장음표시 사용
31쪽
Vrbem aeternam regens sa) , Urbis Cusior b) , Vrbis Vi licus sc), Urbis Romae curator , securitatis Vrbanae Cuius se) appellatus suit . Neque modo Praesedius ipse universae Vrbi, suburbicariis Regionibus, ac omni sere Italiae praeerat, ut Inserius ottendetur ; sed augusto quoque Romano Senatui praesidebat . Hinc ille Senatus PraesseeZur dicebatur ; ut optime proinde Sidonius , ut innueret se Urbis Praesectum electum fuisse, ait ut me Fraefectum faceret Senatui Iuo f) . Ita quoque Senatus Praefui uina Calliodorio Praefectus Vrbis Vocatur; quemadmodum alibi Senatus Caput ι) O in arce Senatus praecipuus si a Cassi odorio ipso, aliisque Scriptoribus appellatur, quorum testimonia suis in locis in hac Praesecto rum Serie opportune iam protuli , quae modo numeris mamsini inscriptis indicantur . , Atque ita quidem Praefectus ille Senatui, unive sisque Senatoribus praeerat , ut ipsorum quoque Censor, ac Iudex foret; ideoque Senator, qui aetatis veniam impetraverat , apud illum de morum suorum honestate docere debebat ; Senatorum caussas ipse cognoscebat , atque ab iptius iudicio, live sententia , si paucos solum casus exceperis , appellari non poterat. Si tamen de Senatoris alicuius ea pite , seu vita ageretur , ideoque iudicia de Senatoribus instituta criminalia forent , Praefeeius Vrbis ex Valentis Augusti decreto , quinque Senatores alios adsciscere , unaque eum illis sententiam ferre tenebatur , unde iudicium illud quinquevirale Iudicium dicebatur in . Quum ergo Praesectorum Vrbis auctoritas, dignitas , & excellentia tanta foret . ut summa iuxta Pra .fectos Praetorio fuerit si , ut nimirum, si consulatum unum,
32쪽
& Praetorii Praefecturam exceperis , ceteras dignitates omnes longissime superaret, mirari certe non possumus si Praefectis ipiis in Romanae Historiae Scriptoribus , in Μ armoribus , quodque gravius esse debet , in i plis etiam Augustorum Rescriptis , aut Legibus , quae ad Praesectos Vrbis saepissime diriguntur , plurimi honoris tituli concedantur, quorum tingulos ex Legibus ipsis accurat illime Gotho fredus ex prellit, nosque exuberrimis Gothostedi sontibus haustos hic ordine complectemur . Itaque Praefectus Vrbis plurium aliorum Magistratuum initar Illuseris dicebatur, ideoque saepius in Legibus ad ipsum datis occurrit His syris auctoritax tua, excellens auctoritas tMa , i seris Praejectura Urbana, illu-yris Magnificentia tua , itii Dis Sedes tua , magnifica Sedes rua , Eminentia tua , Eminentia tua sublimis , Eminentissima Praefectura Urbana , Grauitas tua , Magnitudo tua , Sinceritas tua, nudanda tua Sinceritas , magnifica Sinceritas , praecelsa Sinceritas tua , Sublimitar tua , Culmen tuum ;ae Praefectus ipse a Iustiniano Augusto gloriosissimus appellatur : quodque nobilius , atque illustrius censeri debet, in Legum titulo post Augusti nomen repente Praesecti nomen ita subiicitur: Ave N. Parens carissime , atque amantissime. Ita quoque Praefectus ipse honestissima Viri Clarissimi appellatione decorabatur; quae tamen appellatio, honorisque titulus pluribus etiam aliis inserioris quoque ordinis Magistratibus tribui deinde caepit , ut in plurimis tum Scriptorum , tum Marmorum testimoniis observabitur. Quandoquidem vero Tillemontius existimavit eiusmodi clarissimi Viri nomen aliquanto serius, ac nonnili tertio Ecclesiae Seculo invectum fuisse
observari plurimum velim quod titulus ille longe antiquior
33쪽
quior suit , ac ineunte sere primo Christianae Aerae Seculo usurpari iam caeperat. Siquidem , ut exempla cetera emittam , quorum aliqUa ad annum Chr. - - proserentur , in C. Perpernii Nautiani Elogio, quod an no Chr. 29. exaratum fuit, perspicue legitur sa)C. PER PERNIUS. C. F. NAUTIANVS V. C. PRAEF. VRB. CVRATOR. VIARUM i.
