Commentarius pro. re. domestica et nummaria saluteque. animarum in primis. conseruanda ad Christiani orbis vniuersitatem a Fr. Angelo. Roccha episcopo. Tagastensi ... directus contra. ludum. alearium chartarum scilicet ac taxillorum ..

발행: 1616년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

preliensus Episcopi reprehensi re sponsio,

Commentarius

vel fortuna, sed ingenij vis, vel industria d

minatur , malis omnibus, quae nuper fuerant enarrata, exclusis. Quamuis autem haec sese habeant; Petrus tamen Damianus ordinis

S. Benediisti, Episcopus Ostiensis, & Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis ; Vir in diuinis Scripturis studiosus,&eruditus, & secularium

litterarum non ignarus, non minusque sancti tale, quam eruditione clarus, in Epistola ad Alexandrum II. Pontificem, & Hildebrandum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem conscripta, Scacchorum ludum sub nomine Alearum comprehendi opinatur, dum quem dam Florentinum reprehendit Episcopum,

quem cum turba commeantium resedisse, ludoque Scacchorum praefuisse, audivit. Petrus namque Damianus in reprehensione illa inter alia Episcopo dixit: Recte ne, tuique erat O Fcij, vespere in sacchorum manitate colludere, manum Dominici corporis oblatricem, linguam inter DEUM , ν Populum mediatricem ,sacri

legi ludibrj contaminatione friare e Praesortim

cum Canonica decernat e guctoritas, Ut Aleatores

Episcopi deponantur. Et quias des ei, quem effcaciter auctoritas damnat, etiamsi iudicium extrinsecus non accedat ' Haec Damianus, cui Episcopus respondit . aliud esse sacchum, aliud

Aleam.

82쪽

Contra Ludum Alearum .

Petrias Damianus contra Fpiscopi responsum .

Aleam. Gleas ergo subiungens ait

ritas illa prohibuit, Scacchos merὸ tacendo concessit. Haec Episcopus defendendo sese,dixit . Contra cuius responsum Petrus Damianus ita inquit et Scacchum Scriptura non ponit , sed miriusque Ludi genus, Aleae nomine comprehendit. propter , dum e lea prohibetur ,-nominatim de sicaccho nihil dicitur, confiat proculdubio et trum-

Pegenus ino mocabulo comprehensium, ius sententiae Au toritate damnatum . Haec PetruS Damianus , qui sub Alearum nomine, Scacchorum etiam ludum comprehensum esse omni-nb affirmat,magno Christianae Religionis, &Episcopalis dignitatis Zelo commotus,quippe qui dictum Episcopum cum turba commeantium resedisse, Scacchorum ludo praefuisse audivit. Quod proseistb Episcopi cum turba publice factum, si pensitetur, talem merebatur reprehensionem. Episcopi namque manum, quae, ut recte ait Damianus, est Domi nici Corporis oblatrix,& lingua inter Deum,& Populum mediatrix ; talia in loco praesertim publico, quem turba illa repraesentabat, facere non decebat et Epistopus enim ut S. Paulus in Epistola ad Titum scripta inquit in integritate exempliι bonorum Ueru, in doctrina, eis grauitate seipsum in omnibus praebere debet. scopus

Petri Damiani reprehensio excusatur,& aliqua ex parte probatur. Epist. ad Ti-

83쪽

scopus itaque reprehensionem meruit ob ea ,

T in medium attulimus,quamuis ludus ipse

Latrunculorum,seu Macchorum sub Alearum nomine prohibitus nullo modo censeatur, ut Abbas Panormitanus ex communi Scriptorum sententia in tertio Decretalium libro de vita, & honestate Clericorum cap. I q. nTrmat dicens hi

in Laicu;-communiter hoc tenetur. Mem videtur sentire Innocentius Quartus Pontifex Maximus 1n Quintum Decretalium Librum 1 homicidio voluntario,& cassiali cap. 9. Vbi Scac stiorum ludum noxium non esse assirmat. Guido item Archidiaconus in prima parte Decretorum Distinctione 3 inquit autem Scacchorum non prohibetur ,)quia ibi potius humanum ingenium exercetGr. Istuc ipsum affirmatur a Gregorio Sayro. Glossator quoque

m primo Codicis Libro, Titulo sexto de Epi- Fc instrum Laeum Clericis prohibitum

es, quia ludus ipse in ingenio naturassi consistiti summa Ar Auctor etiam Summae Armillae inquit. Liset ludipluressint Clericisprohibiti, mi Alearum, Taxillorum, ac Tabularum cum Taxillis ; ludus tamen Macchorum non eri prohibitus, licet quidam teneant contrarium , CV malae. . Martinus autem

Racchorum ludus Cleri eis vetitusnoeensetur. Innoco . lib. Deeretal. tit. I 1. cap.' Archidiac. p. I. Decretorum Dist. 3s Episcopus. regor.Say-us lib. II. c.

