De sacris Basilicis SS. Martyrum Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae de urbe dissertatio historica Jacobi Laderchii Congregationis Oratorii ejusdem urbis presbyteri

발행: 1705년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i o Dissertat. Histor. .

totam planitiem, seu vallem, quae inter Carinas primum, de Palatinum ad Colossium, vel circiter, Ec postmodum inter Carinas ipsis, Coelium, Subtirram fiuisse pluribus demonstratum sit; dum in ipsa planitie, seu valle, immo ubi ipsa concluditur, Sanctorum Martyrum MARCELLINI , & PETRI Ecclesia invisitur, profecto sequitur, rite a ScriptOribus eandem in Suburra constitutam fuisse. Merito etiam in Via Lauicana locatam asseri, ejusdem Viae tractus significat: cum enim a Foro Romano haec incipiat, ut supra ostendimus, & interia Coelium, de Exquilias, vel melius inter Carinas, ἡi. ε.- & Coelium producta, ad Portam Praenestinania, I 1,ώ-ἡiu modo Majorem se extendat, de hinc ad Labicorum pG 639- Oppidum, hodie Valmontone perveniat ; dum Sanctorum MARCEL I, 8c PETRI Ecclesia inter Carinas , de Coelium juxta ipsam posita cernitur, jure ire merito in Ura Lauicana extare pronunciatur.

q. a86- Ιn RVione Montium quoque rite existere diam. i 4. ,σ citur. Nec Incongrue in gestis Nicola1 Ι. an Eru- 1M. s.... una , Corrupto nempe vocabulo Memiana , colli ιμ c .3- catur ; nam yel hoc inditum fuerit nomen toti Ex-ιib.s eap. 13. quiliarum planitiei, quae respicit Lateranensem Basi-Mi L ., bcam , a Marii Trophaeis, ut Lucius Faunus, de Bar-

F. D Se-νοι. tholomaeus Martianus putavere ; vel a domo quadam , eodem in loco constituta, Merulana dicta, ut Millinus, de Donatus, Divi Gregorii cuidam

D. Gνσιν. auctoritati subnixi excogitarunt , certum est, hanc

' nolitam Ecclesiam, uti non distantem ab ea S. Matthaei

192쪽

Pars ΙΙ. Cap. XII. ITI

thaei in Merulana, ita pariter a loco, Merulana dicto, haud longe abeste potuisse.

Tandem hanc SS. MARCELLINI , Sc PETRI Ecclesiam ab Anastasio, addito juxpa Lateranis optime designari, & Lateranensium aedium vicinitas.& mos, qui ipsam sic nuncupandi usque in praesens inolevit, abunde satis comprobant, & confirmant.

CAPUT XIII.

gaenam fuerint aedificia in loco, ubi nune Ecclesia SS. MARCELLINI , PETRI invisitur, er an ibi Quietis Templum. 4 rn m vero aedificia antiquitus constiterint, ubi modo est SS. MARCELLINI, - PETRI Ecclesia , haud facilὸ deprchcnditur.

Lucius Faunus, & alii eodem loco fhisse xuletis Fanum arbitrati sunt: s In Via Lauicanais ait Faunus , quae ab Exquiliis Coelium divia ,, dit, Lutetis fuit aliquando Fanum; atque ea ,, quidem parte, ubi est Divi PETRI, ac MARCE B LINI Templum e regione fere Divi Joannis L ,, terani J. At haec opinio omnino fabulosa eL se, cognoscitur ue licet enim ex Livio haec habeantur : Cum haec agerentur, jam Consul Uia Laetiis cana ad Fanum aeuietis erat J; quod videlicet

193쪽

I72 Dissertat. Histori

in Via Lavisana esset aeuietis Fanum; non tamen ex hoc bene infertur idem fuisse in Via Laticana intra Urbem, immo oppositum ex his, quae statim

adjungit: s Eo missa plaustra, jumentaque alia ab

Urbe, exercitum assectum praelio, ac via noctu

., na excepere, paulo post in Urbem est ingressus,, Consul J ; ex quibus evidentissime patet, Ruietis Templum in Urbe haud extitisse.