Quod si fortasse quis reponat hoc Marmor ex dio, sonte nimirum pluribus suspecto, prodiisse, aut ii-glis illis V. C. quidpiam aliud nobis ineognitum indicari , indubium exemplum aliud asserri a me pliat erit . Siquidem apud Re inelium b) in aerea Lami
na duo Decreta exarata conspiciuntur, quorum unum
HOSIDIO GETA ET L. VAGELLIO CONSULIBUS,
idest anno V. C. 8oo. sive sol. quo Consules illi Claudii Augusti aetate suerunt , aliud vero anno SIO. editum fuit . In posterioris huius Decreti initio legitur S. C. QUOD FACTUM EST HOS IDIOGETA ET L. VAGELLIO COS. CLARISSIMIS vΙ-RIS. Itaque dubitari non poterit quin titulus ille saltem Consulibus, circa annum Chr. 47. concederetur. Ita quoque Pan vinius ad annum V. C. 83 . sive Chr. Io I. Marmor exhibet, in quo reperitur C. IVNIVS. C. F. TROM. NERINIANVS. VIR. CLAR. quemadmodum in Appiani Marmore c semel, iterumque occurrit DN. TRAIANO V. C. quo certe loco observari debet ibi DN. nimirum Domini nostri titulum reperiri , qui certe sequioribus quidem Seculis in Marmoribus, ac Nummis frequentilliane occurrit, at in antiquis vix, & infrequenter admodum usur- Patus conspicitur. Haec, aliaque id generis observari plu-
34쪽
ri. plurimum debent, ne Marmor aliquod veluti spurium reiiciatur quod in illo phrases, ac formulae reperiantur, quae nobis novae, iisque temporibus inis suetae propemodum videantur. Quoniam vero inter illustria Vrbani Praefecti munera principi sere loco habebatur quod ille Caesaris, vel Augusti nomine, & vice, ea nimirum potestate, quae sibi semper ab Augusto concedi consuevit , ideoque iure suo, vel ordinaria auctoritate caussas audiret, controversias dirimeret, sententiam ferret, &sacra vice iudicaret, in omnibus sere Marmoribus ille non modo Praefectus Urbis, sed etiam simul Vi-ee sacra iudicans, aut Iudex sacrarum Cognitionum vocatur: quod ille nimirum , ut ex variis Legum locis a Gothosredo indicatis colligitur, Principem repraesentaret, ima tinem prine alis diyceptationis acciperet, Princeps vicem suam si committeret , Sacrae cognitionis examen ipse tributum, o ad vicem Principis delata iudicatio foret , Iacra vice audien in alam praeberet ; ideoque eius Tribunal Au itorium Sacrum, ipse vero Auditorii Sacri Cognitor, eiusque sententia Sa-eri Auditorii sententia dicebatur: quamvis ab illa aliquando appellari liceret , ut ex Legibus, variisque Scriptorum testimoniis erudimur sa).
Atque ista quidem iudicandi potestate Praesectus
Vrbis iure suo, vel ordinaria auctoritate fruebatur. Etenim , si quispiam civis alius vice Sacra iudicans , silveSacrarum Cognitionum Iudeae occurrat, is potestate quadam extraordinaria sibi a Principe iunc delegata utebatur. Hi ne in Gruteri Marmore b) Iegitur: Memmius Uitrasus Orfitus V. C. iterum Praefectus Urbis, Iudex Sacrarum Cognitionum tertium: quod nimirum ille vel ante, vel post Praesecturas , extraordinariam a Caesare iudicandi
potestatem semel recepisset . Hinc etiam intelligi deo bel
35쪽
bet quod aliquando in Marmoribus sa) habetur L. Ce-ioni: s P. V. ad cognoscendas vice caisaris cognitiones; quod
nimirum ipse non sua, sed Caesaris audioritate iudicare videretur . Sic aliquando Consulibus eadem causarum cognitio, vel interpretandarum Legum audioritas concessa fuit; unde si ) nicius Taulinus iunior V. C. Conlut
ordinarius Iudeκ Sacrarum Constitutionum vocatur ; atque
inferioribus etiam Magi ii ratibus id aliquando concellum suisse Marmor istud ostendit sc)1Μ. ΜΛECIO MEMMIO COMITI ORDINIS PRIMI COMITI ORIENTIS ET AEGYPTI IUDICI SΛCRARUM COGNITIONVM TERTIO IUDICI ITERUM EX DELEGATIONI B, VS SΛCRIS Quod si praeclaris adeo nominibus, titulis , ossiciis, ac muneribus ipsos Vibis Praescctos decoratos fuisse conspicimus , dubitari certe non poterit quin illi variis etiam insignibus, ac ornamentis pro rei dignitate a Magistratibus aliis distingui consueverint ; quamvis illa a nullo propemodum Historico expressa reperiantur. Ac initio quidem Praesectos trabea , Vel toga praetexta ornari consuevisse vix dubito, non modo quod ornatus ille maiorum Magistratuum insigne censeretur d), verum etiam quod alicubi eius mentio facile variis in locis occurrat. Ita , cum Rutilius Numatianus ostendere vellet Venerium Rusum sibi in Urbana Praesediura successorena futile , dicit
' Ter quem inra meae continuata togae.
