장음표시 사용
201쪽
auro S. . V s u aquae Aponi nonnullos aquosos tumores , nec non puerorum hydroceles , & infantium hydrocephalos perfecte Jc brevi temporis curriculo Parens meus sanavit ; ut Filium primogenitum Domini Marchionis Eitensiis Silvatici , & nuper Filium mercatoris Saloni . Lutis , balneis , stillicidiis, hypocaustis harum Thermarum contumaciis mos phlegmaticos, & cedematosos tumores resolutione exsiccavit . Permultas quoque paralyses ob hemiplegias productas lutis, balneis, stillicidiis in
omnibus his Thermis feliciter curavit. Principia oculorum suffusionis , myopiae, ac amavrosis medio stillicidio, R balneo aquae sontis Aponi , & Montis aegrotorum , una cum potionibus aquae Virginis soluta & sanata vidit : Quod etiam superiori anno feliciter evenit in D. Francisco Planc Boemo. Vir iste annorum quadraginta circiter, temperamen ii sanguineo-biliosi propter gravem oculorum morbum Tergello Patavium se contulit , ut hic opem a Chirurgia susciperet ; nam excogitatum fuit eum cataracta laborare ; asst perpensis omnibus affecti oculi differentiis facile agnitum eis illius morbum non esse cataractam , sed myopiam coniunctam cum amavrosis principio , morbum , ut plurimum , incurabilem et Nihilo tamen minus illum ad Thermas Montis aegrotorum Parens meus misit , R rogavit Cl. D. Doctorem
Mingonium , qui Thermis illis praeest , ut ipse sequenti
metSodo aegrum curaret. Primis diebus ducenda eli alvus
202쪽
DE THERM. PATAV. UIRTUTE . Is Imedicamento; hinc summo mane per viginti Jc plus dies
bibendae sunt librae quatuor aut quinque aquae Virginis Montis-ortoni cum spiritu salis dulcis, aut cum oleo aethereo terebenthinae eodem tempore convenientibus matutinis horis utendum est stillicidio supra oculum , supracilium , frontem , Sc verticem cum aqua thermali Montis aegrotorum : Vespere reiterandum eli stillicidium aut stillicidii loco fovenda est tota pars affecta chamae-meli decoctione : Ad medietatem hujus cum incidenda est vena jugularis, 3c detrahendae sunt octo , aut decem sanguinis unciae . Post usum aquae Virginis commendavit ut diti quolibet mane sumeret aeger pitulas duas tres Ve ex gummi ammoniaco cum mille pedum pulvere simul cum tribus aut quatuor granis salis volatilis vipere consectas , suprabibendo cyathum decoctionis ligni fassa-
Haec omnia peracla suere a Cl. Mingonio, Sc sensibiliter mediis his praesidiis immobili pupill e liber motus
dilatationis Sc constrictionis redditus suit , necnon retinae, aut nervo optico naturales suae restitutae fuerunt functi,nes , Sc sic aeger videndi laclutatem adeptus fuit. Sequentes observationes conscripsit ipse Cl. Mingonius.
O B S. XXI. Atrophia o semiparabsis in crure
Noni a s 8c generosus Legatus Comeς Nicolaus Mel E. Ollore do Goritiensis , jam quadragenarius, temperamento sic satiς robusto, rigidaque textura, in acerrima illa pugna , quae fuit inter Exercitus Augustita
203쪽
Ipa CAPUT Rstissimae Reginae Hungariae, & Regis Borussiae die I 8. Iunii anni 1 36. ut ajunt stlopeti ictus fuit in crure
dextero ad latus externum paulo insta genu . Pila tormenti ex interiori parte exiens ossa intacta reliquit. AChirurgis varie tractatus cum in lecto per menses decubuisset , morbusque jam sere ad cicatricem pervenisse crederetur , ut e lecto paulisper surgeret princriptum est. d primum crus leniter in terram defixit atroci de repente oborto cruhis dolore in animi desectionem incidit, cujus doloris caussam Chirurgi in ipso vulnere attentius perscrutantes oblongum sinum ad maleolum usque externum invenerunt. Imperata totius sinus sectione, & medella juxta artis praxepta instituta, post plures tandem menses vulnus ad cicatricem perductum. Sanato vulnere, non ideo sanatum crus; sed brevius ad sex circiter transversos digitos, licet nulla unquam in ossibus laesio apparuisset, ad motus ineptum erat omnino: p terea totius cruris notabilis emaciatio, & rigiditas, ita ut in assidua contractione permanens, cum totis viribus distendi conaretur, summi solum digiti in terram defigerentur. Variis incassum tentatis auxiliis, ad Thermas Austriacas Biden vulgo nuncupatas ) se transtulit, quas ad duos integros menses expertus, cum nihil omnino profecisset, Patavinae Thermae propositae sunt, quae cum contrarias sub irent nonnullorum Clarissimorum alioquin Medicorum opiniones, limit animo Vir Nobilis quamnam potius ex contrariis sequeretur : aliqui enim multum damni, alii multum iuvaminis ex hisce Thermis secuturum promittebant. Vicit illorum opinio; at multum temporis in e ventilandis Medicorum controversiis insumpsit , nec ad Fontes nostros nisi ad finem Augusti anni I 58 potvit accedere. Rite igitur prius p parato corpore , cum scalas subire non sine maxima ditscultate posset, quantum' vis Di siligo by O le.