Lib. r. Codicis tit. 6. In summa Armilla Tit.ludus nu.

84쪽

Contra Ludum alearum. 73Nauarrus in Manuale Consessariorum post quam dixit, Clericum, & Monachum absque veniali peccato interdum etia Talis, & C har tis lusoriis ludere posse ob honestam causam

ad excitandum, & recreandum socium aegrotum, ea re indigentem , dummodo non frangatur lex ulla obligans ad peccatum mortale, de Scacchorum ludo ita loquitur: Et ita contra vulgi opinionem omnium Aeptissimus in ludus Latrunculorum, quem Itali Scacchorum, Hi spani mero Axedrae , sty Galli Ebiae vocant; quia is minus, quam a*,animum rei at, quamuis magis liceat, quam aliquot alij, qui lege prohibentur . Haec Nauarrus, ex cuius verbis colligimus, Latrunculorum , siue Scacchorum ludum esse licitum, sed omnium ludorum ineptissimum ad animum relaxandum, quia di Ctus ludus non in sorte, aut fortuna, sed in in genio consistit. Huc spectat illud, quod Petrus Andreas Canon herius Philosephiae, Medicinae, & Sacrae Theologiae Doctor in secundo libro dCCuriosa doctrina scriptum reliquit in hanc verborum formam : i iae ludo Latrunculo

rum amittunt, eorum perturbatio non aliunde exo

ritur , quam ex ammissione, quae cum praecipue, ac totaliter fundamentum habeat in nostro intellectu , Κ ac

finem. Maechorum siue Latrunculorum lu- diu ineptissimus pro animo rei ando, sed lis

tus.

85쪽

7q Commentarius ac mente,animum tristitia quadam permolesta m

timenter Pit et Hic enim cognoscitur , quinam aeutiori intellectu polliat , quia de nulla alia recreto sciri potest: omnes enim ali, ludi, Afrtuna, vel aliquo iudicio, mel mixtisunt i, sed iste totum hominis iudicium exigit. Haec Canonherius, qui Nauarri sententiam, quantum ad animi relaxationem in Latrunculorum ludo , comprobare videtur ..Haec de Alearum,& Latrunculorum Iudis. Nunc reliquum est, ut eorum omnium, quae dicta sunt in hoc Libello conficiamus Epit gum,ex quo eorumdem Summa, siue Conclutio facilius memoriae mandari poterit. iluus , s Conclusio dictarum praesertim rerum, qua in duobus f sitis iam explicatis

comprehenduntur iaAec de Alavum Iudo iuxta leges Canonicas, & Civiles tam ab Ethnicis,.quam a Christisi delibus, sacrorumq. Concili

rum Decreta vetito ς necnon

iuxta sanctorum Patrum sententias, &alioruAuctorum insignium scripta mihi dicenda visa sunt.

86쪽

C ntra Ludum Alearum . 7 Quoniam vero huius generis ludus etia sub poenis vetitus, ut superius dictum est, mortale peccatum non semper esse censetur, & lucruin eo factum non semper, neque cuilibet restituendum esse iudicatur; Duo illa Quaesita,ad mortale peccatum , & lucrum restituendum pertinentia , iam in medium allata, & dissusEquidem explicata, hoc loco summatim, ac breuissime sunt complectenda, ut dictarum rerum Summa tamquam Conclusio facilius memoriae mandari queat. ii

ve peccata in ipsis ludis Iacto Conclusio.

Vamuis AIearum Iudus secundum se non censeatur maluS, t ex adiunctis tamen malis circumstantijs malus reddi potest: quia ex quavis mala circumstantia , aut defectu, actus humanus redditur malus, ut sanctus Thomas Doctor Angelicus cum Dionysio inquit. Quamuis item di ctus ludus ad eutrapeliae virtutem reduci possit, frequentius tamen, & se E semper lucri auiditate fieri solet; hinc eutra pelia ipsa exemceri non potest: Nam eutrapelia , quae apud

Graecos,& Latinos urbanitatem,leporem, iu-

Dionys. c. de diuinis nominibus . Eutradesi a quid ut .

87쪽

ls.Th. a. a. q. liosartia. Aristoteles Ethic.ves Nicomach.Moraui. . c. I. s. Thom. in a. a. q. 168.