36쪽
Hine apud Cassi odorium in Theodorici regis Epistola, qua Artemidorum Vrbis Praesectum eligit, perspicue legitur: Te ad Praefecturae Urbanae culmen erigimur fribuentes Tibi in ea civitate fasces ubi perpetui sunt bonores ; quemadmodum alibi Praefecti dignitatem Vrbanae Praefecturae Infulas appellavit . Suspicor etiam pararon uni, aut gladium ab Vr his Praesecto gestari consuevisse, quo Praetorii Praefectos a Principe eingi solitos Plinius aὶ ostendit, Idque obscurius ab Ausonio indicatur ubi de Aufidio
Frontone Ioquens ait: Sie consulatus ornavit, ut Praefectura non cingeret; quod ille nimi mi tu Consulatum quidem, at non Praefecturam , obtinuisset. Hinc Rutilitis de ' rbana Praefectura a se tranquille gesta diseserens ait ib)Nam quod nulla meum sirinxerunt crimina ferrum,2Non sii Praefecti gloria , sed Topuli ;quamvis id de fascibiis etiam intelligi fortasse possit.
Curulem quoque sellam , cui nempe supra cum rum impolitae Praefectus insideret, & in qua veheretur, ab Vibis Praesectis usurpatam esse quis ambigat, cum illa a Praetoribus etiam Vrbis Praesecto inferioribus adhiberetur ρ Itaque Praesectus curru vectus cum ius dicere, controversias dirimere, litigantes audire, in Curia, aut alio quolibet Vrbis loco munere suo sungi deberet, eidem sellae ex curru de- politae inlidebat, quae Vel aurata, vel ebore contecta , vermiculata, vel eleganter ornata foret . Denique Praefectus ipse Carpento, vel quadriiugi cu ru aurato, dum per Urbem incederet, vehebatur. Hinc Cassi odorius sc) in eius Diplomatis formula , quod Vrbis ' Praesecto concedebatur, ait: Carpenro veheris per nobilem AE ple- a) Panegyr. έοὶ Vid. pag. 3a . se Libr. VI. Diuili od by Corale
37쪽
plebem , additque a praeeuntibus praeconibus acclamatum esse quod ipse Imperii pater erat. Id vero Conii an tinopoli quoque, veteris Romae exemplo , usurpatum fuisse ostendit Libanius saὶ eum asserit quod in eius Vrbis Praesecto ornamenta, ac insignia censebantur
ιbronus praecones, O Lictores cuin fascibus, et ministrorum numerus . Denique in Notitia Dignitatum Imperii,
quae Arcadii, & Honorii temporibus exarata fuit, non modo currus ab Vrbis Praefecto usurpatus eleganti imagine exprimitur; verum etiam mensa exhibetur, cui Liber erectus inter accensos cereos impositus conspicitur, atque in argenteo eius Libri opem culo aurea Augusti tunc imperantis imago medium Occupat, ut Legum volumen, aut Census a Praesecto exigendi Liber indicetur. Quae cum ita sint, perspicue certoque sallitur Faber qui carpentum solis Praetorii Praesectis concessum esse putavit, cumque Vopiscus hcὶ in Aureliani Vita testetur se ab Hilariano P. V. in eius carpento vectum suisse, ait Faber: tismo Syracusanus carpentum pro sede
curuli nomina υit, eoque carpenti nomine carrucam solum, aut vebiculum intelligendum esse arbitratur, quod
a privatis etiam adhibebatur . At carpenti imago in Notitiae Libro expressa , ac illustria Scriptorum testimonia perspicue ostendunt quid a Vopisco Syracusano quidem homine , sed Romae tamen scribente, carpenti voce designetur ; neque carpenti nomen hic a Vopisco usurpatum carrucam solum exprimere
profecto debet, ut Viro alioquin doctissimo vide
Denique ab Urbis Praesecto lictores etiam adhiberi consuevisse praeter indicia, vel argumenta cetera, quae
38쪽
quae facile asserri possent, insignis Prudentii locus ostendit ubi de Graecho Vrbis Praesecto ad Christianam Religionem converso dicit nCumque suis pariter Lictoribus omnipotenti Suppliciter Christo se consecrasse regenaeos
s. VI. De Praefecti Vrbis auctoritate , iurisdictione , ct imperio.
