Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

18 R E sp v B L I C Ami enim consules omnia jura, omnia insignia retinuere, qui alternatim fasces habebant Liv. 2. Habcarn. donec Valerius Publicola, occasione aedificii, quod in summa Velia moliebatur 3c vacui consulatus , affectati regni suspicionem incurreret. qua famae indignitate inotus vocato

ad concilium populo, summissis fascibus in concionem ascendit gratumque populo exhibuit spectaculum , submissa sitsi imperii insignia laetanti. Deinde legibus

latis primus omnium populare imperium , senatorue potestati tandem exitiale, invexit. Ante

omnes provocationem extremam populo adversus magistratus dedit, quo nullum communicati populo imperii argumentum potuit conferre potentius nam consulum potestatem populo subiectam adeo depressit, ut Appius Claudius consulum

x minas

62쪽

ROMANO-GER M. s' minas non imperium esse conquestus sit. Capitale quoque esse iussit, si quis iniussu populi magistratum adiret. . Nec tamen omnia imperii

iura ad' populum his legibus transierunt, sed multa adhuc potuit senatus, multa populus. Etsi enim sine iussu populi magistratum adire nefas putabatur, magistratum tamen ita populus iubebat, si senatus amor fieret ; α saepe senatus sua solius autoritate & consulibus & praetoribus magistratum abrogavit. uti Servilio Caepioni Aorib.67. Gmnae: Velle. Patere. Cato Iulio Caesari Sueton. in Cas. c. I6. denique nec quicquam populus statuere poterat , nisi esset provocatum, nec ad creationem magistratuum venire, nisi auspicarentur Curules magistratuu iuberentque. De bello etenim & foederibus ad senatum referebatur, nulla habita

63쪽

ratione populi Liv. lib. 2.1. Sed deinde Tribunitia potestas omnem sensim senatui potestatem per vim & seditionem

eripuit, etenim cum plebeii iracundiae stimulis perciti ac multis irritati iniuriis in sacrum montem secessissent, necessario senatus quia res aliter convenire non poterat, de creandis tribunis, asia

sensit, qui initio quinque, postea decem creati plebem contra optimatum potentiam seditiosis concionibus ciere , & ad novi commodi spem, ad nova consilia impellere nunquam destiterunt, donec patres tribunitiis proceulis agitati suum fere imperium perdiderunt.quae senatus improbabat , sepius iubebat populus, . vi tribunis , iure intercessionis S Cta impedire sollenne erat. Senatus vero iussa populi , ut ut nullo iure niterentur, impedire non poterat, ilico enim incitan-

-- tibus

64쪽

tibus tribunis , erumpebat seditio, ilico vis, ilico caedes : cuius periculi metu senatus tandem ad Democratiam imperium desse ctere permisit; omnia ait , Manlius Tribunus Pl. adhuc quantacunque petistis, obtinuistis , seu vi seu fortuna vestra,

tempus etiam maiora conari,

ostendite modo bellum, habebi- . tis pacem , videant vos paratos'

. ad vim, ius ipsi remittent. hinc adeo ius belli 3 sacerdotii & legum una lege ad populum concessit , duo quippe consules ple- beiis dediti , studio constituti

fuerunt , ut patrum potestatemi infringerent. Hi igitur legem centuritatis Comitiis pertulei Tunt, ut quod tributim plebs ius ai Get, populum teneret te quam . postea legem Hortensius Dicta: tor denuo repetitam sanctius stabilivit; unde Pomponius I. 2.9. 8. de Orig. Iuris & Iustin. g. q.: in

65쪽

REsPVBLac Αins.dejur. nai. gent. o civiLPlebiscitorum autoritatem Hortensio acceptam ferunt. 6. Retinuit quide senatus non communicata populo, quae qua-tacunque fuerint aristo craticum quid sapuerunt,de quibus Polyb. I. 6. o Paul.Man. de Sen.Rom. S edambigua plane nec certis desinitam limitibus patrum fuisse potestatem quam plurima declarant. elu it nonnunquam patruviguitque autoritas, uepius plebi prorsus succubuit 3 invenias senatus decreto judicio liberatos,

quibus tribuni ad popuIu diem

dixerant ue diversi generis exempla apud Valerium,Florum, Eutropium , & Paterculum extant, vix assequor, qua potestate Senatus Caecilium Metellum, Tribunum Pl. & Caium J. Caesarem praetorem , reipubl. administratione submoverit , cum ex lege

Voleronis Publii, Plebeii magi

66쪽

stratus tributis Comitiis crearentur & jussuPopuli ex lege Pu- blicolae magistratus adirentur: imo restituit Caesarem senatus inducto priori decreto. Sueton.in