Extra Urbem autem cur falso Numini Templum Romani dicassent, docet Divus Augustinus post relatos multos, quos Ethnici colebant, Deos, D. Aurast. his verbis : Γ His omnibus Diis, & Deabus publica ... o I is sacra facere susceperunt. Luietem vero appel-ri lantes, quae faceret uietem, cum aedem haberet se extra Portam Collinam, publice illam suscipereis noluerunt. Utrum indicium fuerit animi inquie-- ti, an potius significatum est, quod qui illam turis bam colere perseveraret, non plane Deorum, sedis Daemoniorum, eum Quietem habere non posse, Ma/o. II. ,, ad quam Vocat veru&Medicus, dicens: Discite a ,, me , quia mitis sim, Sc humilis corde, & inv ω nietis requiem animabus vestris J. Non in Urbe igitur, sed extra Urbem stuletis Fanum extitisse, Augustinus, & Livius evidentisi, me testantur ; immo cur in Urbe non fuerit, Augustinus ipse manifeste declarat, licet a Livio dissentire videatur, quod cum ille in Via Lauicana idem, Templum constituat, iste extra Portam Collinam

illud statuat. Sed id quid ad nos quibus tantum scire

194쪽

scire sussicit , extra Urbem Fanum fuisse constructum, & falso iccirco in loco, ubi Ecclesia Samctorum MARCELLINI, & PETRI extat, fabricatum

suisse pronunciari tAlias vero, praeter Augustinum, caeteri quo que Scriptores rationes perquisierunt, ut agnoscerent, cur extra Urbem Romani kuieti Fanum excitaverint; nam quidam in eo differre voluerunt qui

tem , & tranquillitatem, quod quies corporis esset, tranquillitas animi: quae tamen differentia perpetua non est, nam quies non raro tranquillitatem ipsam animi significat, ut apud Divum Augustinunia, quapropter de Alexandro scribit Arrianus , eum Areiam νοῦ nunquam quievisse, quod gloriae cupiditas trans. Versum eum rapiebat ; quod idem de Romanis dici potuisse existimant: quos enim nimia ambitio , ac Imperii proserendi cupiditas quiescere nunquam permitteret, eos non intra Urbis moenia, sed extra kuieti Templum dicare fecerit. Alii autem censent, ideo extra Urbem Quietis Fanum statuisse Romanos, quod aeuies ad mortuos pertineret: aeuietalis siquidem ab antiquis dictus

fuerat Orcus, quapropter cum mortui extra Urbem tumularentur, ut diximus, exceptis Virginibus tan- Θοώ a.

tum Vestalibus, nec non Tyrannicidis, iisque qui triumphassent, aut Rempubl. auxissent, ac qui virtutis causa soluti legibus essent; Lege de caetero xII. Tabul. prohibente, ne quis intra Urbem sepeliretur ), extra

Urbem quoque simul cum eisdem mortuis extruendum

195쪽

Tibullo

dum erat Τemplum Numini, quod ipsis opitular tur , cujusvὶ beneficia iisdem exoptarente Romani enim mortuis suis, ut placide quiescerent, Sc ut molliter jacorent, enixis votis deprecabantur, ut testatur Tibullus hoc modo: Parce, per ιmmatura tuae precor, ossa sororis, Si bene sub tenera parva quiescat bumo. in obitu Tibulli Ovidius in lamentatoria hoc ipsem confirmat, dicens: Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, Et sit humus cineri non onerosa tuo. Cum igitur mortuis nihil deprecari vivi possent, nisi ut bene, placideque quiescerent , mirum non est, juxta eos extra Urbem iauistis Fanum evexisse; quod iccirco immerito intra Urbis moenia in loco, ubi hodie Ecclesia Sanctorum Martyrum MARCELLINI , Ac PETRI conspicitur, a nonnullis statuitur ; nam ibi mortui, pro quorum quiete preces

196쪽

Pars IL Cap. XIV. Lyr

Opiniones eductae ex Simulacris repertis ubi nune Ecelsa SS. MARCELLINI , Ur PETRI , ex veterum murorum fragmentis refeLluntur. Ruidve probabiliter fuerint, proponitur.

