장음표시 사용
101쪽
96 Respondeo, subditum eo loco constitu tum , ut judicio quidem probabili censeat
aequum esse superioris praeceptum , veruto
iudicio probabiliori existimet illud esse iniustum , debere rem ulterius examinare, ac rationes conquirere, quibus praecepti sequitas illi magis probabilis flaciatur. . Neque vero deerunt illae homini sapienti.&obedientiae studioso. Qui vel prima hu- , jus virtutis Elementa didicerit , quae inter caeteros , ipse S. Ignatius designavit, videlicet, sterioris vocem jussa non secus ac, Chris vocem esse excipienda, superiorem in ius personam referre . nobis esse Dei loco , culus sapientia falli non potes, qui supplebis quidquid Doministro defuerit.
Hae sane aliaeque rationes , quae rem serio meditanti facile occurrent, si jungantur iis,
quibus jam praecepti aequitas probabilis
reddebatur, eam omnino probabiliorem
efficient in animo recte disposito , nec amore proprii judicii, aliisque pravis affectibus perturbato , si tamen subdito viro sapienti, adhibitsi multa diligentia sua de'. praecepi injustitia opinio constanter probabilior videretur, nec judicium illud deponi posset non teneretur obedire, ut alibi dictum est. Sic enim peccaret agendo con tra conscientiam propriam , sed hujusmodi casum vix evenire posse , crediderim, ita
102쪽
eo homines, quem descripsimus , ver&Re .ligioso, sapiente, rationes modo indicatas accurate examinantes, cui sua illa sententia non evidens, sed mere probabilis videatur. Si enim haec omnia concurrant, sententia superioris , quae subdito antea minus probabilis jam plane probabilior apparebit. Respondeo secundo atque haec videtur LXXIXgermana solutio difficultatis toties resticatae. Ideo subditus existimat, injustum esse superioris mandatum' quia judicat pugnare illud cum alio praestantiori, atque altiori praecepto nempe cum lege aut naturali, aut divina aut humana , alicujus majoris superioris. Iam ver5, vel videnter, vel solum pro- habiliter judicat, dari hujusmodi praeceptum altius, cui Praelati hujus immediati
mandatum opponatur. Si illud evidenter cognoscat, non tenetur obedire Est enim casus ille, quem Doetores omnes excipiunt, cum aiunt, subditum non teneri praecepto,
cum evidenter illi constat aliquid praecipi contra Dei aut Ecclesia mandata ac proinde non posse illud impleri absque peccato. Si probabilius tantum judicat, mandatum hujus sui Praelati immediati, praeceptis illis superioris ordinis opponi, tenetur omnino obedire Ratio est, quia praeceptum certum debet praevalere praecepto dubio is incerto. Atqui praeceptum superioris immediati est certum, subdito enim certum est hunc
103쪽
else suum legitimum superiorem citem certum illi &evidens ab eo sibi hujusmodi praeceptum imponi. At non ita ccrtum, sed dumtaxat probabile, adeoque dubium adhuc incertumque , an detur lex aliqua ac praeceptum altius , cui hoc Praelati mandatum opponatur. Ergo subditus in eo criua articulo, immediati mandato superioris, sibi certo ac probe cognito debet obtemperare. Et vero quamvis ante superioris mandatum, probabilius subdito videretur adtidnc messe illicitam, ubi tamen accedit hujusmodi mandatum, prudens illud judicium quod parendum sit legitimi superioris prae
cepto clarissime , ac certissime dcclarato , nisi illicitam esse actionem illam aliunde evidciater appareat haec duo, nempe notum superioris mandatum et prudens judicium de obligatione illud exequendi detrahunt priori judicio suum probabilitatis excessunt, eumque ad oppositum judicium transferunt, quod antea minus probabile existebat, si-'mulque conflant motivum sussiciens, quod voluntatem prudenter allicit ad impcrandum intellectui , ut deposito priori judicio, Praelai judicio iam re vera probabiliori acquiescat, ejusque voluntati obsequatur. Atque h1c Quaestioni isti Morali clausulani imponebam, cum bona fides, icritatis studium moverunt, unum aliud addore. Quan doquidem dixi, in tam late patciri contro-
104쪽
veruq unicum de ignorantia invincibis argumentum attigi, nihil omnino quod ad illud spectet , omittendum est , nihil dissimulandit in Itali quae mihi ipsi inter scribendum occurreriint palam expono in fateor in hunc modum objici posse. Quanquam Argumentum ab ignorantia invincibili petitum non prodesset contra caeteros severae sententiae patronos, tamen contra