204쪽
vis machinis,& servis ab utroque latere sustentaretur, lutum Sancti Bartholomasi per horam in cubiculo apponi jussi . Ea hora vehementissime sudabat, idcirco jusculum quotidie administratum , deinde in vase ligneo aqua Montis AEgrotorum pleno crus totum per dimidium horae immersum, qua immersione copiosus quoque manabat sudor, tum dein lecto detentus donec & cessaret sim dor, & color faciei valde ruber ad naturalem redactus circulantium humorum impetum fedatum significaret. His quotidie peractis, aptoque caeterarum rerum regimine die sexta lensibilis levaminis indicia apparuerunt, quae in dies manifestiora persectam curationem promittere videbantur. Sed cum ad medium Septembris perventum, declinante Autumno, pluvia, & frigida enata tempestate,
nihil amplius hisce remediis insistendum suasi; plus enim damni in tali aeris constitutione , quam commodi secuturum , & quidquid aegritudinis superesset in proximam
a statem curandum 'transferret. Ut in omnibus, ita in hoc religiose obediens suit. Discessit ergo sed crure sere perfectὲ nutrito, & longiori ita facto, ut ad aequandam alterius longitudinem tantillum adhuc deesset. Calcaneum in terram cum aliquo tamen dissicultatis sensu poterat de figere , solusque & leniter deambulare , & scalas ascem dere, ac per ipsas descendere non servis , nec machinis, sed solius baculi adjumento suffultus. Elatiorem calceum ad tollendam claudicationem sibi procurandum per hyemem statuerat; at ne id faceret, auctor sui; in diuturna enim contractione si tendines permansissent, rigidiores facti non amplius perfecte distendi possent. Domum reve sus meliora omnia in ipso hyeme expertus, anceps ha rebat saepe strenuus Vir num rursus ad Thermas rediturus esset, cum persecte valere tum sibi, tum suis amicis videretur : Rediit tamen ad initium Augusti subsequentis
205쪽
I94 anni , & per duas integras hebdomadas ipsissimam anterioris anni curationem institui , hoc tantum discrimine, quod prMedenti anno ob summas descendendi per scalas
dissicultates pediluviis tantum utebatur ex aqua Montis aegrotoruin, postero vero anno quotidie solus, totus, cum viribus polleret, in balneum descendebat. Sumpsit praeterea singulis diebus aquam Montis-ortoni in moderata tamen d i , quae mirum in modum urinas, Sc alvum ciebat. Ex quibus multo plus roboris adeptus persecte sanus discessit. Anno rursus insequenti, quoniam per hyemem aliquantulam cruris rigiditatem quandoque expertus erat , & tunc maxime cum a longo tempore sedens immotum crus detinuerat, simillime proximi anni curationi se subjecit, qua totum curationis opus perfici visum est . :
riis rheumaticis doloribus in artubus maxime affligebatur , qui crescente aetate 8c in maritimis itineribus adeo increverant, ut decimum septimum agens aetatis annum neque sic satis deambulare, neque manibus qui, piam satis firmiter apprehendere posset. Temperamento erat alioquin robusto, & ultra aetatem praegrandi statura. Dolores per intervalla recurrebant, quotidie tamen ami-gebatur , & quandoque cum extremorum tumore, & tremore , colore cutis nihil mutato. Die 14. Iulii anni I 38. ad me missis, ut, si mihi videretur, Montis aegrotorum balnea, & lutum in ipso experirer. Praemisso Ca
206쪽
DE THERM. PATAV. VIRTUTE . I95thartico primis sex diebus, bis in die in balneum immittebatur ad cervicem usque: incredibilis manabat sudor , cum satis esset in reliquis robustus, ideo balnei calor quotidie intendebatur . Septima die mercurialibus pi-lulis purgatum corpus , idque semel in hebdomada repetere non dubitavi, qua die tamen purgabatur, ab aliis remediis prorsus se abstinebat. Die octava praescripsi, ut lutum S. Bartholomaei artubus modo , modo dorso , &lumbis applicaretur; quoniam vero illius luti calor etiam
in proprio sente valde tenuis eli , jussi ut lutum ipsum