EX eodem loco, ubi nunc M. Martyrium

MARCELLINI , M PETRι Ecclesia extat, Sixto V. Pont. Max. regnante, etasia quoque fuisse Ueneris, & Cupidinis, alteriusque Idoli simila lacra, ex Flaminio Vacca colligitur, dicit enim: is Γ Ibidem inventum est Idolum marmoreum, sta- D tura vulgari paulo minus, erectum, pedibus, D s di, manibusque junctis, a pedibus ad buccam ser-Μ pente circumvolutum, velo subtilissimo induis tum, sertum in collo gestans ex floribus mal is granati: & non procul illo Uenus naturali pro- ω, ceritate, quasi e balneo surgens, cum Cupidinem Vicino ue ipsam coemit Cardinalis Montaltius I. Sed quid ex hoc inferri possit, minime deprehendimus ἱ nam toties vastata Urbe, dc Urbis ea Regione, haec, hisque similia simulacra tape saepius a locis, in quibus antiquitus locata fuerant , ali asportata solidis conjecturis aditum omnem praeclu dunt . Ut enim ex hoc vanum esset educere, Cupidini , & Ueneri, vel alteri cuilibet Idolo hoc in loco

197쪽

1 6 Dissertat. Histor.

sacrum fuisse Fanum, nullo altero opinationem fulciente teste ; ita te negare haud tutum, cum nullum opinationi eidem oppositum testimonium consurgat. Posthabita tamen eorundem Simulacrorum ratione, utpote quae facilὸ de loco ad locum traducta, ut diximus, irrefragabilem Ioci hujus testem non exhibent, Vaccam iterum audiamus, qui in historicis suis monumentis veteris cujusdam fabricae reperta fuisse resert fragmenta sub ipsa hac Ecclesia, ex quibus elicit, eodem in loco olim Castrum Aquae extitisse, quod ibidem aquae cogerentur , quae postea. u.ι ,.. Colosseum traducebantur 3 dicit enim e s Sub Ec-

fauc-ώιD-ri clesia SS. PETRI, dc MARCELLINI compertae sunt

f ' pilae multae cum Ernicibus subterraneis, nulla se senestra , nulloque Iucis meatu, quae ab antiquisse ita structae fuerant. AEstimo fuisse Castrum Aquae, se quia eodem loco Sixtus V. spissum murum deis prehendit in quadratis Tiburtinis lapidibus funis datum, qui exinde in vim aedificiorum storum

asportati sunt. Haud dubie ductus erat aquae ex ,, Castro Versus Colosseum J; verum ex diis aliquam vel levissimam conjecturam nostram erua

Sanctorum MARCELLINI , & PETRI Ecclesiam , quae modo invisitur, eodem in situ esse, ubi primo constructa legitur, nemo haud asserere poterit: inter enim circumadjacentium aedificiorum ruinas, quae

selum excrescere fecerunt, vel saltem chca eam notabiliter immutarunt, cum ipsa in imo posita ab aliis aedisi

198쪽

Pars II. Cap. XIV. 17γ

aedificiorum fiagmentis pene obruta videatur ue immobilem stetisse in loco, in quo antiquitus suit, procul dubio dicendum est. Cum vero ut insta dicetur ante tempora Magni Gregorii, vel circiter

haec extiterit, dc viceversa post eundem Pontificem pluries renovata legatur, dc potissimum ab Anastasio Bibliothecario sub Gregorio Papa III. anno Domini 73 I. a novo constructa dicatur: licet in eodem situ, millies tamen effossum , S excavatum ejusdem locum, ad nostra pene usque tempora prophanae fabricae monumenta servare potuisse, minime credibile censendum est.

