장음표시 사용
41쪽
sano furore, atque incredibili seritate inquisiti, auditi, damnati, miris suppliciorum generibus, ac inhumana crudelitate tentati, laniati, interempti sunt. Nonnullos ex eiusmodi Praesectis, qui in Martyres ipsos saevierunt, suis in locis opportune indicabimus, & plurium Actorum sinceritatem, temere aliquando a nonnullis severioribus Criticis in dubium
revocatam ita asseremus, ut Apsorum nomen Praesectorum vulgatis Fastis incognitum Fastis iplis inserendum esse ostendamus. Interim tamen opportune monendum quod, licet Martyres illi non Romae, sed in Urbibus passi fuerint, in quibus aut Vicarius, aut Praeses aliquis Vrbis Praesecto subie flus imperabat ; aliquando tamen Praeses ille in Martyrum Actis Prassectus Vrbis vocatur sa , sive quod Actorum Scriptor in hoc aberraverit, sive potius quod Praeses pol state sibi ab Vrbis Praesecto concessa uteretur. , Atque ista quidem brevissime de Praesectorum Vrbis imperio, potestate, ac iurisdictione, quod ad peris nostri consilium spectare poterat, dicta sint.. Qui vero plura de gravissima hac Praesectorum auctoritate, ac praesertim de pluribus mutationibus, quae variis subinde temporibus invectae sunt, per nosse velit, inexhaustos Panci roli , Hotomani, Gothosredi, aliorumque Iuris Consultorum sontes adire poterit, qui admirabili eruditionis copia de rebus eiusmodi disputarunt .
42쪽
FIeri certe non poterat ut Praesedius ille, qui Urbis
Moderator, Tutor, Rector, Cusus, curator esse debebat, rite sancteque gravissimo hoc munere persungi posset, nisi plurima iptius arbitrio, potestati, iurisdictioni, vel curae commissa forent, ex quibus tum
privata civium tranquillitas, tum communis etiam civitatis universae saustitas oriretur. Itaque Praesectis ipsis innumera sere munera committebantur, quae in
I. Digestorum Libro, Titulo XII. qui de Oscis Praefecti Urbis inscribitur, recensentur, atque a Gothoste. do perspicue, accit rateque memorantur. Ac initio quidem Annona civica, ea nimirum, quae civibus Romae degentibus eroganda fuerat, ad ipsum spectabat, ideoque eius comparandae, convehendae, servandaeque munus ipsi committebatur, ne scilicet unquam Vrbs ipsa annonae caritate premeretur, ac inde iurgia, querelae, seditiones in plebe orirentur, quod saepe contigisse accepimus sa). Hinc Annonae Praefectus Vrbani Praesecti imperio, sive dispositioni suberat; ea tamen lege ne Praefectus Vrbis ea de re inconsulto Annonae Praesecto quidpiam decerneret, eiusque administri in annonariis necessitatibus semper ministris illis omnia gerenda relinquerent , qui ab Annonae Praesecto selecti fuerant. In nonnullis etiam casibus Vrbani Praefecti iurisdictio eum Annonae Praefecti iurisdictione certare, concurr
43쪽
rere, vel conflictari conlueverat, qui a Gotho redo recensentur ; sicuti vicissim in pluribus aliis Alinomae Praesedius . Vrbis Praeseeho concedere cogebatur. Ita quoque Urbis Praesecto peculiari quodam iure concessum fuit ut ipse custodiendo, dimetiendo, aestimandoque tritico custodes, ac mensores eligeret ;quemadmodum pondera, ac menturas omnes auctoritate sua proponere, probare, suoque nomine. certoque charaetere signare , atque in regiones tibi subiniectas mittere consueverat , ut opportune' iam alibi demonstravi sa . Hinc horrea publica, et quid quid in illis conditum foret Praefecti Vrbis imperio , curae , & auetoritati subiiciebatur ; cumque ipsorum plurima in Portu Romano reperirentur, quo
fruges ex Africa, Aegypto, Sicilia, Apulia, alitique
locis eonvehebantur, aliquando Praefectus Vrbia ad Ostia Tiberina, vel Romanum Portum excurrere cogebatur ibὶ, ut perspicuis exemplis at,bi demonstra ishitur. Pistores. etiam omnes eius imperio. vel au-Etoritati subiiciebantur, atque ex illustri Decreto e quodam apparet quod ad Vibis Praesectum spectahat pretia Molendinariis, hoc est molitoribus praestituere; quemadmodum etiam reos ad pistrinum Vr his damnatos Praefectus ipse Pistoribus tradebat, ne fortasse Commentarientium incuria, vel fraude elabi
illi possent. Ita quoque Navicularii, qui frugibus importandis addi isti forent, sub Vrbis Praefecti iurisdietione censebantur, ideoque illorum controversiae a Praesedi o dirimebantur; ita tamen ut, ii de Nain viculariorum diametro ageretur, nimirum de laistura, ac detrimento, quod ira frumentis ultro citroque trans. serendis incurrebatur, Praesectus ipse tres Di Ires V ras veluti socios adsciscere cogeretur, ac praesente
44쪽
Neque modo frumenti comparati cura . custodia, erogatio ad Praesectum Vrbis spectabat , sed ipsa quoque vini comparandi , conservandi , erogandique cura Praesedio committebatur , ut ex variis Ammiani testimoniis alibi memoratis sa) apparet. Ita propemodum perspicuis Aproniani Praefecti Decretis anno Chr. 363. editis erudimur quod in Vibe Roma Suarii Praesedit Vrbis imperio, & auctoritati subiiciebantur: ideoque suillae carnis pretia ab illo sanciebantur ; in Campania Vero , quamvis illa quoque Urbani Praesedit iurisdictioni cum suburbicariis Provinciis aliis subiiceretur, Porcinae pretium non a Praefecto, seci ab ipso Campaniae Consulari, vel eius administris praescribebatur. Qtiandoquidem vero Romano Populo nitul optabilius, aut iucundius esse poterat, quam panis , o Cimcin es si), sicuti Praefectus Vrbζs annonam , uberemque rerum omnium copiam curare debebat , ita quoque Spe eiaculis Romae rite splendideque celebrandis praelidebat. Hinc in Fest f ipiis, Ludis, aut Spectaculis , quae in Vibe ecterentur, Praefectus Vrbis in eos Omnes severius animadvertebat , qui populi laetitiam , oblectationem, Vibisque tranquillitatem perturbarent; de δgitatoribus tamen, qui deliquissent, in ipso certaminis tempore supplicium sumere vetabatur . at quaeductuum Vrbis eXtruendorum , aut reficiendorum curam gerebat ; ideoque i quarum Curatores eius imperio subiiciebantur, quemadmodum corporator omnes, & Decuriales auctoritate sua, vel iurisdictione comple fiebatur , iisque Urbis custodiam committebat .
in etiam Opera publica, quaecumque illa so-rent, eius curae commissa fuerant, ut vetera solum
sardia tecta servaret ; siquidem nova opera Praefecti quidem hortatu, consilio, vigilantia, cura eXcita
45쪽
bantur a sed ea tamen sine Senatus, aut Principis auctoritate fieri, vel adornari non poterant. Hi ne frequenter adeo in Romanis Marmoribus reperitur quod aliquis Vrbis Praefectus erigendam statuam , Balneum expurgandum, Basilicam ornandam eoirauit, sive curavit: quemadmodum aliquando Monumentum aliis
quod Augustis, sed aere tamen suo, dedicalle conspicitur; cum de privatis Augusti pecuniis aliquid insumere, vel erogare non potiet, nisi Comitis Patrimonii Privati consensus, atque auctoritas accessisset.
Ita vero novis operibus excitandis, ornandisque ille praeerat, ut Praetores, qui extra Vrbem reperirentur, pecuniam Operibus illis destinatam ad Praefectum ipsum dirigerent . Sic strenae , quae singulis annis a S. P. Q. R. Augustis offerendae fuerant, ad Praesectum Vrbis deserebantur, ut illas ineunte anno Principi offerret; sicuti vicissim, si Princeps aliquid largitus foret, eique beneficio, vel liberalitati se Romae quispiam opponeret quod donatae rei dominium ad se spectare contenderet , eius rei disqui ii-tio, & examen ad Praesectum ipsum spectabat. Praefecti vero ius, & auctoritas in Urbe Roma , & suburbicariis etiam Provinciis omnibus longe , lateque diffundebatur; ut initio quidem sub Α
gusto ad 63 o. stadia, Oetoginta nempe milliaria Italica, extenderetur, & Campaniam ipsam complecteretur; ideoque eius Dioecesis intra centeli muni ab Vmbe lapidem continebatur, vel , ut obscurius a CalIiodorio exprimitur, intra centes am potestatem. Hi ne in eiusmodi Dioecesi , vel ambitu , si de Senatorio capite ageretur, a Provinciarum illarum Iudice ad Prae sectum Vrbis reserebatur; ac Praetores ipsi, qui electi fuerant, defensiones, allegationesque suas coram Vmbis Praefecto, & paucis aliis, qui ex Senatorum ordiae
46쪽
Plurimae quoque causae, quae in Urbe ipsa apud Rationalem Urbis, live etiam apud Vrbis Vicarium institutae fuerant, certis quibusdam calibus ad Praefectu in ipsum appellationis iure deserebantur ; quemadmodum etiam in Provinciis Vrbanae Praeseeturae subiectis a quibusdam inferioris ordinis Iudicibus ad ipsum appellabatur. Ita quoque, si causa quaedam, eius
que litis aestimatio ducentas auri libras non exced ret, a Rationali Rei Privatae ad Praefectum Vrbis appellari , vel provocari poterat. Si quae vero Appellatio ex Sardinia, Sicilia, Campania, Calabria, Brutiis, Piceno, Aemilia, Venetia, ceterisque Italiae Provinciis ad ipsum fieret, Prae- fedius ab illa abstinere debebat ; easque caussas vel
conlularibus , vel correctoribus, earum nempe Provinciarum Praesidibus, dirimendas relinquere cogebatur. Plerumque tamen, ac frequentisti me Liberorum de Parentibus, ac Libertorum de Patronis, sive vicissim Parentum de Liberis, ac Patronorum de Libertis querelae ad Urbis Praefecti tribunal deserebantur: eaque de causa Vrbani Praesedit dignitas a Messala Corvino incivilis potestas vocata suit a): perinde ac si coercendis solum servitiis, ac na Oles is eiusmodi litibus dirimendis instituta illa seret.