nos valeret plurimum , quoniam ex principiis a nobis superius constitutis manifeste colligitur, ad asserendum usum licitum opinionis minus probabilis efficacissimum esse. Quod ii probatur. Vir doctus pius, qui adhibita omni diligentia ad inveniendam veritat in habet eam ignorantiam, quae versatur in defeetu evidentiae excusatur a peccato. Atqui ille qui sequitur opinionem minus probabilem in concursu probabilioris , est hujusmodi. Ergo
Majorem supra stabilivimus exemplo Cypriani , dc Dionysii Alexandrini allerentium iterandum baptismum ab Haereticis collatum , quos diximus peccato prorsus immunes, eo quod invincibiliter ignorarent legem quae hujusmodi baptismum iterari prohiberct igiaorasse autem legem illam, quia cura omni diligentiaque adhibita ad inquirendam veritatem , certam
105쪽
huius legis notitiam assequi non potuere. Minorem quoque admisimus A supponunt Auctores utriusque sententiae , qui fatentur Quanquam existentia legis probabilior videatur ei, qui sequitur opinionem miniis probabilem , illi tamen certum
evidens non se legem existere. . cxxxxL Respondeo negando absolute majorem , dico non excusari a peccato praecise illum, qui caret evidenti legis notitia ted qui nec evidentiam illius habet, nec majorem probabilitatem. Si enim stante defectu
evidentiae, ipsi probabilius sit legem existere , sufficit probabilior illa notitia ad
peccati reatum inducendum, ut constat ex
rationibus in eam rem superius adductis. Atque hinc petitur discrimen inter iros illos sanctissimos quos modo appellavi, eos qui sequuntur opinionem miniis proin habilem in conflictu probabilioris praeceptum asserentis. Patribus enim illis nee evidens nec probabilius idebatur hujusmodi legem existere. At supponimus in praedicto opinionum moralium concursu, eos qui juxta minus probabilem operantur, sin minus evident , at probabiliori saltem judicio promulgationem, scii , ut aiunt, existentiam legis agnoscere. LXXXII. Instabis omissa celebri controversia , an Decretum Stephani Papae de non rebap-
106쪽
tigandis quos Haeretici Baptizassent, fuerit definitio Fidei , legitima promulgatio
i Divinae traditionis, cui Cyprianus aliique, Africani Episcopi tenerentur adhaereres, negari non potest, Auctoritaten prima Sedis, QConcilii ab ea celebrati , sententian Stephani, apud Cyprianum is viros omnes prudentes , sin minus Fide certam saltem opposita probabiliorem effecisse. Ergo major probabilitas non excludit ignorantiam in vincibilem, quae excuset a peccato, quandoinii idem utraque stabat simul in auimo Cypriani o Patrum Africanorum.' Respondebit cum Hieronimo, quisquis antecedens admiserit , peccasse, ut homo erat , Cyprianum , at egregie postmodum
quod peccavit, passione purgasse. Sed qui
voluerit tantum virum δε celeberrimum in Ecclesia Doctorem , ac Martyrem culpa omni libcrare Respondebit Sententiam Stephani a loco extrinseco, suam autem a loco intrinseco
visam Cypriano probabiliorem Hoc est judicandi prudentiam , sapientiamque supremi sui Antistitis pro sua modestia Cyprianus suae anteponebat , existimabat nihilominus rationes, quibus ad oppositani
sententiam tuendam movebatur, longe validiores csse, nec dubitabat quin Stephanus, si eorum vimis robur perinde explo-
107쪽
ratum haberet ipse quoqtie ad illam accederet. Neque enim de Cypriani pietate, sapientia quisquam tam iniuriose sentiat,
ut existimet eum luae sententiae ita assigum fuisse , ut eam adversus auctoritatem Primae Sedis retinere voluerit quamquam suae ipsi rationes tenues in oppositis debiliores viderentur metas de tanto viro , tam humilia , tamque temeraria suspicari.
xxm Itaque sicut diximus , quod cum opinio
tutior apparet probabilior operanti, tenea-
ruit ille ipsam amplecti , ita cum eadem probabilior ipsi a loco intrinseco minus tuta solum a loco extrinseco probabi- Iior videretur , tenetur pariter tutiori adhae- rere, quia rationis pondus majus esse de- , et, quam Auctoritatis. Quod adeo verum
est , ut si Doctores ipsi, quorum Auctolitas majorem illana probabilitatem extrinsecam efficit, perspectam habuissent vim N excessum rationum oppositarum , ut ab operante percipiuntur,is iudicantur , in contrariam , hoc est in tutiorem sententiam protinus abjissent. Nullus enim Auctor , ut superius diximus, tuetur illam sententiam , quam judicat debilioribus niti argumentis , sed cam cujus rationes oppositis validiores ac firmiores ipsi videntur , ac proinde quam a loco intrinseco probabiliorem existimat l .
