Quaestio moralis an ignorantia invincibilis licitum reddat usum opinionis minus probabilis in concursu probabilioris & tutioris. Autore P. Natale Betonio Novocomensi Societatis Jesu theologo

발행: 1697년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

vcrtit se evidentiam cle honestate obiecti habere non posse, adhaerendo tamen opini ni probabiliori , intelligit obtinere se notitiam de honestate hujusmodi , quam a ximam alscq ii potest ac proinde imprudentem omnino fores, qui circa illam vel dubitatione aliqua vel etiam formidine pulsaretur. Et ratio est , quia licet hujusmodi judicium non habeat videntiam ,

omnimodam certitudinem de honestate actionis labet tamen securitatem quandam

moralem fundatam in majori illa verisimilitiidines quae licet non extrahat judicium illud e statu judicii Probabilis, excludit ta- naen prudentem formidinem si qua remanet, est illa omnino exigua, taut addubitandum nullo modo disponat. At ille, qui ductus opinione minus prΟ-babili, aggreditur ad operandum , subest magnain gravis causa formidinis, quae eum ad dubitandum de honestate objecti Mactionis hic nunc exercendae, vehementer

impellat. Nam licet videat nequaquam pos se obtinere se evidentiam , certitudinem de veritate, & de honestate objecti; cognoscit tamen fas esse clariorem, certiorem notitiam adipisci si nimirum se ad eam partem adjungat, quae pluribus 4 gravioribus rationibus, ac majori Auctoritate ni-

72쪽

tattir. Quare si relicta ea parte, minus probabilem amplectatur, maiori, ac vehementior errandio peccandi formidine commovebitur Pe qtia protinus dubitandi, cum diibio operandi periculum , ac proinde occasio peccandi proxima orietur. Cum autem eam formidinem ultro accersata sane pericillo occasioni proxima agendi cum dubio , adeoque peccandi, sciens volens se exponit. Qua ratione peccat contra legem certam , vitandi periculum peccati , partem in dubiis tutiorem eligendi. Quod tota hac secunda argumentatione demonstrandum suscepimuS.

Tertia Ratio, qua probatur ignorantiam LVI. conjunctam cum opinione miniis probabili in vincibilem non es , neque excusare a item poccato, est, quia qui judicat veram esse opi Hygui a Dionem , Quae asserit hanc actionem teste di '' '

'in prohiberi , non nabet ignorantiam m-

vincibilem, inculpabilem legis eum au probab. tem qui sequitur opinionem minus probabilem in concursu probabilioris tutioris , ita judicare, ex principiis huius ciliorum Auctorum facile demonstratur. Intcl-lestus , inquiunt, naturali impetu ad veritatis investigationem tendit; mobjecto,

quod verum apparet, necessario assentitur:

Atqui, in facta hypothesi, objectum opinionis probabilioris verum apparet : Ergo in-

73쪽

inlectus es prosimis assentitur Minor prohatiir. Quia objectum opinionis Probabilioris apparet verosimilius opposito; hinc fit, ut ad se intellectum alliciat, eiusque asesensum extorqueat Si intellectus praebet asisensum, omnino judicat tale objeectum esse mitis, di oppositi iii salsum ciuii verutriumque parti contradictionis is se inori possit

Declaratur amplius. Intellectus, ut omnes fatentur, ex innari propensione fertur ac tend. in veruin eo ordine ut si verum evidenter repraesentetur, firmiter, ac certo

illi adhaereat, si probabiliter, hoc permotiva sellan ,robabilia se cuin formidine

aliqua assentitur citati maior sit formido ubi adsunt motiva minus probabilia donge miti ' cum occurrum motiva probabi liora. Notandum autem , juxta ipsam horum Auctorum doctrinam, motiva illa diri 'obabiliora , per quae veritas clarim adiparet, quam in obiecto opposito. Ex quibus omnibus sic probatur assertio. Cum intellectio neccssario tendat lasse sumque dirigat in illud objectum in quo veritas apparet; sane sibi ipse relictus, hoc est , ut iam dicetur , storium ab imperio

inluntatis , ad illud coiitinuo adhaerebit, cujus veritas clarius apparcbit. Cur enim tenebras magis sectaretur, ques lucem aut

quani vim majorem habebit objcebim obn

74쪽

curius qu m clarius ejus assensum alliciendit Atqui in objecto opinionis Probabilioris

