatem coire , ac uno imperio digeri nequivit, pars coniunctione sanguinis, nonnulli vitae consuetudine, quidam bello , alii alia ratione

associati in unam civitatem coaluerunt , formamque sibi regiminis adaptarunt, prout tempo-B L sana

23쪽

o Rgs PUBLICArum conditio permisit. Ac sic cuiusque civitatis felicitas civium salute describitur , perinde ut finis communis & summus omnium incolumitatem complexus est 8. Cum vero homines civili beatitudine fruituri colverint,

eatenus rem publicam constituunt, quatenus ad civilem societatem apti sunt. Sed cum ea vis ac ratio rei- publicae propterea inoleverit, ut indomitae ac inquinatae mentis affectus, tam a natura tracta Ia-

tione, quam propriis scitis tem peraret , non solum recta justat que juberet, sed etiam cogeret invitos imperata facere, plecte reique, si qui delinquerent, ideo activa potentia praeditos esse oportet, qui ad clavum constituti regere debent rempublicam. Io. Atqui, quia ex sententia

Philosophi 6. & s. Metaphysiactiva

24쪽

principium

agendi in aliud , quatenus est aliud, facile intellectu est,

vam quoque Potentiam requiri, quae actionem recipiat. II. Utraque autem pol

subiectum desiderat,in q

sistat, quocirca cum activaIrendae reipublicae potentiam aliis : aliis contra passivam ac obedientialem inesse oporteat,

in proclivi est, hos passive se habere , &obsequii gloria fruisci,

quamdiu οἰ--, compages. Praeterea paIHOmS concil- est, perficere actionem non intercludere, unde subditos naturam concutere,patet, si improso ausu contra magistratum iverint.

13. Nec dis luitur haec imperandi & parendi relati3, nisi respublica , cuius compagini innititur, funditus labefactetur,

25쪽

destructa bello , sive tyrannide stippresta vel excisa divinitus.

I . Atteruntur saepenumero

imperia vi hostili, crebro etiam 'imperantium malitia , sed tum integritas assicitur , essentia adhuc incolumi, perinde ac aliqua pars corporis detruncatur vel lς-ditur. Ex quo intelligi volumus subditos obsequii necessitate non liberari, quamdiu reipublicae essentia non intercisa est, nec interest quicquam inter magistratus sub ordinatos & subditos caeteros, aeque enim hi & illi ratione maiestatis passive se habent. Et quicquid obtinent potestatis seu jurisdictionis magis stratus id per participationem a maiestate, in qua inest primo tisormaliter , accipiunt, ipsi nihil

proprii habentes. Etenim omnis magistragium tam creatio quam

jurisdictio a supremo , quem Maiestatem dicimus, dependet.

26쪽

se idcirco eius intuitu passiva

est.

II. sed cum communis illa reipublicae salus atque felicitas, sine justitia nec obtineri nec consistere possit: justitia autem vel circa res divinas , quatenus quidem civili societati deserviunt, vel humanas versetur, ac denique politica potestas constituta sit, ut ad propositum finem justitiam moderetur ac administret ; idcirco & imperandi potentiam tam in cultu numinis constituendo consistere necesse est , quam in rebus profanis ad utilitatem publicam digerendis.16. Et quidem in cultu numinis moderando certos maiestati terminos praefigere, maioris ali quanto negotii est: nec enina infula mitraque amiciveris principes, ut distincta magistratuum ae sacerdotum munia pariter susti-B neant.

27쪽

α REs PUBLICAneant. Sane Deus in Isia rege ostendit, quam minime sacerdotis ossicia regem decerent. Quot vero vel laudatos pietatis nomi- ne reges reprehensos accepimus , quod non omnino excisis gentilium Deorum lucis templisque cultum veri numinis re purgassent. Sed demus operam, ut sua constet majestati, & certa

sit in religionem potestas. 17. Consistunc igitur res divinae vel in ipsis fidei praeceptis, iisque vel instituendis vel conservandis , vel in constitutione

externi cultus & ordinatione

ministerii,vel in ipso verbi ministerio obeundo.

18. Fidei praecepta tradere non esse politici inaperii vel inde patet, quod fides non sit affectio politica, videlicet fides non convenit homini quatenus ad politicam societatem appositus est, sed quatenus est coelestis reipublicae

28쪽

blicae civis , quae vero politica non sunt , ea nec politicae potestati subsunt. I9. Sed quoniam vera religio civilis felicitatis nomen consummat, & nihil aeque ac incontaminata pietas rempublicam stabilit ; divinarum legum conservatio majestati incumbit: ut fere perinde ac legum a natura productarum, religionis divinitus traditae custodia,ad magistratus officium spectet. Atenim religionem politicam esse affectionem negavimus ; qui igitur politica potestate servabitur 3 sane

quicquam majestatem posse amplius , quam externum cultum tueri, non dixero:atqui hane custodiam reipublicae inprimis utilem ac politicam asseetionem aD serere non dubito .Et hinc Deut. I . magistratui serio injungitur, ne patiatur sietitium cultum

inolescere, sed subditos ad cul-

29쪽

is RasPvBLICA tum divinitus institutumqconis

formet.

sed & institutio cultus extetioris ad majestatem praecipue pertinet,id quod Davidis sanctissimi

regis exemplo comprobatur, qui fere omnia a b cultum spectantia ordinavit. Et omnino quicquid per se ad civilem beatitudinem

vel contra corrumpendam rempublicam spectat,id politicae potestati subjicitur, ut ex fine reipublicae liquet: quid vero pernitiosius reipublicae acciderit, quam pro vero cultu superstitionem irrepere , subditorum animos ministrorum extra orbitas & sui muneris pomeria innata ambitione procurrentium, praestigiis ac opinionibus imbui turbulentis: ac denique sub obtutu religionis sepius contra rempublica consilia iniri ae conspirationes. Florentissimum quondam Fran-2o. Nec conservatio modo corum v

30쪽

ROMANO-GER M. 27 Corum regnum tempore valesiorum fratrum praetextu religionis propemodum subvertis.1ent legistae, nisi invicta Henrici Borbonii virtus serpentis contagii radices , quas jam nimias egerat, fundit is admirabili felicitate exscidisset. LI. Imperium vero Romano- Germanicum quid tantopere Ri-

trivit, quam abjecta & in pontificum manus resignata religio 3 nam simul atque diris pontificum machinationibus circumventi principes religionis curam non politicς potestatis sed ecclesiastici muneris propriam credere coeperunt, ruere imperium ac imminui, contra pontificum autoritas in tantum crescere coepit,

ut tandem sibi incredibili ausu imperii jura asserere non dubitarint: quoties,me Christe ubditos religionis praetextu pontifices in legitimum magistratum

colla

SEARCH

MENU NAVIGATION