장음표시 사용
51쪽
fori disceptationem pertinent. 13. Sed & ius belli exigit reipublicet incolumitas, cum legulardisceptatio inter cives ac foren- . ses constituta vim hostilem propellere non possit. frustra namque leges ponuntur in quos nulla jurisdictio est. S . Ergo armorum vi extrinseca mala propulsanda sunt, ne exitium reipublicae hostili impulsu apparetur, consistit autem belli potestas, vel in decernendo bello,vel gerendo. 11. Decernere bellum vel pacem cum hostibus inire, eiusdem potestatis est : cui subiuncta est belli indictio , &jus feciale, ius legationis & foederum publicorum , cui igitur nec pacis bellive potestas est , eidem nec foedera iungere lice t, nec legationis ius competit.cessante nimirum fine, media sunt ingnia. 16 Gerere bellum, est administra.
52쪽
m ROMA No-GER M. Α'nistrare quae vim hostilem labefactant , quibus inserviunt ius armandiarum , Angariarum, plaustrorum & naviunt praest tiones , & ius creandi magistratus militares & cogendi exercitus: quae extremo digito hic attingere abunde sit, ut sciri possit, ex quo quidque principio derivari oporteat, ne adaequatae causae incerti, opinionibus fluctue
17. Atque in his demum,iure scilicet sacrorum, forensium causarum disceptatione, ac potelia- te belli omnis politica potestas de vertitur & absolvitur. Et nihil omnino maiestatis , quod non his limitibus illigetur sive rerum in republica gerendarum genera spectes, sive quae maiestati sub ordinentur. quod &philosophum sensisse consentaneum est 3.polit.Io. ubi definiturus absolutum illud regii imperii ge-
53쪽
crorum ac praeterea iudiciorum& forensium causarum illos reges habuisse ait.Exhauriat igitur haec rerum potestas reipublicae moderationem necesse est, si absolutum fuit imperii genus. 38. Postremo cum illa activa regendae reipublicae potentia quatenus primo , & formaliter citra respectum dependentia &participationis consideratur,for-mst rempublicam & actuet , &. vero omnis actus qui materiae immergitur,sit actus vel essentiae vel Existentiae , precium me facturum puto, si ex his reipublicae naturam , tanquam formali prin cipio definivero. q. Actus igitur Esntia ut in omni re , ita quoque reipublica talem actum inducit, qui . reipublica consituat, quique totist speciei communis ; ct licet non sit extra materiam , non tamen es in
54쪽
ROMANO-GER M. SI materia propria , sed communi, ut anima rationalis in homine, actuumero exissentia in individuis tantum consisit , materiasiilicrepropria non communi. Et forma quidem est eadem Essentialis, sed non
accidentalis , propter conditionem propria materi u subieriti. 6o. Ex his recte intellectis dignoscere licet formam cuius que imperii essentialem & subiajectum adaequatum,non esse,vel monarchiam vel Aristocratiam, vel Democratiam , sed formas has esse accidentales, subiecto tantum communi differentes. Etenim respublica separatis temporibus & unum & paucos &multos potest habere dominos,
qui quidem subiecto existentiae
differunt, non vero actu essenti uenec enim essentiam reipublicae Romanae concidisse quis dixerit, cum exactis regibus maiestas ad optimates transiret: nec D a speciem
55쪽
speciem humanam , simul ac unum individuum interierit. Maiestas igitur essentialiter toti reipublicae ut subiecto adequato inhaeret, extra respectum unius vel plurium . quo respectu maiestas redie dicitur indivisibilis non quidem ratione obiecti, sed potestatis occupatae in rebus administrandis. At in subiecto communi existentiae pro ut res in republica gerendae , divisionem vel specie recipiunt, ita majestas potest in disparatis subjectis consistere. 61. Scilicet sit unius in manu divini cultus moderatio, ut apud Lacedaemonios : pauci jurisdicendi potestatem obtineant, de bello decreverint omnes , expedita hic esset miscendae reipublicae ratio , quae ex omnibus accidentibus speciebus constaret. Sed & tam in cultu numinis, quam rebus civilibus ut & bel-
