장음표시 사용
11쪽
Dicitur primo Societas hominum viatorum: Ecclesiam militantem in terra, non triumphantem in coelo , neque patientem in purgatorio describimus . Dicitur secundo baptizatorum ; quia per baptismum , qui etiam propterea janua Ecclesiae appellatur,
ad societatem istam adscribimur . Dicitur tertio a Christo instituta : quia omnis SO- cietas quae vel non vocatur ab hoc nomine , vel originem suam ab alio, quam a Christo accepisse convincitur non potest esse vera Christi Ecclesia .
Dicitur quarto ejusdem fidei professione , 9 eorum In Saeramentorum communione: per quae ab ista societate , sive a vera Christi Ecclesia excluduntur omnes illae sectae, quae vel a vera fide desciverunt , vel non eadem, quae Christus instituit participant sacramenta .
Dicitur quinto sub regimine legitiino;vm Pastorum : ad ostendendum necessariam subordinationem,
R dependuntiam erga illos . a quibus societas ista ex Christi institutione regitur, & gubernatur . Dicitur sexto , ct ρraesertim romani Pontifeis Deo deserviens : quibus ostenditur caput visibile , & centrum unitatis , cum quo societas ista sub Chaisto tanquam invisibili capite sic Deo deserviens , simule alligata , in unum veluti corpus compacta existit . Quamvis autem modo allata definitio Ecclesiae Christi jam fere eommunis sit in scholis non desunt tamen , qui illam carpunt, & tanquam vitiosam abjiciendam esse contendunt, ex duplici ptaesertim capite ; primo nempe, quia externam tantum Ecclesiam describit, nulla facta mentione interioris, & quae in interiori fide, spe, & charitate praecipue consistit:& secundo quia, ut isti putant, regimen Pastorum,& in specie illud romani Pontificis, non pertinet ad constitutionem, & cssehuam Ecclesiae Christi: sed
12쪽
immerito prorsus: nam primo Ecclesia considerata in eo statu , quem Christus illi in nova lege attribuit, & de qua hic loquimur, cujusque auctoritatem , dignitatem , & intrinsecam constitutionem adversus Lutheranorum , & Calvinistarum machinamenta in tuto reponere oportet, est necessario, & essentialiter societas exterior , & visibilis ; adeoque proprie nonnisi per externa signa , quibus fideles omnes , qui societatem istam, sive veram Christi Ecclesiam efformant, & constituunt exterius invicem conjunguntur; idest per externam fidei professionem,& eorundem Sacramentorum communionem, atquC
per debitam erga legitimos Pastores subjectionem, definienda, & describenda est: de caetero autem supponitur per se, quod eadem etiam intus divino Spbrito ducta , & animata sit, & esse debeat: nam cum sit corρus Christi ad Colossens. cap. I. V. 24., S alibi passim, necesse est, ut etiam Spiritu Christi i terius animata existat, idest, ut in ipsa vigeat, tam fides interior, quam spes christiana , & charitas, quae per dilectionem Operatur. Deinde quidquid a Christo institutum rei, pertinet sine dubio ad naturam , & essentiam Ecclesiae rporro autem , quod regimen Pastorum , & praesertim romani Pontificis, constitutum sit a Christo ipso, patet manifestissime : nam nihil sere est manifestius in Scriptura sacra, quam quod Ecclesia Christi sit
civitas 3υρer montem Posita: Math. cap. s. v. I .,& ovile Christi Joan. cap. l . v. 16. Item, ut modo dictum suit ex Epist. ad Colossens. cap. I. V. 2 . etiam Corpus Christi: jam vero neque Civitas potest esse Sine suis rectoribus , nec ovile sine suo Pastore, &corpus, non solum physicum , sed etiam morale , .cujusmodi est Ecclesia pluribus constans membris si mul conjunctis, necessario, & essentialiter exigit,