Ampliori autem forma, ea qua nunc conspicitur, olim Ecclesiam hanc ex parte saltem consurrexisse, recte observavit Millinus, qui etiam in horto adjacente vetusta vestigia antiqui Apsidis multo la- p oacis tiora. & extensiora eis, quae nunc extant, se vidisse μζ' ες profitetur ; immo Ecclesiam hodiernam non modo vetere restrictiorem elle, sed insuper ex tribus partibus una diminutam animadvertit. Nec solum Ecclesia ipsa latior, Si magnificentior , quamvis non adeo productior, ut infra dicetur, extitit, sed novum insuper decorem accepit a circumadjacentibus eidem additis porticibus , ut ex his, quae in Benedicto Papa III. adnotavit Bibliotheca- Anastas Birius, patenter elicitur, dum reseri, eundem Pontificem Γ porticus in circuitu ejus omnes noviter restauraue J; ex quibus omnibus inserre necesse est, de ad evehendam magnificentiorem Ecclesiae fabricam

199쪽

I 78 . Dissertat. Histori

ea, quae modo extat, de ad eandem toties restau randam, dc ad iplam demum aliis aedificiis exornandam, alte pluries excavatum fuisse locum ; unde cum toties una cum aedificiis eorum quoque sundamenta immutata fuisse necessario fatendum sit, hinc optime educitur, ea, quae reperta fuere, murorum fragmenta non ad prophanam, sed ad Christianam potius fabricam aequius este referenda. Quid vero fuerint, dissicile aestimatur; nihilominus arbitramur, antiquae Ecclesiae subterraneum, seu subterraneam partem potius futile . Antiquitus enim, ut Observat Durandus, de videre est in quam

plurimis Urbis Ecclesiis, Cr te har, sive Subterranea passim coultruebantur, ut nempe Deo vacare

ibidem, praeter omnem mundi tumultum, Fideleς possent , quapropter Durandus ipse, dum mysticὸ singulas Ecclesiae partes singulis Fidelium ordinibus aptat, has CVptas non nisi Eremitas designare con

siderat: s C ptae, sive Specus subterranea. dicens

se quae in quibusdam fiunt Ecclesiis, sunt Eremitte, is cultores siquidem secretioris vitae J. Sicut igitur censendum est, antiquissimam hanc Ecclesiam fui iase, ita procul dubio latendum , ex omni parte elaboratam extitisse, sicut olim caeterae ut plurimum excitatiantur Ecclesiae, quae nempe cum subterraneas Cryptas haberent ,. iisdem hanc. Ecclesiam ca- mille immerito pronunciatur: quod si eas obtinuit, quomodo promanum monumentum eodem in loco servare potuit Nec

200쪽

Pars IL Cap. XIV. 17'

Nec obstat, quod in ipso fornice nulla funestra , nullusque lucis meatus repertus fuerit, nec,

quod in Vinea non longe sita Francisci Fabriani, ut refert doctissimus Monfaucon , deprehensi fuerint multi canales antiqui plumbei, atque lateritii, qui

nempe a supra memorato Castro aquam accepiste credantur e nam in primis, ut ipsemet laudatus Monsaucon rite adnotavit, Castrum Aquae ad C Iosseum deductae haud facile est, quod uspiam memoratum Occurrat ; deinde ex eo quod in proxima Vinea canales plumbei, de lateritii inventi fuerint, rite omnino inferre non potuit Vacca, quod ex Castro sub Ecclesia M. MARCELMNI , Sc PETRI , ut supponit, constituto , canales ipsi aquam acciperent; nam aliunde vel longe , vel proxiis ex alio modbdiruto Castro aquas stimere potuerunt. Ex eo vero, quod fornix sine ulla senestra, ulloque lucis meatu fuerit, non probatur ideo fuisse castrum Aqua, quia dc modo ilhe, quas vocamuS, Apostolorum, vel Martyrum Consessiones, tum antiquae, tum novae ejusmodi sunt. Ita propemodum conspicitur praecipuus Apostolorum Principum in Vaticana Basilica fornix, Ac sic alii; unde ex ist vim prototypo in hac sententia eo magis sistimus , subterraneam fabricam sub Ecclesia SL MARCELLINI,& PETRI repertam, non Castrum Aqua , nec aliud prophanum, sed sacram dumtaxat ejusdem Basilicae

inferiorem partem exhibuisse. .c ..

ut supra

SEARCH

MENU NAVIGATION