Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XVIII PRAEFATIO

Ita quoque potestas illa, vel Praesem dignitas

non uni tilum, sed aliquando pluribus, quorum unus alteri succederet, concessa fuit; quae tamen omnia veluti indecora, ac pristino Quiritum mori contraria ab Augusto sublata sunt , ut opportunius alibi soclemonstravi. Quamdiu vero liberior illa consuetudo obtinuit, ut impuberes etiam, vel Adolescentes ipsi Feriarum tempore iuri dicundo, vel Vrbi praeessent, ad eiusmodi Praesectorum tribunal levissimae solum caussae, tralaticiae, umbratiles, ac interdum etiam fictae deserebantur, ut lata in locis opportune ostendetur b . Ceterum an Iudieris Praefectis istis, qui solo Feriarum Latinarum tempore Urbi praeerant, una cum Potestate, ac imperio curulis etiam sella, fasces, aliaque id genus veri Praesecti ornamenta concedi consueverint, in tanto veterum Scriptorum silentio deis finiri non potest. Non plurimum tamen fallar si haec omnia ipsis etiam Feriarum Praesectis concessa fuisse dixerim ; ut quemadmodum nempe Praesectis istis sedem omnino tribunal, eadem iuris dicundi potestas, eadem iurisdictio tribuebatur, ita quoque idem etiam

Praesectorum ornatus, , eademque pompa. . concessa fuerit. Certe perspicuo Gellii e) testimonio erudimur quod Adolescentibus etiam , qui Feriarum tempore Praesecti serent, Senatus. habendi facultas tributa fuit; ide que muIto sane facilius Praesectorum Ornatus, ac universa dignitatis insignia ita concessa censeri debent.

. III.

22쪽

PRAEFATIO XIX. De Praefecti. Vrbis durarime.

Uaecumque fere de prima Praesectorum Vrbis

- Origine, eorumque initituendorum caussa iam diximus, manifeste nobis ostendunt quod Magistratus ille nullis omnino certis, statisque temporum finibus circumscribi poterat; sed ehismodi Praefectorum auctoritas, ac duratis 'modo brevior, modo diuturnior

esse debebat . .

-': Quum enim Praefinorum Vrbis auctoritas, munus, ac iurisdiatio non niti dramo Regibus , aut Consulibus inciperet, listae' domum reversis illa desineret, pro Vario tem p is spatio, quo Reges ipsi, vel Consules abesse Iraterant, . ipsa quoque Praefecit diu turnitas modo maior , modo minor habebatur. Ita quoque, si Comitiorum: habendorum caussa Praefectus Urbis eligebatur, novis Consulibus iam constitutis universa Praefecti auctoritas extinguebatur, ut in exem

plis illisi apparet, quae suis in locis de primis Vrbis Praesectis exposui. , Ubi vero tranquillis, ac selicioribus Romanae Reipublicae temporibus belli gerendi cura non Consulibus ipsis , sed copiarum Ducibus , exercituum Imper

toribus, & Augustorum Legatis committi caepit, ideoque Consules integro Magistratus tempore Romae degebant, Praefectus Vrbis eligebatur , non ut unive iis civilibus rebus , ac negotiis, absentium Consulum. loco, praeesset ; verum potius ut peculiaris quidam Magistratus, qui aliorum instar, .muneribun sibi commissis in Urbe, . finitimisque Romae Provinciis .f-- geretur, ut de Cilnio Maecenate, Vipsanio Agrippa,l

23쪽

XX PRAEFAT I. o

aliisque pluribus ostendetur, Itaque Praesem electio,

eiusque diuturnitas a solo. Gesarum arbitrio pendebat , ut innumeris fere exemplis demonstratur. Quamvis enim Maecenas Augusto auctor fuerit , ut Praefectus Vrbis , qui veluti noυum ' cium ab Augusto institutus videbatur, quemadmodum etiam Suhensor ad vitam eligeretur, compertum est tamen quod maxima in eligendis illis, & conservandis perturbatio, ac varietas invecta fuit, ut in illis 'ipsis 1 apparet, qui ab Augusto , Tiberio , ceterisque Imperatoribus proxime

consequutis instituti memorantur.