13쪽
ut a capite aliquo regatur, & moderetur: ergo regimen Pastorum, Sc praesertim romani Pontificis , tanquam supremi Pastoris, S rectoris; & tanquam Capitis supremi, a quo totum corpus, & omnia membra reguntur , pertinet ad naturam , ct essentiam Ecclesiae Christi: quod adeo exploratum est apud Sanctos Ecclesiae Patres , ut S. Cyprianus non aliter Ecclesiam definiendam , & describendam esse putaverit, quam ex hac tantum parte , idest quatenus fideles Pastoribus suis conjuncti sunt : unde in Epist. 69. ad
Florentium Pupianum de Obtrectatoribus inquit , Melesia est plebs Sacerdoti adunata, ct pastori suo grex ad horrens i . His ita constitutis vincula, quibus fidelium soci tas simul colligata est, & quibus Christo capiti suo cohaeret, sunt in duplici classe, nimirum alia sunt externa, & sensibilia, scilicet ejusdem fidei prosessio , eorundem Sacramentorum communio, & debita legitimis Pastoribus . praesertim vero erga romanum Pontificem, obedientia, atque subjectio , ut ex defi- 1 Quae hie de regimine Pastorum dicuntur non pertinent directe ad controversias cum haereticis , sed ad eas magis , quas movent intemperantiores critici, quibus non placet Eeclesiam Christi per externa vincula definiri r de coetero enim licet Novatores , ut suo loco videbitur , in romano Politisi.
ce nullam agnoscant supra caeteros Episcopos praeminentiam . latentur tamen etiam ipsi. regimen Pastorum ad constituti. vum Ecclesiae necessarium es-
set nam Iu resert Barthol maeus d 'Astroy in Armamentario Augintiniano adυersus -- reses in Methodo probativa cap. s. in Calvinis tartim Catechismo dominica XU. Ecclesia vocatur Soeletas fidelium &dominiea XLV asseritur manl-
leste necessarium esse ut sine
Pastores imo etiam in consessione hdei reformatae art. 19. inquiunt praetensi Reformat res , quod ad υeram Ecclesiam attinet . eredimus eam regi debere juxta politiam a Domino nostro Iesu Christo eonstitutam et hoc est ut sine PastorM. .
14쪽
nitione Ecclesiae superius allata manifestum est: alia vero sunt interna, Sc invisibilia ; nempe fides interior , Spes, & charitas: utraque autem pertinent adessentiam verae Ecclesiae Christi, cum hoc tamen discrimine , quod prima constituunt per se, & manifestant caelum illum, quem Christus ipse in nova lege
Ecclesiam suam esse voluit; altera autem constituunt
id , quo iste ipse coetus fidelium interius animatus
est, atque cum Christo capite proxime cohaeret, atque coniunctus est.
Hinc intelligitur , qua ratione in scholis Ecclesia
considerari solet sub duplici respeitu , nimirum relate ad corpus, & relate ad animam: consideratur relate ad corpus, quando spectatur secundum exteriorem sormam , Seu quatenus a Christo in terris constituta suit i idest quando spectatur relate ad vincula eXter na , Seu quatenus est societas visibilis, ejusdem fidei professione, & eorundem Sacramentorum communione sub regimine legitimorum Pastorum , praesertim
romani Pontificis Christi in terris Vicarii, simul coli
gata e consideratur autem relate ad animam , quando Spectatur relato, ad vincula interna, quibus interius societas ista etiam cum Christo capite proxime coim