in vale probe clauso immergeretur ad sex horas in sonte Montis aegrotorum , sic enim hujus sontis calorem adipiscebatur. Poliquam per horam lutum sustinuerat Scjam bene sudaverat , sudans adhuc in balneum descen debat, unde exiens se se in lecto per horam sudore perseverante, detinebat. Hac methodo usque ad diem duodecimam usus non solum nihil proficere videbatur; sed doloribus & saepius & atrocius recurrentibus, recuperandae valetudinis omni spe sublata , abiisset aeger , nisi admonuissem ipsum symptomatum augmentum in horum remediorum usu proximae fanationis frequenter indicium esse . In proposito igitur confirmatus, luto Montis aegrintorum uti coepit eodem prorsus modo, quo utebatur luto
S. Bartholomaei , ex quo sensim melius ita se habuit , ut et 8. curationis die bene & persecte valeret in omnibus ; potuit enim ea die sex millia passuum continuato gressu perficere , solusque equum saltu ascendere sine la situdinis sensu . Postremis quatuor diebus lutum S. Petri Montis-anionis praecedenti substitui , ut potε quo maxime eorroborari, & adstringi partes existimantur . His peractis sanum δc robustium dimisi. η
207쪽
R us ricus quidam Rhodi ginus , nomine Antonius Furin , quadraginta annos natus , adusta rigidaque fibra, nulla quod ipse sciverit praegressa externa caussa ante duos annos paulatiin paralyticus fieri in manu dextera coepit. Ex ipso ortu adeo increverat morbus, ut intra duos menses insensibilis omnino & immobilis redderetur manus: progressu temporis non solum frigida , sed & summopere emaciata erat, digitique omnes ita in pugnum erant inflexi, atque , ut ita dicam exsiccati ut non mediocri vi opus esset si pauxillum extendi conarentur . Ad medium Augulti anni 1738. ad Thedimas Montis aegrotorum se transtulit, eleemosynam &misericordiam implorans, impotens manu nullo modo valens sibi vi Stum procurare . Suscepi hominem, atque Omnem operam animumque converti, ut si quid in hisce affectibus ex Patavinis Thermis sperandum esset, miserrimus iste experiretur. Lenissime prius purgato corpore, convenientibus alimentis nutriebatur , cum esset jam a longa inedia emaciatus aeger . Quotidie mane decoctum
ex salvia, & roremarino in aqua minerali ipsius Fontis propinatum additis guttis aliquot spiritus Cornu Ceres succinati , quo epoto post horam jusculum sumebat cum our vitello, deinde ad jugulum usque in balneum deti- .nebatur ad horam : Statim a balneo totum brachium in lutum S: Bartholomasi immitebat ad aliam horam . Pr, mis diebus non adeo sudabat, licet balnei, & luti calor non esset exiguus . Elapsis quinque diebus, quibus semel
208쪽
DE THERM. PATAU. UIRTUTE. I97 tantum , bii quotidie luto di balneo uti coepit ; copiosus tum sudor apparuit . Hac methodo usque ad decimum quintum diem perventum, nullo alio futurae sanationis argumento , nisi quod mollior esset manus , mollioresque digiti . Tunc lutum Montis aegrotorum priori
substituendum praescripsi ad dies itidem quindecim . dubprimum lutum hoc apponi coepit, quidam obscurus licet motus in digitorum extremis articulis apparuit, qui quotidie sensibiliter increscendo , vel maxime apparebat ab ipso statim luti appositu , vel ad finem balnei . Manus non amplius frigida adeo nutriebatur , ut ad naturalem nutritionem breviter perduci posse spem exhiberet . In horum remediorum usu vix quadragesimus advenit dies , ut omnia ad naturalem statum redacta, integram sanationem demonstrarent manifestissime; nisi quod debilitas albqua restaret adhuc in parte assecta , ad quam tollendam lutum S. Petri Montis-anionis praescripsi bis in die per hebdomadam, non neglecto tamen balneorum usu , quibus omnibus adeo sanus evasit, ac si nullo umquam mor- in manu laborasset. Insequenti anno me salutatum venit : Interrogatus num quid novi per hyemem in manu animadvertisset , se persecte semper valuisse , & valere respondit. Multa suere in hoc morbo administrata ,& sicut omnibus tribuenda est curationis laus, ita cui potius ex Tingulis adscribenda sit 8 non facile determinaverim. Vis balnei, & luti minerali; eximia in hisce assectibus si cui cognita est, mihi certe pluribus observationibus est perspectissima ; at methodus utendi, ordo, dosis,