. si id vero quod infaustis nequissimorum Caesarum Commodi, Caracallae, atque Elagabali temporibus Vrbis

Praesecti non modo ex infima populi .colluvie' aliquando sumebantur; sed etiam ipsorum aliquot inivique exauctorati tin ordinem redigebantur, aliquando temere prorsus ita menses solum, atque horas eligebantur, ut innumeras varietates alias omittam, quae in hoc illustri , gravissimoque , munere contigerunt. Plerumque tamen tranquillis , pacatisque rebus Prae- se Rufi Vrbis per plures annos asive continuos, si vel interruptos aeo . honore potiebatur I vicissim vero Praesectus alius aliquando uno, eodemque anno plures successores habuit; &, quemadmodum in Consulatu Suffecti Consules honoris caussa induci caeperunt, ita quo que in Praesectorum serie Praefecti quidam Praese-

Ais aliis , substituti subinde Occurrunt. . Vbi tamen incertas, atque inconstantes varietates illas exceperis, Praesectorum Vrbis Magistratus plerumque annuus esse consueverat, ut in veteri Praesectorum Serie conspicitur, quae Praefectos omnes ab anno a 34. ad annum usque 3s . complectitur, de qua accuratius β. IX. agendum erit; idemque mos sub Gothorum Regibus , observatus videtur, ut suis in locis oppor

tune ostendetur . . .

24쪽

PRAEFATIO XXI

Quamvis autem Praesectorum diuturnitas, aut ei uia

modi Magistratus duratio variis de caussis abrupta fuerit, ut opportune ostendetur, aliquando tamen Praefectos ipsos non alia de caussa eo munere solutos esse crediderim, quam ut ipsis ad nobiliores, superioresque dignitates alias , nimirum ad Praetorii Praefeyuramo consulatum aditus patere posset; quamvis hac etiam in parte mira varietas haberetur, ut proximo loco ostendetur.

f. IV.

De dignitatum ordine, quibus ad Praefecturam Vrbis ascendebatur.

Nihil est certe, quod in optima Imperii serma rite

constituta accuratius observari debeat, quam per spicua quaedam , & constans honorum , munerum, ac

dignitatum series ; ordo nimirum, quo cives ab humilioribus sensim ad superiores , nobilioresque dignitates ascendant; atque ubi levioribus muneribus decore, laudateque perfuncti illi fuerint, gravioribus etiam eXOrnentur. Itaque a primis usque, aureisque Romanae Rei-blicae temporibus institutum fuit, ut inter plurimas Reipublicae dignitates certa quaedam ipsarum series , &ordo heheretur; ideoque nemo ad Praesecturam Vrbis accederet , sive Praesectus Vrbis eligeretur, qui in minoribus dignitatibus aliis obeundis ingenii, solertiae, dexteritatis , prudentiae, aequitatis illustre iam specimen non edidisset. Hinc ubi Maecenas Augusto auctor fuit ut Praefecturam Vrbis veluti ineium nomum institueret , perspicue diserteque monuit ut is solum Praesectus eligeretur , qui omnes Magistratus , quos geri Utcbune conuenit , g erit a) . - . Inge

25쪽

XXII PRAEFATIO

Ingenue eamen fatendum est quod eiusmodi graduum, vel dignitatum series neque a Μaecenate expres.sa, neque ab ullo ex antiquis Historisis memorata fuit, neque certe omnibus omnino temporibus haec semper una, eadem , ac perennis conservata videtur ; sed potius variis temporibus varia usurpata conspicitur , ut mem-.plis innumeris ostendi posset , quorum aliqua ex Historicis, atque ex ipsa Praesectorum nostrorum Serie suis in locis opportune , ac brevissime proserentur . Atque , ut ab Historicis ipsis exordiar, Trebellius Pollio, cum Censorinum , qui anno Chr. 27o. invitus , ac pene reluctans ad Imperium eveetus fuit. antiquae in curia dignitatis fuisse dixisset, varios hon rum , ac. dignitatum gradus ab illo emensos enumerans ait sa) : Bis Consul, bis Praefectus Praetorio , ter

Praesdfus . Vrbis , quarto Proconsui , certio Consularis Legatus , Praetoris secundo , Medilitio quarto , Cuaestorio tertio

fuit. Itaque ex Trebellii sententia dignitatum series, & ordo, quo tandem ad Consulatum veluti honorum, ac dignitatum omnium supremum ascendebatur, ita disponi debet

g. euasor 1. Proconsul 2. Aedilis 6. Praefectus Vrbis 3. Praetor T. Praefectus Praetorio - , 4. Legatus Consul Consularis

mee ipsa dignitatum series in eximio Vettii Agorii Praetextati Elogio bὶ sere conspicitur . Etenim post sacras plerumque dignitates alias accuratissime in Marmore expressas fuisse ille dicitur

26쪽

XXIII PRAEFATIO

I. Quaestor Candidatuo 4. Praefectus Vrbia. Praetor Urbanus 3. Praffectus Praetorio 3. ProeoUMI iam cae 6. ConsuI designarus