juncta est, Seu quando spectantur dona Spiritus, idest fides interior , spes, & charitas . quae nonnisi in ista societate diffunduntur a Spiritu Sancto in cordibus nostris , S quae praecise & in se spectata efformant id, quod vulgo nominamus Spiritum verte Ecclesiae Christi. Quia vero societas fidelium, eo modo , quo dictum est, inter se & cum Christo ipso capite colligata spectari iterum potest, vel secundum physicam , vel S eundum moralem suam & politicam relationem S habitudinem , hinc est quod etiaen hoc modo diversas sortitur in scholis denominationes : nam si primo modo Spectetur, idest secundum physicam suam habit
15쪽
dinem , seu relative ad diversas orbis partes , ad quas societas ista pertingit, atque diffunditur , tunc dicitur Ecclesia vel orientalis, vel occidentalis, prout fideles vel ad orientem , vel ad occidentem positos complectitur, & e quibus unaquaevis sub regimine legitimoriam Pastorum cum romano Pontifice tanquam capite visibili totius Ecclesiae communicantium in fide &Sacramentorum usu doctrinam Christi profitetur diversis tamen ritibus , illa quidem communiter sereritu greco , ut quiit, ista vero tota ritu latino: unde etiam alitor vel graeca, vel latina Ecclesia vocantur . Si autem spectetur secundo modo , idest relative ad politicam suam habitudinem . tunc dividitur, primo , in Ecclesias nationales, ut vocant , quales sunt in Oriente v. g. Armena , Syriaca , AEthiopica &c. & in Occidente Hispanica, Gallica , Germanica &α & secundo in Ecclesias mere particulares ; sicuti sunt in Oriente v. g. Ecclesia Smyrnensis , Corinthiaca , Thes. Salonicensis &e. , 9 in occidente Veneta , Mediolanensis , Florentina &c. quae iterum omnes, dum in fide, in sacramentorum usu & in regimine legitim rum Pastorum sub capite romano Pontifice simul conjunctae sunt, suas tamen quaelibet sibi proprias habet
observantias, & consuetudines . Ρraeterea nomen Ecclesiae in sacra scriptura Saepe ac- ' cipitur ad signi hean dum non tam communem Societatem fidelium, quam Pastores & Rectores Ecclesiae r ut dum Math. cap. Christus ipse loquens de correctione fraterna . postquam ad eam legitime exequendam jussisset, ut primum fieret inter fratre in & fratrem solum, postea vero adhiberentur i. qt s, unus, vel duo . subjungit Vcrs. 17. dicens, quod si non audiverit eos. dic Ecclesiae: ubi proserto nominu Ecclesiae in tu igi ii ulla- 'Quiis pol si societas ipsa fidelium, s d tantum PastOrcs, vel totius Ecclesiae, vel particu Iarium Ecclesia-
16쪽
rum, quibus denuntiandus est, qui correctionem fraternam testibus confirmatam non receperit. Hine vero sequitur , quod Ecclesia universim iterum spectari possit veluti duabus constans partibus , quarum una in scholis appellatur Ecclesia doeens , & altera Audiens e Prima, quae etiam Ecclesia remo enfans sive repraesentativa vocatur, coalescit ex Past ribus & Rectoribus Ecclesiarum particularium , sive dispersis, ut riunt, idest separatim spectatis , Sive etiam in Concilio generali cum ipsorum supremo Capite & Pastore totius Ecclesiae romano Pontifice simul adunatis: altera autem , quae etiam discens & repraesentata dicitur, componitur ex privatis reliquis
fidelibus : ad primam pertinet exclusive omne id , quidquid innuit docendi, vel pascendi, vel regendi,& gubernandi munus: ad alteram vero debitae subjectionis & obedientiae officium. Ex his autem intelligitur primo , quomodo in particulari statuta & definitiones Conciliorum generalium
vocantur statuta & definitiones Ecclesiae , tametsi re-Vera non procedant, nisi a Pastoribus Ecclesiarum particularium , idest ab Episcopis: nempe quia isti cum Romano Pontifice simul in Concilium congregati Ecclesiam universam repraesentaut .