Ita nonnullis Tutores, aut Curatores constituere ad Praesedium ipsum spectabat; sed ita tamen, ut haec Tutorum . & Curatorum electio in Decemvirali conjel fieret ; quemadmodum male administratae tutelae actiones Praesectus recipere, & iudicare debebat. Successionum quo lue, Oc Teii amentorum cura Praeis secto commista fuit , si Romae fierent ; quemadmodum Praefectus ipse publicarum Evectionum curam , & p
testatem gerebat ; iisque Evectionibus pro publica so-s , tum,
47쪽
Ium , communiqiae causa tuti poterat ; in privatos enim usus eas disponere , vel usurpare vetabatur. Illud etiam ad Urbis Praesectunt specta ira video ut , si fortasse Consules a bellent , Kalendis Ianuariis , quibus civilis annus a Consulibus consuetis Sacris , statistitie ritibus aperiebatur , haec Sacra non ab alio , quam ab Vibis Praese sto , serent. Hinc Lampridius in Elagabali vita observavit quod cum ille Conlulatum anno hr. 219. suscepisset , neque tamen Ianuariis Kal. Consul procedere , & in Capitolium ascendere voluisset , omnia per Praefectum Urbanum facta sunt , consulis iIlic non essent . Atque is a quidem de praecipuis , ac nobilioribus Vrbani Praefecti muneribus dicta sint , quae in Historicis , aut 1 criptoribus aliis frequentius memorantur . Etenim qui plura deiideret, plenioremqUe eorum munerum cognitionem habere velit, uberrimos Cui acii , Coth Osredi , aliorumque eiusmodi Iurisconsultorum sontes adire poterit , qui veterum Legum praetidio de ii a-guli a Vibani Praesem muneribus disputarunt.
De variis V;bani Praefecti sum iris, aut Olficiatibns.
CVm plurima, eademque prorsus diversa munera in unum Vrbis Praesectu in congesta forent, ut superiori loco iam vidimus , mirari certe non possumus quod plurimi quoque Minittri, vel, ut in Romanis Legibus appellantur, inficialis Urbis Praeiecto concessi suerint, ut in variis eiusmodi rebus gerendis illorum opera, consilio, ac vigilantia uti posset.
48쪽
Principem fere locum inter ossiciales illos Praefectus . sn; onae occupabat, qui interdum etiam in Augustorum Legibus Onnoisarius cognitor appellatur; eius que dignitas Annonaria Potestas , Aunoniria Praef. Iura ,sive .Annonariae Praefecturae Potestas vocatur. Hinc ille,& Speetabilis & Vir Clarissimus dicebatur, & Graυitatis titulo honestari, vel compellari consueverat. Quamvis autem ille ab VrbIs Praefecto penderet, in pluribus tamen, quae ad Annonam ipsa in spectabant, parem propemodum cum illo potestatem exercebat. Itaque Praesectus Vrbis de Annona line Praeleeho
Annonae disponere non poterat; Frumentarii Cauonis Vrbis Romae, & Annonae Civicae erogandae cura ad ipsum spe stabat, ideoque statis quibusdam temporibus ad Ostia Iiberina, vel Portum Romanum accedebat, .ut ibi Frumentarii Canonis rationem inspiceret; quem admi dum singulis annis ab horreorum custodibus , & Frumentarii Canonis susceptoribus una cum Vrbis Vicario rationes exigebat. Ut autem merces omnes in ipso Portu a fraudibus, rapinis, & iniuriis defenderentur, Centenarius Portus eligebatur, qui militibus centum stipatus fures arceret, portumque ipsum, ac merces in illo repolitas tueretur. Denique Naυiculariis, ossicii sui Tabulariis, & parito; ilus, Pistoribus, Suariis, Caudicariis , Mensortius & ipse praeerat, suaque vigilantia cavebat ne quis iniustis contrambus Annonam flagellaret.