Ita si Clodius Hermogenianus obbrius Consularis Campaniae , Troconsul inrisae , Praefectus Urbis , Praefectus Praetoris , Consul ordinarius appellatur fa). Quandoquidem ergo Trebellius evidenter adeo gradus , vel dignitates illas enumerat, eadem series in Agorii Praetextati , & Olybrii Marmore confirmatur, eamque Salmasius Τrebellii Interpres probavit, Plane non video quid Hagembuchium impulerit, ut ille Praesectum Vrbis Praetorii Praesedio nobiliorem , ac superiorem fuisse putaverit ι . Optime quidem novi quod Praetorio Praefectus in paucis aliquot Vrbis Prae- concedebat , ipsique inferior videbatur . Siquidem Praefectus Vrbis, veluti Senatus caput , eiusque Praesul, semper Senatui intererat, omniumque primus in Sen tu loquebatur, ac sententiam dicebat; Praetorii vero

Praesellius nonnisi Alexandri Severi beneficio Senator esse, vel in Senatum cooptari caepit se); sed in illo tamen post Vrbis Praefectum sedere, & loqui debebat. Quamvis autem perspicua, & explorata illa sint ; nihilo tamen minus Praetorii Praesedi

ra semper Urbana nobilior, gravior, ac superior censebatur, atque ab Urbana plerumque ad Praetorianam veIuti sublimiorem ascendebatur; quemadmodum

ab Urbis Praeseisto aliquando appellari poterat, quod a Praetorii Praesecto , eiusque sententia fieri non

licebat.

Quamvis tamen perspreuis tinrmoniis, & exemplis ili is aperte contra Hagembuehium ostendatur Praetorii Praescisturam semper urbana nobiliorem haberi

27쪽

XIV PRAEFATIO

consuevisse, ingenue fatendum est quod utriusque Praefecti dignitas, quemadmodum etiam Magistri Militum, par, indiscreta, & aequalis propemodum censebatur. Hinc ubi plures tum Vrbis, tum Praetorii Eκ-Pra fecti, vel Ex--giseri Militum simul convenirent, ille veluti nobilior in sedendo, loquendoque praecedebat, qui prius eiusmodi vel Praesecturae, vel Magisterii munus susceperat, aut Vrbi, vel Praetorio, vel Μilitibus praeesse caeperat : perinde ac ii in dignitate ipsa, vel munere nulla sere disparitas haberetur, sediola temporis praerogativa in ipsorum singulis spe- standa foret. Hinc aliquando ab ipsa Praetorii Praefectura ad Urbanam veluti nobiliorem, aditum patui Gse conspicimus; unde Rusius Cetonius Volusianus ita Eκ- Praefectus Praetorio, Praefectus Urbis appellatur, sa)ut prius Praetorio, mox Vrbi praefuisse videatur; &Lampadius, cum Ex-Praefectus Praetoris foret, Urbis

Praefectus electus fuit b). Ceterum Praetorii Praesecturam , si ipsius potestatem spectaveris, longe Urbana superiorem fuisse inde quoque deduci, ac intelligi potest , quod Praetorio Praesecti non uni solum, sed aliquando etiam pluribus Praetoriis praesiderent, ut

Vettius . orius Praetextatus Praefectus Praetorii Italiae, O

Dorici memoratur G, ac interdum etiam Italiae ἐκ Illyrici, & Africae Praesectura recensetur. Itaque mirari non possumus quod Gothis etiam Regibus Romae imperantibus Praetorii Ptaefectura longe Urbana nobilior, ac illustrior, haberetur; ideoque ex earum dignitatum Formulis, quae a Cassiodorio conservatae sunt,' perspicue ostendatur quod iis

temporibus, quibus honores, ae dignitates aliae recens invectae veteribus aliis adiunetae suerant, dignitates ipsa: hoc ordine censebantur . .