Cas. Bella etiam nonnunquam sola senatus autoritate decreta sunt,& cogendi exercitus tribu- ta consulibus facultas, Cor. I.sse bello civit. Lin Cat. & tamen le-

ge cautum erat, ne iniussu populi de bello vel pace decerneretur. unde fluctuavit reipublicae potestas variis seditionum fluctibus agitata, donec tandem exitialis& deterrima exitii An archia , &ij plus in respubl. potuerunt, qui viribus,no qui jure prqvalebant;

ut non abs re Catilina apud salusium dixisse videatur: postqua respublica, ait, in paucorum potentium jivi atque ditionem concessit, semper ictis reges:tetracha vestigales esse: Populi, nationesmpedia pende- , rendit criomn strenui voni, nobiles, alue

67쪽

c RasPvBLICA atque ignobiles vulgus fuimus, sine gratia sine autoritate, his obnoxij, quibus si respublica valeret, formidini essemtas. Carus Iul. Caesar, cum Pompeio &M. Crasso societatem iniit , ne quid in republica ageretur, quod displicuis set ullic tribus Sueton.in Casci I9. ad extremum , is qui solet exitus consecutus est. Effrenis scilicet potentium ambito, quae nullis iam legibus coerceri poterat, in contentiones erupit ac populari ina. perio attulit exitium. . Nam Caesar devictis Pompeianarum parti u reliquiis , populare civitatis genus in regiam formam convertit, nec quicquareliquit populo , quam pristinae libertatis imaginem, rempublicam suo arbitratu ordinavit, correxit fastos vitio pontificum per intercalandi licentiam turbatos, Senatum supplevit; patritios allegit; praetorum, Edilium,

68쪽

ROMANO GERM. 6JQuaestorum , minorum etiam magistratuum numerum amispliavit , notatos opere censorio

aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit, comitia cum populo partitus est, ut eaece-- Ptis consulatus competitoribus, de caetero numero candidato-zum,pro parte dimidia, quos populus vellet , pronunciarentur,

pro parte altera, quos ipse dediciet,& tamen haec ipsa populi suffragia in sua manu habebat, incautae plebi sub comitiorum specie imponens, ne amissam penitus libertate propalam animadverteret , nec ipse dubitavit palam confiteri: Nihil amplius esse rempublicam , appellationem modo sine specie & corpore, Syllam literas nescisse, qui dictaturam deposuerit: debere homines iam consideratius loqui secum, ac pro lege accipere quae dicat.Et

cum ipsi triumphanti ac subsel-E lia

69쪽

σό REsrvBLICAlia tribunitia praetervehentIunus tribunorum Pontius Aquila non assurgeret , proclamavit: repete ergo a me, Aquila, rempublicam tribunus. Suscepit

continuum consulatum, Dictaturam perpetuam, praefecturam morum, praenomen imperatoris Sueton.in Cas c. 4O. I. 76. 77 78.

Ex quibus intelligitur, quam Vere lib. s. Eutropius Caesarem &Augustum sub Dictaturae nomine regna si e S lib. 6. in . Caesar honores ex sua voluntate prςstabat , qui a populo ante deferrebantur , ac alia regia ac pene tyrannica faciebat. Et Cicero sublatam libertatem ac nullam siu-peresse rempublicam passim in

gemuit. I. us. I. de natur. Deor. lib. M.fam. ad Brutum scribit:ita confiduni ac sterant cives, ut antea rege , sic hoc tempore, regno te rempublicam liberaturum.Tyrannide quidem Caesar,& armis civilibus sub -

70쪽

fili subiecit rem publicam, ac idcircolui se iure interemtum iri metuens iii: SC tum fieri curavit , ac jureju- a. pando omnes astrinsit, ut Sacro- i sanctus haberetur.' 8. Nec tamen omne omninois ius imperi, Caesari adimere auidis sim, cum populus delata ipsi per-1ι petuitate Dictaturae imperandii, titulum contulerit , sive solito in ipsum favoreisive quia aliter non,i. poterat , quod vim imperii Caesar iam omnem teneret , referti sunt exemplis sententiisque hii, storici, quae regiam Caesaris po- , testatem ostendunt. Lex quidem

I. Regia, quae prorsus imperium in

is. unius manum resignavit, Iuliiij. tempore haud fuit perlata. Sed is quid, obsecro, inter perpetuam Caesaris Dictaturam populi QR., fragio obtentam.& regiam illam, Augusti procul dubio tem poribus latam,interfuitξMaiestas ι ait Bodinus I. de repub. 8. est sum- . E a ma

SEARCH

MENU NAVIGATION