76 Comment riuscunditatem, festiuitatem,comitatem, & facetiam honestam significat,non fit serio, sed io. coSe,praesertim vero in verbis, aut factis ludi cris, ut ait sanctus Thomas Doctor Angelicus: in Alearum autem ludo, dum pecuniarij lucri& praesertim magni auiditate,non iocose, sed serib luditur, eutrapetiar virtus exerceri nor potest; immb Aristoteles in quarto Ethicorum libro capite primo, Alearum ludum ait esse turpem, & lucri acceptionem illiberalem appellat; Aleatores vero inter fures, ac latrones connumerat ob peccata illa maxima, quae in eo fiunt, uti superius demonstratum suit. Quare Aristoteles in eode libro cap. q. Alearum ludum adseutrapeliae virtutem reduci

non posthantelligere videtur. Quando item sanctus Thomas in a. a. quaest. I 68. Art. 2. ex Aristotelis verbis, Eutrapeliae virtutem circa etiam ludos positam fuisse ait, hoc nonnisi deludicris verbis, aut factis, quae non serio, sed iocosξ fiunt,intellexisse iudicatur: & ita Aristotelis verba intelligeda sunt; adhibitis conditionibus alus, quas sanctus Thomas in ANticulo a.& 3.docet, debere concurrere ad emtrapeliae virtutem ; sin secus,ipse Philosophus in primo capite quarti libri Ethicorum sibimet ipsi refragaretur, siue contradiceret, dum

88쪽

Tractatus i

intra Ludum teatrum . TTAlearum ludum turpem esse inquit, Aleat resque ipsos inter fures, & latrones connumerat , & lucri acceptionem illiberalem appellat . Eutrapellae itaque virtus in Alearum tu

do esse vix potest , dum lucri pecuniarij, &praesertim magni luditur auiditate,ob quam ,

uti iam diximus,multa interdum oriuntur ma-ila, & quidem magna. Propterea S. Cypria i s. pr.is. 3.

nus Aleae ludum Christiano homine minimoi ἡ-ἡhi, dignum,quatenus Diaboli cum idololatria in

stitutum, & alueum mali, & mortale crimen esse assirmat. Sanctus 'item Raymundus multis rationibus Alearum ludu mortale peccatum,& quidem graue esse ostendit, ut superius exdotyrina eorumdem Sanctorum , & ita essta, conclusum fuit. Attamen, ut ait Nauarrus, non est semper mortale peccatum, praesertim

vero, ut ipse inquit, dum potius honestae re 'creationis causa,quam lucri, & paruo quidem tempore luditur, nullius rei pecuniariae lucro proposito,vel solum alicuius esculenti, vel poculenti, quod bis lucrifactum semel soluatur ;vel spirituali lucro precu aliquarum pro vin- Cente a vict' dicendarum. ramuis verbliuius generis ludorum prohibitiones in de suetudinem abijsse videantur ue Tridentina tamen Synodus dum loquitur de Aleis, & se

consess. Cone. Trid.

sess. a1. c. r. De reformi

89쪽

Decreta desueta in usu reuocandas. Th. q. 33,

Commentariuscularibus negotus fugiendis ab Ecclesiasticis Viris, decernit, ut sub iisdem, & maioribus etiam poenis ab Ordinario dictae Sacrorum, Conciliorum,& Summorum Pontificum prohibitiones in usum reuocentur, non obstantibus consuetudinibus quibuscumque, sicut superius diffuse dictum fuit. Propterea dictata reuocatio ab omnibus Ecclesiasticis cuiuscumque status, vel conditionis hominibus di

ligenter consideranda, & memoriae mandanda censetur.

Conclusio. De lucro facto in Alearum ludo. Vcrum in Alearum ludo factum restituendum censetur non solum quando quis fraudulenter lucratus est,ut ait S. Thomas in

Σ. Σ. verum etiam quando ludens lucrum suscepit a victo, qui rem suam alienare non poterat,cuiusmodi sunt Filij Familiae ; necnon Religiosi, & Moniales. Cuinam vero huius generis lucrum restitui d beat ; Quando item de tali lucro eleemostna fieri debeat, iam suo loco satis diffuse declaratum fuit. Haec ex Doctore Angelico, & ex

alijs

90쪽

alijs Doctoribus, quos in duobus illis Quaesi.

is in medium attulimus . Lucrum igitur in vetito Alearum ludo factum restituendum est, Distinctionibus, quas iuxta doctrinam Theologorum, & Sanctorum Doctorum in medium attulimus,pensitatis, &obseruatis . Denique iuxta TheoIogorum doctrinam ludentes cum Filijs Familias,cum Servis,Ancillis,& Vxoribus, cum Religiosis, & Montalibus, & Beneficiatis, lucrum, quod ab eis in ludo acceperunt, restituere debent Patribus , & Maritis, vel Tutoribus eorumdem, Inecnon Superioribus Persenarum EccIesiasticarum et Tales enim Personae super illis bonis nullum ius habent, ut ait Verratus in Catonem . Haec autem sunt perpendenda ab Ecclesiasticis Viris, qui bonis Ecclesiasticis p

tiuntur et Talia enim bona no in prophanum, sed in usum honestum suum , necnon in sanctumac pium usum conuerti debent, seruatis seruandis. Praeterea ex iure naturae iuxta Canones, ac Theologorum doctrinam decretum e se censetur, ut ille, qui lucratur ab eis, qui dominium, & administrationem rerum non habent, vero domino,aut administratori re- . stituere

SEARCH

MENU NAVIGATION