veritas clarius repraesentatur Ergo ad illudiotellectus se recta convertet, atque illi uni assentietur Verum ut tollatur omnis aequivocatio, VIL 'dvertendum estis quod , cum pars una conf. radictionis verosimilior altera evidenter apparet, nolim ego sane intellectiun continuo veram illam xistimare quia probe no vit ei subesse possc falsitatem. Sed dico alli illum inclinari , ut eam parteria portius veram judicet quam oppositam, quae minias verisimilis apparet. Ex qua inclina' tioneis veritatis amore fit ut intelleictus sibi relictus parti illi verosimiliori tanquant vera omnino assentiatur. Quamvis enim injtellectus simi heriniload exerciti uinci quatenus cognita licet majori verisimilitudine ali cujus objecti , potest nihilominiis assensum omnem suspendere,' abstinere ab

omni judicio , quo obj cctum , hujusmodi reipsa verum existimet quippe qui a sola

evidentia necessario ad assensium pertrahatur tamen non est liber quoad specificati in nem hoc est , posito quod res occasio urgeat aliquid decernendi o. g. quod in procinctu celebrationis contractus cujus

piam , statuendum sit, esse licitum , vel esse illicitum Lintcllcctus , ut modo dice-

75쪽

lasta

LVIII.

bam, sibi relictus partem contradictionis . quae sibi verosimilior apparet, verat abso luin udicabit. Dixi Wllectuin sibi relictum: Nam civit veritas in neutra parte evidenter, sed in utraque probabiliter dumtaxat appareat, potest voluntas, pro se in intellectum dominio ipsuit in alteriuram partem flectere, ipsique imperare, ut parti etiam minus verisintili, tanquam verae asse

a tuta eri in in saep praemissa hypothesi, cum videlicet pars una est verosimilior, tutior; no potest licite absque peccato aut volunt 3 imperare, aes intellectu, it illi obsequi, ut parti minus verisimili tanquam verae assentiatur. Quod cum sit senim Zefinis integi; istius controversiae , inseritis fuse atque in prosesso probabitur. Interim. Obiicies primo fallax esse principium illud. Intelle sibi resin assentitur ut vero obje omni quod vero similius apparet. Nam saepe contingit salsum esse,quod probabilius est,in quod verosimilius appa-- . Ita miro nihil similius est Aurichali tamen falsissimum est Auricalchum esse

auruma

Respondeo hi silvam doceri Doctoriabus severis, re ipsa se , ut vocant, a parteret , veru' esse illud omne quod verosinii- viis Videtur sed intellectum iudicare verum, quod ipsi verosimilius apparet , ex

76쪽

quo inserunt operanteiri debere in praxi sequi opinionenti, non quae in se ipsa & absolute vera est inuis enim verum certissime assequatura Sed opinionem, quam judicat esse veram. Licet enim fieri possit, ut erret, falsa sit opinio quam veram existimat;

non peccat ramen quia ad actionem movetur ex prudenti dictamine conscientiae ,

dum amplcetitur illud quod lassicienti adhibit. diligentia, verum existimat. Atqui veram judicat, ut modo dicebam , seu Lsentitur ut verae parti illi contradictionis, quae vero similior est, seu quae propius ad

verum accedere videtur Ergo &c. Dices secundo. Cum intellectus naturaliter tendat ad verum. assentiri potestoriani objecto in quo veritas apparebit: Atqui veritas apparet in objecto opinionis illinus probabilis , quanquam clarius appareat in objecto opinionis. Probabilioris: Ergo intellectus illi poterit assentiri. Sicut

voluntas, quae naturali propensione fertur ad bonum, amare potest minus bonum; vel

amare objedium in quo bonum minus clare repraesentatur

Respondeo negando minorem propositionem. Atque hinc peto rationem discriminis quod inter intellectum, voluntatem intercedit. Siquidem cum voluntas amat objectum, aut minus bonum , aut cujus bo-

77쪽

nitas minia clare apparet, sentit plan hii i jusmodi objceto inesse suum motivum

seu rationem idoneam , qu moveatur ad amandum , verum scilicet bonum, quanquam minus sit aut obscuritis repraesentetur.

At cum intellectus contemplatur objectum utriusque partis contradictionis , non deprehendit in utroque motivum formale sui affensus in uia pars utraque affirmans inegans simul vera esse non potest. Et cum superius probatum sit, eum judicare veram partem , quae probabilior ac verisimilior est, non videt in parte minus Probabili minuiaque verisimili motivum sui assensus, ac

proinde nequit illi assentiri.