Quae de varia Praesediorum Vrbis natura , eorum. que instituendorum caussa iam diximus , perspicue, certoque nobis ostendunt quaenam ipsorum potestas , imperium , & auctoritas esse debuerit, quibusve finibus iurisdictio ipsis concessa pro varia temporum conditione circumscripta suerit. Quamdiu nimirum Vrbis Praesectus non nisi profectis domo Regitas eligebatur, in Vmbe ipsa supremum sere Imperium, regiamque potestatem exercebat ; cumque Reipublicae summa , exactis iam Vrbe Regibus , ad Consules translata foret , Consulibus ipsis domo prosectis , universa sere Consulum potestas ipsi Praesecto committebatur; quod etiam de Praesectis Feriarum intelligi profecto debet ; ut proinde Tacitus optime dixerit , quod Feriarum tempore unus eligitur, qui Conlulare munus ururpet. Deinde vero, cum
Consules pacatis iam rebus semper in Urbe reliderent nova prorsus Vrbis Praesecti deligendi ratio, nova eius muneris, ac dignitatis forma ab Augusto instituta fuit: ideoque Praefectus ipse sublata iam veteri , graviorique
39쪽
au storitate, novam aliam, mitioremque recepit, quae sibi ab Augusto commissa fuit, quaeque peripicue, diserteque a Dione memorata , & a nobis alio in Io-
eo proposita, ct explicata fuit a . Itaque ex pulcherrimo Augusti b instituto Praefectus Vrbis, incolumi Senatus, Praetorum, Consulum , aliorumque veterum Magistratuum auctoritate , ius, ac imperium in Cives omnes , ac sinitimas quoque Provincias intra centesimum ab Vrbe lapidem, vel, ut Cassi odorius sc) ait, intra tentesimam potestatem exercebat; civiles omnes , & criminales caussae ad ipsius Tri-hunal deserebantur, appellationes etiam a Iudicibus Praetoribus , Praesidibus Provinciarum omnium factas ille recipiebat , controversias omnes vise sacra , Principis nempe vice, dirimebat, neque ab illo, nisi ad Principem ipsum, appellari poterat. Nonnihil tamen ex amplissima Praeseim auctoriatate Alexandri Severi decreto facile detractum videri
poterit, quo Lampridio sdὶ teste sancivit ut ille XIV.
civium conlilio uteretur : Fecit Romae ct Curatores Vrbis XIV. ; βed eae Conseularibus Viris , quos audire Urbana negotia cum Praefecto Urbis iussit. Extera tamen negotia,
vel caussae, quae appellationis iure ad Praesedit Sedem deserebantur, a Praesecto solo diremptae videntur. Hinc optime a Vopisco se) dictum accepimus:
Omnis provocatio Praefecti Vrbis erit, quae tamen a Proconsulibus, O ordinariis Iudicibus emerserit . . . . Praefecturae Urbanae appellatio univeina decreta es . . . . redierunt ad P. V. appellationes . omnium potestatum, ae dignitatum.
Quemadmodum tamen Floriani Augusti beneficio vetus illa Praesectorum Vrbis auctoritas restituta suit; ita brevi Constantini M. aetate iterum labefactari illa caepit . Cum enim anno Chr. 33 I. quatuor Praetoria,
40쪽
Italiae nimirum, Orientis , Illyrici, Galilaram instituta fuissent, plurimae Italiae, aliarumque Provinciarum caussae ad ipsos Praetorii Praefectos devolutae sunt; ideoque Urbis Praesecto eae solum caussae reservatae fuerunt, quae Romae a Praetoribus cognitae, Iataque sententia diremptae serent. Hi ne in Valentis Augusti Lege ta) perspicue, diserteque dicitur : Referunt de Suburbanis Provinciis Iudices ad Praefecturam Sedis Urbanae . de ceteris ad Praefecturam Praetorio.
Tanta vero in civilibus, & criminalibus etiam caussis Praesecui auctoritas fuit, ut in reos omnes animadvertere ille posset, ipsas etiam Senatorum caussas, si civiles tantum forent, iure suo dirimeret: ubi vero de ipsorum capite ageretur, quinque Iudices alios sortito electos adhibere debebat, ut superius observavi. Ita quoque reos in Insulas deportare, vel relegare poterat s/, quod uni Praetorii Praesecto concestum, ceteris autem Iudicibus vetitum erat, ut in Epistola Diυi Seυeri ad Fabium Cilonem Praefectum Vmbis missa conspicitur, quae in Digestis te memoratur. Denique , ne singulis immorer , Urbis Praescino omnia poenarum genera pro criminis ratione reis infligere, supremamque gladii potestatem exercere conce'
Itaque, eum Christiani veluti Deorum immortalium contemptores, violatae Religionis rei, ac interdum etiam veluti publicae tranquillitatis hostes in iisque accusari , vel ad Praesedit tribunal deferri sole- Tent, mirari certe non possumus si ipsorum caussae non ad alium , quam ad Praesectum Vrbi, spectarent ; ideoque in sacris Eccletiae Fastis, Christianis Scriptoribus, & Martyrum Actis frequenter adeo Praefectoruni Vrbis nomen occurrat, quorum imperio, vesanota Cod. Theod. I. r3. de appell. bl vid. pag. ror.