Intelligitur secundo, quomodo ipsa singularia decreta de fide . & moribus Romanorum Pontificum dicuntur decreta Ecclesiae r nam cum Romano Pontifici in persona Petri, cuius ille successor est, a Christo singulariter collata fuerit potestas pascendi agnos &oves Suas Joan. cap. 6. vers. I7. & impositum onus generale confirmandi fratres Lucae cap. 22. v. 32. pr pterea Romanus Pontifex repraesentat per se totam E clesiam , & potest sensu non malo etiam absolute Ecelesia nominari, ita quidem , ut quaecunque in scholis tradi solent de Ecclesia universim , singulari hoc
17쪽
titulo, nimirum propter plenitudinem potestatis Ap Stolicae , possint & debeant suo quaequae modo , etiam enuntiari de Romano Pontifice . . Intelligitur tertio , quomodo Summus Pontifex, Screliqui inferiores Ecclesiarum Rectores universim vocantur , & vocandi sint Ministri Ecclesiae ; nimirum
ita vocantur non utique , quia sacramenta administrant , & reliqua perficiunt ossicia singulis propria ,
nomine , S auctoritate accepta ab Ecclesia, quatenus haec est societas fidelium, ut quidam salso arbitrantur , sed quia hanc ipsam fidelium societatem, sive Christi Ecclesiam docent, regunt, atque gubernant, nomine , & auctoritate accepta a Christo ipso, unus quisque in gradu suo, secundum propriam vocationem & ordinem, quem in Hierarchia Ecclesiastica tenet , & occupat. vid. Secti 2. cap. 3. Nota i. Quia autem diversae sunt sectae, & societates, quae ise Christianas nominare amant : sicuti sunt primo haereticorum omnium v. g. Lutherana in Germania ,
Calvinistica in Helvetia , Protestantica in Anglia , Arminiana in Hollandia, & aliae alibi. Et secundo etiam
illae Schismaticorum , ut Moscovitica , Rutena, &Graeca &c. hinc , ut vera Christi Ecclesia a societatibus istis discernatur , de fide tenendum est ex Conc Iio generali Constantinopolitano I. cujus auctoritatem permulti etiam Pseudochristiani admittunt, quod nulla societas possit esse vera Ecclesia Christi, nisi fuerit una Sancta , eatholica , 9 Ostolica. Deinde de vera ista una , Sancta, catholica, & Apin stolica Ecclesia de side quoque tenendum est, quod extra illam salus aeterna obtineri nullo modo possit: unde S. P. Augustinus in sermone de gestis cum Emerito inquit: Salutem nemo habere potest nisi in E Hesia catholica; extra Ecclesiam totum Potest, Proeter σαωtem; pote/ι hobere honorem, pineat habere
18쪽
Mella III. cap. I. I ISaeramentum , Potest cantare alleluia, Potest re- vondere amen ; Potest Eoangelium tenere ; potest in
nomine Patris , S Fild , 9 Diritus Saneti Mem habere , O praedicare, red nuaquam nisi in Melesia ea- tholica potest salutem inυenire. Praeterea de eadem Ecclesia credendum est, quod
in fide & morum doctrina errare non possit. & quod usque ad mundi finem visibilis existere , & perdurare
Jam vero ad hanc veram Christi Ecclesiam pertinent , & sunt vera illius membra , primo, neque omnes, neque soli praedestinati: ut existimavit Calvinus , sed etiam reprobi, quousque sub legitimis Pastoribus fidem Christi profitentur , & Sacrameuta participant tetenim Math. cap. 3. V. I 2. Joannes Baptista significans Christum Iudicem inquit cujus sentilabrum in
manu sua , o Permundabit aream suam , ct congregabit tritieum suum in horreum, Paleas autem comburet igne inextinguibili: prosecto hoc loco Area significat Ecclesiam, triticum praedestinatos , Sc Palea ,
qtiae comburendae praenuntiantur, significant reprobos: ergo sicut non solum triticum, sed etiam paleae sniat in Area, ita etiam non soli praὸdestinati, sed etiam reprobi sunt in Ecclesia : unde tracti s. in Joancnum. ia. inquit S. P. Augustinus seeundum pro sciemtiam S praedestinationein quam multae opes foris , quam multi lusti intus. Dictum est neque omnes , neque solos praedestinatos esse membra verae Ecclesiae Christi : nam primo.
multi ex praedestinatis inveniuntur quovis tempore, quod per saecula decurrit, qui vel in infidelitate, vel in Iudaismo actu detinentur , neque perveniunt, ad Ecclesiam , nisi postremo vitae tempore, ac proinde, quoniam non participant fidem , spem, Scharitatem, neque exterius profitentur fidem sub lagitimis Pastoria
19쪽
bus , necesse est, ut de tituti sint anima di spiritu Eeclesiae , S simul ab ejus corpore separati existant: atque ideo sunt quidem aliquo sensu oves Christi, sed foris, non intus, ut ex S. P. Augustino dictum est, neque pertinent ad veram Christi Ecclesiam , nisi finaliter tantum.