108쪽
At Inqiues, nonne linam temeritatis Iazmvest, privatum hominem ita suo judicio considere, ut illud plurium, quidem viro rum insigniorum judicio anteponat , existimetque se vina rationum suam opinionem asserentium , illis acutius pervidisse Accedit quod illa confidentia hominis qui conscientiam, opiniones suas privato suo iudicio regit, eadem plane videatur cum privato spiritu Calvinistarum asserentium , debere unumquemque privato suo
spiti tui credere, ejusque impulsu ac persu sione regi , quidquid caeteri homines in
Quae sane utriusque sententiae affinitas in hunc modum statui potest. Si unusquisque teneatur opinionem illam amplecti quae ipsi rem accurat examinanti probabilior apparebit , quamvis illa pluribus aliis viris quoque probis, doctis minus
probabilis videatur. Ergo tenemur omnes in rebus agendis privatum animi nostri sensum audire sequi, eumque aliorum quamquam melius consultorum iudicio anteponere. Quae est ipsa Calvinianoruui Doctrina asserentium , debere unum quem
que privato suo spiritui credere ejusque impulsu ac persuasione regi, quidquid caeteri omnes aut sere omnes, in contrarium sentiant.
109쪽
Confirmatur vel ille, qui, opiniolis alicujus fundamentis pro suo captu diligenter exploratis, eam magis probilem ac magis
verisimilem arbitratur, debet hunc suum sensum deponere ac judicio reflexo statuere, meliorem,sse oppositam alioriim senteri- . . tiam, quos ipse pro sua modestia, di beat se doctiores ac saniores existimaret vel debet huic suo judicio, aliis licet reclamantibus , adhaerere. Si primum ergo ruit causa majoris probabilitatis respectivae, quam operanti jam sequi non licebit, in concursu maioris probalitatis objectivae. Si secundum , en plan privatum illiu spiritum Calvinianorum , ex quo tanta rerum perturbatio tot incommoda , rot errore emergunta
LXXXV. . Haec in speciem plausibilius dicta esse
t quam verius , intelligi potest ex discrimine, quod inter spiritum privatum iudicium respective probabilius, hic breviter assi
Primo quidem, quia haeretici volunt, ita credendum Mobtemperandum illis, quae . privatus spiritus suggerit v. g. hanc sis scripturam divinam, hunc esse sensum scrip- . tura illius , ut interiori hujusmodi spiritus seu affatui , seu dictamini adhaerendum sit, quanquam sanctorum Patrum in Ecclesiae ipsius Auctoritas adversetur hinc
perpetui clamores tum veterum, tum re-
110쪽
centium Calvinistarum vociferantium, eum Calet.
qui privati tui spiritus intelligentia, judi supra.J cat Dogma aliquod esse falsum, imperare antid, sibi non posse , quin illud falsis limum haheat refragantibus licet Pontificibus, de Episcopis omnibus At Catholici severioris sententiae vindices docentri ut suum operant , de re aliqua agenda aut omittenda judicium , aliorum opinione iudicioque probabilius videatur debere illum cognoscere hujusmodi iudi tum nullis Ecclesiae, & Summorum Pontificum decretis contrarium esse. Si enim intelligat, pugnare illud cum sacra illa Ecclesiae Auctoritate, iam nec probabilius ope ranti, sed ne quidem probabile haberi debet cestque penitus abdicandum. Deinde, seu Spiritus privatus faveat legi LXXXVi seu faveat libertatici hoc est seu assirmet seu neget legem existere, audiendus est, inquiunt. .
Calviniani, quantumvis omnes Ecclesiarum Pastores, ac Doctores reclament. Contra vero, aiunt Auctores Catholici, cum priva .
tum operantis judicium favet libertati adversus leoem , non sussicit, ut iudicium illud probabilius sit respective , sed praeterea Oaecesse est, ut ipse operans sciat, Auctores classicos paris aut lare pari auctoritatis
suam hanc sententiam tueri. Quare ex Doctrina istorum Auctorum, adeo non tenetur