caloris gradus , non ne tribuere multum possunt ad ipsorum remediorum vires alterandas ρ Salviae, Sc Rotismarini theisorme decoctum quam utiliter in nervorum assectionibus usurpatur; at hoc ipsum decoctum quanto est, cacius redditur , si xx ipsa minerali aqua Montis aegro
209쪽
rorum paretur, cum constet purgantia omnia in ipsa di soluta copiosius & frequentius alvum subducem , ita ut si in ea aqua ditalvantur, multo minori dosi propinanda sint, nisi enormem catharsiim subsequi velimus: Optima demum nutritio ex exquisitis , & valde nutrientibus alimentis in corpore inedia & pravis cibis male tractato quantum valuerit in hac curatione, iis facile innotescet, qui nerveas assectiones ex recta, vel prava chylificatione provenientes rite perpenderint . :
stentis aetatis , sanguineo temperamento praesitus, acutis morbis non raro correptus, vino, spirituosisque liquoribus mini md indulgens , temperatus in omnibus , nisi quod salitis carnibus, & aromatibus conditis , vel sumo induratis plus, qu1m par esset, uteretur , haemorrhoidum doloribus paulatim obnoxius factus est . Per quinquennium aded increvit morbus ut mortem libentius, quhm atrocissimum morbum sustulisset . Haemorrhoides
tam internae , qu m externae ita intumuerant , ut pinstremis potissimum temporibus ne specillum quidem in anum immittere possent Chirurgi ; idcirco quotiescumque fluebat alvus licet quotidie uncia floris cassiae linbrica servaretur per sex, vel octo horas , & aliquando ad die; in lecto se detinere cogebatur acerbissimis vexa tus doloribus : Vitae tam miserrimae exitum sibi saepius , ut ajebat, furibundus procurasset , nisi eximia ejus pietas anxium cruciatibus animum sustinuisset. Toto morbi
210쪽
decursu exactissimam vivendi rationem secutus est . Vino abstinebat prorsus, cibi erant temperati, & ad digestionem faciles, moderatus motus, moderata omnia. Singulis serδ mensibus binas sanguinis missiones sustinuit , &remedia quod attinet, ea omnia in usum revocavit, quae a peritis Medicis proponebantur. At morbus non totum remissionis nihil, sed plurimum incrementi sensim capiebat . Patavium tandem desperatus sese pervenit, ut Praeclarissimi Viri , & Celeberrimi Chirurgiae Publici Pro.
sessoris Hieronymi Vandellii consilio uteretur . Attentε perpensis omnibus, examinata quoad potuit dolenti parte, latentis fistulae se obtulerat suspicio, at interrogato aegro
an unquam puris guttulae ex ano apparuissent , eodemque, respondente obiervatas suisse nunquam , praesentis fistulae evanuit timor, quamvis suturae non deesset argumentum. Quapropter in eo Vir Clarissimus auctor fuit, ut aeger domum redditus, praemisti; generosioribus venae sectionibus, quotidie mane uncia floris cassiae uteretur, ne indurescentes seces majora in egrediendo tormenta excitarent; uteretur praeterea refrigerantibus & humectantibus decoctionibus & emulsionibus, a clysteribus abstineret, externisque haemorrhoidibus aliquando frigidissimam
aquam, quandoque verδ glaciem apponeret, quae Omnia nisi votis respondit sent ad Montis aegrotorum Balnea se transferret, ibique praeter immersiones etiam illius mineralis aquae potum experiretur. Prioribus adhibitis in Patria remediis nihil omnind profecit. Pervenit ergo ad supradictos Fontes circa finem Augusti anni I76o., morbo,& itinere vexatus valde , neque ea die sedere unquam potuit. Postridie libram unam calidae aquae Montis aegrotorum potandam exhibui, essicaciorem redditam insessione unius unciae salis ex eadem aqua extracti: Haec post horas septem mediocriter bis subduxit ventrem: Dolores haemoris rhoib