Deinde, quanquam veritas appareret inittraque parte contradictionis, sicuti num apparet in utroque objecto, quod voluntati exhibetur fas quidem esset voluntati alterutrum bonum eligere , ad exercendam suam libertatem mon liceret autem intellectui sibi relicto, alterutri objecto vero assentirici sed necessari maneret in AEquilibrioci propterea quod non sit ipse potentia libera , cujusmodi est voluntas, nec polleat pari facultate se ad alterutram partem , pro arbitrio , determinandi. LX Dices tertio. iamvis intellectus non sit potentia libera , ea tamen libertas inest Terili. q. Voluntati; a qua regitur in rebus , quae ipsi

78쪽

obscure proponuntur. Quare intellectus, ut subditur voluntati, ea praestare potest quae prestaret si esset immediate liber At si esset libet , assentiti posset alterutri ex motivis Heu illi quod minias clare , seu illi quod claritas verum repraesentat. Ex quo ulterius sequitur , objectum , quod ante imperium voluntatis,4 assensum intellectus , minus verisimile apparebat, jam vi hujusmodi Imperii Massensus, verisimilitis judicati Ratio est quia affectus voluntatis imperantis illum assensum Maia sensus ipse faciunt ut illud objedium appareat,in credatur verum . Ergo faciunt, ut appareat , imo ut verosimilius judicetur. Consequentia est certa , quia cum intellectus judicat partem unam , contradictionis esse veram, iudicat continuo oppositam esse falsam. Si falsam judicat, illa certe minus verisimilis apparet. Quod enim non solum apparet falsum, sed absolute creditur esse falsum, non potest apparere tam verisimile, quam illud quod absolute apparet ut verum , it tale absolute creditur. Iam vero probatur antecedens Cominplacentia quam habet ille affectus voIuntatis erga rationes, E quibus motivum istud minus probabile essiorescit, exibet eas majorem ac validiores, quam ante hujusmodi

affectum in imperium apparerent. Deinde

79쪽

Auctoritas inlisantis uni pari impelian scit in ea majorem verisimilitudineti Leis qlio unusquisque, dum uni objecto praehet assensum, suum illud iudicium itidi M,NAuctoritati contra sentientium facila

ponat.

Respondeo concedendo intellectum pem dere a voluntate in iis, quae ipsi iustaud proponuntur; ac proinde voluntatem in eo casu posse illi assensum imperare. At cum onmis recta voluntas ratione ducatur ubi duae partes contradictionis offeruntur lex existit, lex non existic volun retri Mere debet motivum aliquod prudens , ut affensum imperet ad unam partem, potius quam ad alteram irae tertim si partis illius veritas oliunii 4psi exhibeatur atqui testin perium voluntatis nulla proponitur hujusmodi ratio; tunc enim ut sexentur, moti-vuni est minasi robabile , ae minus veri simile objesum quod verosimilius statim inicitur per subsequens imperium voluntati, Ergo voluntas imperare prudenter non potest assensum , t adhaesionem ad

partem contradictionis quae ante suum

illud inperium, nimiis e milis lari, tu . .

Confirmatur. Ante imperium voluntatis verutraquci vel una selum contradicti nisiars vera apparetii primum, ecce jam

80쪽

pugnantia concedis . Si quidem, ut antea diximus, fieri non potest , ut utraque contradictionis pars veraci aut appareat, aut judicetur ex eo enim sequeretur utramque iani apparere veram is falsam; pars A. v. g. appareret vera , ut supponitur Atqui etiam apparet falsa. Nam si pars B apparet vera, necesse est, ut pars A.

opposita appareat salsa quod ipsemet erillus ultro superilis fatebatur. Si secundum

dixeris , scilicet unam dumtaxat partem contradictionis apparere veram , ante impe rium voluntatis ergo inutile prorsus est tale

imperium , gratisque confictum ibi enim objectum aliquod apparet unice verum cum intellectus ad verum naturaliter feratur, si necessitas & occasio urgeat judicium in alterutram paricia ferendi , se ipso ad illud tendet, eique protinus assentietur. Omitto contra illam erilli viti alioqui sagacissimi responsionem plura adducere quia sapientissimusAuctor dissertationum de ' s 'usu licito opinionum probabilium , eam multiplici ratione consutavit. Unum addo, speculationem illam de

complacentia voluntatis , erga unam contradictionis partem,in subsecuto intellectus assensu , quibus major illi verisimilitudo

conciliatur, favere prorsus sententiae superius laudat Auctoris , aliorumque, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION