Commentarius pro. re. domestica et nummaria saluteque. animarum in primis. conseruanda ad Christiani orbis vniuersitatem a Fr. Angelo. Roccha episcopo. Tagastensi ... directus contra. ludum. alearium chartarum scilicet ac taxillorum ..

발행: 1616년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Didaeus Co'

lectionis A

tuendum elis concludit. De nonnullis autem alse personis ita loquitur : Filij Familias, Serui, Ancillae, Uxores, Dligiosi, Beneficiati, etiam ludentes

ludo non prohibito sine fraude , oi dolo acquisita per

ludum tenentur restituere, quia nullum ius habent stuper his bonis . Haec ad verbum Verratus . Ricardus vero in q. lib. Sent. Dist. I 3. Art. 3.q. 8. ait de ludo Alearum communiorem, Ssecuriorem esse hanc opinionem de lucro re- isti tuendo assirmativam : alia enim . opinio a serit restitui non debere ante condemnatio

nem Iudicis, neque Pauperibus,neque ei, qui perdidit in ipso ludo.

Alexander autem de Alcs ut Ioannes Aχorius ait sibi constare non videtur, dum primum ait, acquisita per ludum non esse restitueda ex obligatione ; deinde acquisita per ludum , in quo est turpitudo contra iuS naturale, & contra iura humana , restituenda esse affirmat. Hanc de lucro facto in Alearum ludo quaestionem satis diffuse scribit Didacus Couar-ruuias, & praesertim Ioannes AZorius, qui Viri iisque opinionis Auctores recitat, S ad opinionem utramque declarandam, Notanda quaedam, atque octo Quaesita ad hanc rem pertinentia in medium aflert, multaque alia

scitu I

72쪽

scitu digna de vetito Aleatum ludo quattuor capitibus comprehensa erudite declarat in quarto Quaesito hisce verbis : Re titutionis obligatio ex iure naturali non est quia quis ue moluntate sua potes rerum dominium in alium transferre. Nec tum ex iure fiuili, quia ius Ciuiles tum concedit, ipsit repeti Oficio ludicis, quod est

per ludum lege prohibitum, acquisitum ἱ mn autem Ius Ciuile constituit, t acquisita per ludum Aleae in conscientia restituantur . Haec ibi Aaorius , cuius sententia inter Theologos communior est, magisq. recepta.

Ecclesiae autem Ministri perpendant illud quod Sanctus Bernardus in Sermone super Cantica de Clericis, & Ministris Ecclesiae, ita inquit: Timeant Clerici,timeant Miniriri Ecclesiae , qui in terris Sanctorum, quas posisident, tam iniqua gerunt, mi Hipendijs, quae se Ocere debeant, minime contenti,*perflua, quibus egeni Austentandi forent,impie acrilegeque sibi retineant, seu

suaesuperbiae,atque luxuriae mictum pauperum con-s humere non mereantur ; duplici profecto iniquitate peccantes, quodHaliena diripiunt, Facris, ini uis manitatibus,, turpitudinibus,abutuntur.

Sanctus deniq; Bernardus in Epistola ad Fulconem puerum, postea Ligonensem A chidiacon una, te ipse tamquam Ecclesiae Mi-

73쪽

Notandum.

61 Commentarius

nistio in hanc loquitur verborum formam r onceditur ergo tibi, misibene simis de Altari, tuas, non autem de Altaris 'perbias, mi inde compares tibi faena aurea, sellas depictas, calcaria deargentata, matria, gristaque pillicea, a colu, in manibus ornatu purpureo diuersificata . Denique uidquid praeter necessarium evictum, aesim rem linitum de Altaris retines, tuum non erit , rapinas, Sacrilegium e T. Haec ad verbum S. Bernardus,qui quamuis dum de malo bonorum Ecclesiasticorum usu

loquitur,nullam faciat mentionem de ijs, qui in Alearum ludo a Lege Canonica, & Ciuili vetito , & non solum a sanctis Doctoribus , Sab alijs Christi fidelibus, sed etiam ab Ethnicis tantopere damnato,dicta bona cosumunt; hoc tamen subintelligendum omnino censetur e quia si omne superfluum , quod a Clericis, & Ministris Ecclesiae de bonis Ecclesiasticis, praeter necessarium victum, S simplicem vellitum retinetur, & non in pauperum. victum, sed in usum vanum consumitur, rapina, & sacrilegium a sancto Bernardo nuncupatur , multo magis istuc ipsum affirmandum est de eo, quod in huius generis ludo tam detestando consumi solet . Ludentes igitur tali ludo Ecclesiastici Viri, verba sancti Bernardi

74쪽

Contra Ludum Alearum .

63 perpendant. Omnes item, quicumque illi sint , ad Alearum ludos proni , aut procliues, ad memoriam excitent, & frequenter quidem dictum illud Carolitanum perpulchrum, S diuulgatissimum : ocho ita leasfuge . Dochus est vox Grsca,&int inquit Acron turbo est, qui a ludentibus pueris scutica agitatur , & rotatur: Est enim instrumentum ligneum figurae pyramidalis funiculo a pueris agitari consuetum. De hoc Trochi Iudo loquitur etiam Martialis libro Iq. & Horatius de

Arte, ct in libro Carminum, ut iam diximus; Trocus autem ab Italis vocitatur Troeolo, STrotola; Piria , e Pirti, e Mosiola , ab Hispanis Trompo, a Gallis Sabat , a Germanis Einto :quoniam vero Trochus est puerorum ludus; LatruncuIos, quos vulgb Scacchos vocant, Uiris animi recreandi, vel otium praesertim,

fugiendi gratia, propono, loco tamen Iicito ac tempore decenti seruat', ut intra, & fusius quidem dicemus.

Catonis dia

cho lude Misas fuge. Aeron Gra-maticus, &Horati, inter

pres. Marti

lis Ilia I . Hor. in Arte

75쪽

Commentarius

Alexander ilib. 3.Geniali iterum c.

De licito Latrunculorum Ludo antiquitus inuento Alearum loco,in de inuentore ipsius Ludi. Learum loco ludus Latrunculorum , qui vulgo Macchi vocitantur, antiquitus pro militibus imlonga obsidione detentis, otium consumandi gratia inuentus, exerceri potest interdum, ut infra ostendemus . De Latrunculorum ludo sub Calculorura L. nomine Alexander ab Alexandro Iurisperitus,& Vir, ut aiunt, exquisite doctus , loquitur in tertio Genialium dierum libro, in quo dictum ludum praecipuum apud antiquos fuisse ait, Se cur CalculOS, aut Latrunculos, LatroneS dictos olim fuisse declarat in haec verba: Ludus Calculorum , veteribus praecipuus fuisse traditur, qui is Latrones dicti: hi enim in duas diuisi Turmas erasat colore diuersi, quorum alij I sibus alj Hones: Homum lupus erat, in Turmis in trums, melut qui cou edi acie parant, hinc inde siub Hostium imagine procederent a praestri pis fine,

quoad quisque progredi debeat 1, ita cauere oportebatit dum Hostem quisque inuadere nititur , alterius non pateat incursibus, qui etiam ex gemma faere , statris , Cy Mulieribusfrequens,ἀ melioribus ,

76쪽

6ontra Liaum harum . s summis honoribus, mel maxime cultus, celebrastin, quem valamedes, Nauplij Euboeae Z is Fi lius , mir ingeniosus, is aliarum rerum inuentor

ut in libro nostro, qui di bliotheca Vaticana inseribitur, diffuse probauimus inuenisse pro

ditur ad comprimendas Otiosi exercitus seditiones.

Haec Alexander, parenthesi excepta ex cuius verbis confirmamus illud ipsinn , quod nuper diximus ι ludum scilicet Latruculorum antiquitus pro Militibus in longa obsidione detentis otium consumandi gratia fuisse in uentrem . Cur autem dicti Calculi , quos vulgo Scacchos appellamus Latrones, ει diminutita Latrunculi vocitentur, explicare necesse est. Latro namque Festo Pompeio Auctore vocitari solebat ille, qui conductus milhabat quasi idest, seruiens: est

enim , seruitus. Propterea Plautinus miles dixit: Latrones,quos conduxi, hoc est, Mili. tes . Et in Poenulo usus est verbo, Latrocinari, pro stipendio praesente militari. In Trinum. mo item dixit: Latrocinatum ire, idest, ad militanduis . In Curculione pro mercede militari dixit: Latrocinatus annos decem, mercedem

accipio. Haec Plautus dictis in locis. Verum, quia ut Ioannes Fungerus ait) hos milites mercede conductos Imperator, & Principes

de Verbor Plauti in ML

lite,

In Poenulo in Trinum ,& in Curcu lione Io.Fungeres in Elymol gico trilia-gui.

circa

77쪽

Varro deverborum sim. lib. Festus Pom-mus de Uer ru signis Io. Fung. in

ElymoL tristingui.

Commentarius

Latruncul ru inuenior.

circa se habere,& prin os ad omne discrimen mittere solebant, Milites dicti fuerunt,ut Ua roni placet,Latrones , quasi Laterones, quippe, qui tamquam satellites vocati Imperatoris, vel Principis alicuius latera tuebantur. Nunc

autem permutata vocabuli significatione , ait Festus Pompeius, viarum obses res appellantur Latrones, quod a latere inquit Fun-gerus cum Festo Pompeio adoriantur, vel latenter insidientur, aut denique lateant, uralios opprimere improuisb queant. Vtcumque vero sit, Latrones, & Latrunculi, quasi Laterones,& Laterunculi dicuntur illi Calculi, qui dicto in ludo instar Militum concertantium adhibentur.

Huius generis ludus circiter annum orbis conditi ter millesimum 683. a quodam viro sapiente, nomine Xerxe inuentus fuit, sicut Polydorus Virgilius in secundo de rerum Inuentoribus libro scriptum reliquit, ut illius Tyranni, qui tunc temporis regnabat, seruitiam coerceret per Iudum illum Scacchorum, in quo per calculos ligneos repraesentatur certamen instar praelii. In hoc enim ludo per Calculos illos ligneos Reges , & Reginae, Equites,& Pedites, necnon Castra, siue Arces, hoc est, loca munita Ciuitatum repraesentan

78쪽

Contra Ludum Alearum.

67tur, atque instar concertantium praestantes in Fritillis, aut Alveolis, hoc est, in Tabulis lusorijs de Casula in Casulam mouentur. Hunc autem Latrunculorum , siue Scacchorum ludum, Xerxes excogitauit, quippe qui ob qui

tiae metum non audebat aperte monere ossi

ci j sui Tyrannum, sed Scacchorum ludo, siue

certamine, illum tacite monuit, Maiestatenae Regiam sine hominum viribus, & adminiculis,nec valere, nec tutam 'lare, Regemque ipsum facile oppressum iri, nisi inuigilaret, & a suis defenderetur. Quae sane omnia in illo Scacchorum ludo, siue certamine, instar prae-lij excogitato , facile demonstrantur. Nunc reliquum est, ut explicemus,unde dicatur hoc nomen , Scaccho, idest, quaenam sit vox.

Macchorum vox quanam sit.

Scacchi non a scandendo, ut Polydorus Virgilius opinatur, dicuntur ; sed, ut ait Petrus Gregorius Tholosanus, in syntagmam Iuris Vniuersi, est vox Hebraica, Hebraeorumque inuentum ipsius ludi esse videtur, sicut hae voces, Scacchi, ia Mathi, quibus ipse Scacchorum ludus perficitur,ostendunt. Nam in ludo illo quando Rex ita vallatur, vel obsidetur,

I a vi a

Xerxes LatrunculoruInuentor ex

Polydor Virgilio. Greg. Th los p. 3. lib.

79쪽

Mach vox Hebraica. Moth , vel Massi vox Hebraica. Martiliba .

6 8 Commentariusve a sede sua egredi cogatur, Mach,dici solet, quia, Dach,Hebraeis est, et tauit, vel fluit . sed quia Math, vel apud Hebraeos dicitur mortuus; quando Rex in eodem ludo est omnino obsessus, & immobilis redditur put mortuus, dicitur,saia Math ; Italicὶ autem , & corruptE quidem Maocho Matto ; & ita ludus finitur. Hac ex Gregorio Tholosano.Quamuis autem Latrunculorum, siue Scaccorum ludus ab Hebraeis inuentus dicatur, usus tamen illius perantiquus Romi censetur.

De hoc enim ludo sub nomine Latronum facit mentionem Martialis in laec verba : Insidiosorum si tutilis belia Latronum, Gemmeus isti tilii miles, ν hiatis erit .

: Mecaenas, & Galba, insignes,& eruditi

Viri, Latronum, idest, Latrunculorum, siuα Scaechorum colluseres esse nonnunquam se-lebant, ut Gilbertus cognatus in Sylva Nam rationum refert. Nam, in ipso ludo, & quidem ingenuo, non sors, aut fortuna dominatur, sed ingenium . De hoc eodem ludo sub nomine Calculorum loquitur Plinius Iuniorini Epistolla, ΣΑ. libri septimi,eumque pro animo recreando exerceri solere ait. De hocia item

80쪽

Contra Ludum Avarum. 691tem ludo mentionem sub nomine Latrunculorum facit Seneca in libro de Animi tranquillitate cap. sq. In libro de breuitate Vitae cap. I 3. in Epistola Io 6. & in Epistola Ei 7. sed in Epistola io 6. ita inquit di Latrunculis ludimus , in Aperuacuis subtilitas teritur quasi dixerit: Frustra Iaboramus, dum ingenia nostra exercemus. In hoc enim ludo, uti saepe iam diximus, non fortuna, sed ingenium dominatur αDe Latrunculorum,sive Macchorum ludo non et e

lito,animi recreandi, et otium fugiendi Pra ria interdum exercendo iuxta insignium Scriptorum Sententias . Bbas Panormitanus in tertio

libro Decretalium post multa inquit: Ex his, , ex textu infertur, ludum Scacchorum Clericis

non esse prohibitum , n fortius nec

Laicis : quia bis ludus eo init in ingenis . Haec Abbas. Latrunculorum itaque,siue Scacchorum ludo non vetito unusquisque uti potest animi recreandi, vel otium praesertim fugiendi gratia, loco tamen licito, ac tempore decenti seruato . In hoc enim ludo non sers, Vel

Abbas P normitiin Decretalium

SEARCH

MENU NAVIGATION