Quaecumque vero de Praese sto Annonae Vrbis Romae iam diximus, de Praesectis etiam aliis Annonae intelligi profecto debent, quorum unus in Africa , alter Alexandriae , vel in Aegypto relidebat, ut fruges in Provinciis illis congestas ad Urbem dirigeret. Huic Annonae Praefecto proxime adiungebatur Rationalis Uinorum, qui Cinariorum corpori praeerat, id
49쪽
eoque vini copiam , iustumque pretium curabat; quem admodum etiam Trit unus , sive Praesecuus Fori Suarii, qui porcinae carni coemendae, aestimandae, erogandaeque praeerat, ac Suariorum Corpori praelidebat.
Proxime post Annonae Praesectum, eidem V bis Praefecto Vis Cum Praefectus subiiciebatur; ille nimirum, qui assidue, sed noctu praesertim , Vrbis custodiae, simulque cavendis , restinguendisque incendiis Praeerat, accurateque observabat ne quid in Urbe contingeret , quod Civium saluti , & tranquillitati obesse pollet; ideoque Vigius tibi subiectos in varias Vrbis regiones di lcurrere compellebat, & quidquid ab iis inventum, vel exploratum foret ad Praesectum Vrbis deferebat. Ut autem haec omnia facilius ab ipso Vigilum Praesecto praestari postent, VII. Cohortes seniser in Urbe reperiebantur, qu bus Tribuni t Ot- idem praelidebant , iisque omnibus Vigilum Praesectus ex Equestri Ordine se ledius , & Spectabilis titulo decoratus imperabat. Eidem Vrbis Praesecto suberat etiam Magoger Census, ille nimirum, qui singula Civium bona describebat, peregrinos omnes Vrbem ingresios, eorum nomina , patriam, conditionem, diversorium, & causam ipsam , qua Romam appulerant, explorabat. Hic ipse Census blagister pecuniam publicos in usus, ac Spe eiaculorum Scenicorum pretia impendendam apud se
Cum vero, ut superiori loco iam vidimus, Aquae-duditium Vrbis cura Vrbano Praesecto commissa foret, ipse quoque Con utaris iasquarum sub eius dispolitione, ac imperio censebatur. Eiusmodi vero dignitas, vel quarum Curator ab Augusto institutus fuit sa); deinde vero Constantini Magni aetate. fortasse quod Consularia ornamenta illi concessa fuissent, Consularis Aqua
50쪽
rum vocati caepit; cumque nova Comitir Formarum a dignitas invecta foret , sic ipsorum munera dirempta fuerunt, ut quarum consulari Aquae distribuendae vel erogandae cura committeretur; sed Aquaedactuum, oc Formarum conservandorum cura ad Comitem illum spectaret. Ad eiusmodi Aquarum Curatores, ossiciales alii accedebant, vel, ut sequioribus seculis appellati sunt, comites Riparum, O alMi Tiberis iba , curator Cloatarum Vrbis, curator Portus , quorum mentio in Augustorum Legibus, ae Marmoribus etiam saepius occurrit. Curatores etiam alii ab ipso Praefecto Vrbis pendebant , quorum unus Curator operum maximorum diiscebatur , quod Circo Maximo, Vrbis Moeniis, Campo Martio, Campo viminali servandis, sarciendisque in eumberet ; alter i sedistiorum sc) , vel Operum publicorum, ut Foris, Bibliothecis, Thermis, Basilicis, Amphitheatris, Naumachiis, Theatris, Curiis, & Arcubus invigilaret: alter Statuarum id , ne scilicet Statuae publicae deiici, asportari, violari, vel infringi possent; alter denique Dorreorum Galbianorum custodrae praeesset, eorum nempe, quae a Galbio Valentiniani Augusti Du-ee circa annum Christi 429- extruista fuerant. Denique, ut in publicis Aedibus, ac in Thermis praesertim , Balneisque decor, elegantia, mundities haberetur, Curator alius eligebatur, qui Tribunus rerum nitentium appellari consueverat, quod in Foris, Viis, publicisque Aediliciis nitorem, sive munditiem curaret; quemadmodum hoc ipso munere Aediles Curules apua Romanos olim functos suisse erudimur.
Nobilioribus administris istis alii plures, sed inferioris Ordinis, adiungebantur, qui Praefecti russa exciperent . praesto ipsi adessent, & quidquid ab illo praescri