56쪽
lo , tot sunt distincta genera &rerum partes , ut facillime sepa- ratae speciei imperia recipiant, unde& unus & pauci & multi in separatis reipublicae partibus poterunt rerum potiri , fieri etiam potest ut unus & multi ; item pauci & multi; item unus & pauci rempublicam quisque in suo obiecto gubernent, quod quia in nostro imperio accidit, &solius Caesaris & statuum Caesarisque commune imperium ex disiunetis rerum generibus depingere fert animus, ut ubi solius Caesaris est potestas ibi regale imperii ge
Caesare imperium, Aristo cratiam ibi liceat agnoscere. 62. Nec minus maiestatem
habet, qui unius reipublicae partem independenti potestate gabernat , quam qui suo solius imperio rempublicam absolvit, seu qui solus rerum omnium poti-
57쪽
tio objecti majestatem definit,
sed formalis & independens rerum gerendarum potestas. Et quae potestas i politica a nulla alia, ratione dependentiae Sc causalitatis patitur, ea summa est deprima atque adeo majestica : ex objecto autem Majestatem non esse aestimandam vel inde cognoscitur, quod maiestas Sc ma sistratus circa res easdem ver-
63. Atque hinc vehementer hallucinabitur, qui vel amplissimam magistratuum potestatem cum maiestate confuderit , aut quicquam ad formam reipublicae putaverit referre. Romae praetores 3c nante republica & Caesarum tempore fuerunt.precaria
scilicet magistratuum j uris dictio non est formalis , sed formata a majestate Sc per participationem
58쪽
Ro M A N o-G E R M. 6s6 . Atque ita quam brevissime licuit, fontes & rerumpublicarum essentiam ab ipsa natura deducere praecium rati sumus,
quo in progressu nostri imperii jura certius inde & felicius deri-Varemus , tot dissidentium inter se doctorum politicorumque
turbine minus agitati. Concisius dicta & quod in tanta brevitate accidere potuit, forte etiam obscurius, mitius acceptum iri confido , nos quidem jam accingimur juribus imperii partim toti Caesari, partim statibus promiscue competentibus.
59쪽
I. AE N No mundi 3χΙχ. Anno I. septimae
- pril. vel ut Vellei, Paterc. 6. Mympyade post duos Ee viginti annos quam prima costituta fuerat, ipsis parilibus Romulus es Rhemus ex Rhea Sylvia, Numitoris regis Albani filia
incerto concubitu suscepti, Romam in Palatio condere coeperunt 3 quae principio ab Albanorum Latinorumque colonis, quibus pastores accesserant, habitari coepta , in eam tempore procedente imperii amplitudinem crevit, ut nullo unquam vitio vehementius . quam imperii magnitudine laborarit, constiteritque ad haec usque tempora annos plus minus 23 7o. variis Scmutati & permixti imperii vici-
60쪽
ROMANO-GER M. FThus, utcunque potentia & maiestas a pristino vigore, longe ceciderint. Sed non tam magnitudinem, quam jura & formam delineaturi, praecipuas imperii mutationes ex incorruptis rerum monumentis repetitas , initio
adumbrabimus, quo ex diversitate specierum facilius judicetur, quantopere ad praesentis imperii maiestatem & formam caligent, qui ex veteri eam statu minime definiesidam esse minus didice
1. Principio igitur regale civitatis genus usquς ad exilium Tarquinii superbi constitisse per annos 244. prodidit Limittidib. I tan . , pr. lib. 2. Habcar. Iib. i Ο . in An. Θ Tacitin 3.
Annal.nobis Romulus, ait, ut libitum .imperitaverat.
3. Exactis postea regibus opti. .mates aliquandiu rerum potiti sunt,plebe omnino.exclusa. Pxi-