28쪽

I. comes Patrimonii 6. Praefectus Vrbis a. Comes Rerum Privatarum 7. Praefectus Praetorio 3. comes Saerarum Largitionum 3. Patricius

. Quin etiam proxima Zenonis Augusti aetate recens illa Patriciatus dignitas omnium gravissima, & sti premaeensebatur a ideoque Augustus ille decrevit sa) ne qui Dpiam ad Patricii dignitatem assumi possiet, qui prius Consul , Praefectus Praetorio , vel Vibi , aut Magi ser Militum , di Gificiorum Magister non fuisset : cui tamen Legi a Iustiniano Rugusto derogatum sui si e conspicimus ubi constituit b) IIlustres Uiros, et Ii neque

conjulares, neque Pracfectorii, alterutra nempe Praefectura functi , forent, Patricios tamen Sigi , vel creari posse. Antequam tamen haec dignitatum varietas, ac perturbatio sequioribus Seculis invecta foret, vertente iam quarto Ecclesiae Seculo adhuc Conlulatus ipse honorum, ac dignitatum omnium culmen habebatur. Hinc Ammianus se)ue Mamertino anno Chr. 362. Consule loquens ait , quod ille primum Sacrarum Largitionum Comes, & Praetorio Praefectur , mox Consul fuit. Ita Libanitis d) Iuliani Augusti tempore ali eruit quod . si fortaste cuipiam contigist et Consulatum ante Praefecturam sortiri , de Praesectura ipsa gloriari , vel est erri non poterat: perinde ac ii nihil prorsus splendoris ex Praesediura ipsa post Consulatum iampridem gestum accederet. 'Aliquando tamen florentibus etiam Romani Imperii rebus & incolumi adhue veteri dignitatum male. 1late Cives aliquos observavi , qui prius con ubium ,

29쪽

XX v I PRAEFATIO

mox Vrbis Praefecturam adepti sunt, ut ad annum V. C. 781. de L. Lamia sa) , & de Cosso ad annum V. C. 787. demonstravi si ) . Interdum etiam unus idemque Civis Praefectus Vrbis , si nihilque consul occurrit , ut de

Sanquinio Maximo se) , Anicio Paulino H, aliisque

ostendetur se . Ita quoque nonnulli simul, eodemque tempore tum Urbi, tum Praetorio praefuere, ut ad annos Chr.3 7. duosque pone sequentes observabitur; quodque mirari quis possit, nonnulli quoque nobis occurrunt. qui utramque ex Praesecturis illis una cum Consulatu adepti videntur, ut in Ulpio Limenio contigisse vidimus s'. Quemadmodum vero plurimi, qui Consularibus Fascibus decorati fuerant , emenso ia in Conlulatus tempore Proconsulat uni , & minores honores alios obtine bant , ita quoque plurimos extitisse conspicimus, qui administrata iam Vrbis Praefectura inferiores etiam diis gnitates alias sortiebantur . Sic Aemilius Paulus Regil- Ius cum Praesectus Vrbis fuisset , mox Tiberii Augusti in Hispania Quaestor occurrit ig) ; idque saepissime contigisIe erudimur : ne spectatissimi nempe Viri sublimioribus iam muneribus egregie persuncti ab honoribus aliis, licet obscurioribus, arceri, ideoque Reipublicae bono deesse viderentur. Qtiandoquidem vero in plerisque Marmoribus una eum Vrbis Praefeetura plurimae dignitates aliae promiscue recensentur , definiri certe non poterit an dignitates illae Praefecturam praecesserint , vel de polita iam Praesectura susceptae illae sint: quemadmodum certe obscurum prorsus , dc incertum supererit quo potius ordine ipsarum singulae Civi contigerint . Video quidem Cl. Olive rium existimasse s b) quod eiusmodi dignitates eodem prorsus ordine susceptae fuerint , quo

30쪽

in Marmoribus recensentur, idque saepissime factum esse libens concesserim . Aliquando tamen eam temporis seriem , atque ordinem perturbatum suisse exemplis innumeris ostendi potIet , quae iaci Ie ex Marmoribus , aut ex Scriptorum testimoniis mox proserendis diligens, ct accuratus Lector intelliget.

I. V. .

De variis Vrbani Praefecti nominibus , titulis, atque insignibus.

ETsi Magistratus ille, qui Vrbi Romae praeerat, a Graecis quidem b),χος sc . , τῆς sdo Πολιοδοαος se), iis , a Latinis autem plerumque Praefectus Vrbi , Praefectus Vrbis , aut aliquando Praefectus Urbanus diceretur , subinde tamen in Augustorum Legibus , aut in Scriptoribus , qui sequioribus praesertim temporibus floruerunt, tum elegantiae studio , tum honoris etiam caulla variis aliis nominibus is designatur. Sic, ut a Legibus i piis exordiar, Praefecti munus, ac dignitas aliquando Vrbanum Iudicium, Illustre Urbanum Iudicium ; aliquando vero Vrbana Sedes , inusiris Vrbana Sedes , , Planae Seris Praefectura' aliquando denique Urbana Pra fectura, Urbicaria Praefectura vocata conspicitur. Q hiandoquidem vero Praesedius ipse universae Vr

SEARCH

MENU NAVIGATION