Deinde Christus Dominus dum Joannis cap. 2I. V. 37. Petro praecipit, ducens Pssce oves meas, non designavit prosecto solos praedestinatos, sed omnes indiscriminatim in se credentes : igitur etiam reprobos , quousque fidem Christi sub regimine legitimorum Pastorum profitentur, & Sacramenta Ecclesiae suae par ticipant e & revera: si enim Petro commisisset curam Praedestinatorum tantum, profecto jussisset rem impossibilem, siquidem Praedestinati non sunt cogniti , nisi soli Deo, ac proinde non potuissent a Petro pasci: ut per Se patet. Secundo neque soli iusti, ut docent Lutherani , sed etiam peccatores sunt vera membra Ecclesiae: nam Math. cap. 18. v. i . Iubet Christus ad tribunal Ecclesiae deserri magnos peccatores , atque Si contumaces fuerint, tunc demum removeri ab ejus sinu , & haberi inter ethnicos, ct publicanos : atqui nemo ex aliqua societate dicitur per sententiam ju- ridicam , nisi prius fuerit verum illius membrum :ergo etiam peccatores & quidem non solum ord narii, Sed etiam graviores , sunt Vera membra Ecclesiae , licet, quod hic notandum est, jam per peccatum mortua , & dummodo vel per haeresim voluntariam ; vel per schisma manifestum , vel etiam per excomunicationem ab ea separati non existant. Dictum est lieet per precatum iam mortua : quia eo ipso, quod sint magni peccatores, non participant de Spiritu Ecclesiae, idest non habent fidem ita
20쪽
Seetis III. Cap. I. Illam interiorem , quae per dilectionem operatur , Squae potissimum animam Ecclesiae constituit. Tertio neque haeretici publici, neque schismatici manifesti, neque Apostatae a fide , sunt membra Veis rae Ecclesiae Christi : nam de haereticis publicis ait
Paulus in Epist. ad Titum cap. 3. v. Ita Haereticum hominem post unam , ct secundam cori Vtionem deuita, seiens quia subversus est, qui ejusmodi est, ct delini fuit eum sit ρroprio Iudicio condemnatuS. Profecto autem vitandus ab Ecclesiae membris uullam potest habere cum illis communem societatem: ergo
haeretici publici non sunt membra verae Ecclesiae: idem patet de schismaticis manifestis: siquidem manifesti dici non possunt , nisi quia in aperto charitatem scindunt, & detrectant legitimis Pastoribus debitam obedientiam: ex quo fit, quod hoc ipso ab Ecclesia separati exi,tant: unde tam de istis , quam de haereticis S. P. Augustinus in lib. de Fide ,& Symbolo cap. io. pronuntiat dicens , Qua 'rreter nee Meretici pertinent ad Ecclesiam eatholicam , quae diligit Deum , nec schismatiet , quoniam diligit Proximum. Apostatae autem durant sua sponte . &abjiciunt ex animo deliberato , sicuti fidem, ita etiam Omne vinculum Religionis , ac proinde ad Ecclesiam Christi, quae religionem nutrit, & lavet, tanquam membra ejus , pertincre amplius non pos
Quarto si sermo sit, de haereticis , schismaticis,& apostatis occultis, qui scilicet in professione Verae fidei, & Sacramentorum communione sub legitimis Pastoribus perseverant, isti non cessant eSse membra Ecclesiae , quamvis mortua censeri debeant, Propter rationcm quam supra de paccatoribus adduximus . uuinis excommunicati excommunicatione majori