De sacris Basilicis SS. Martyrum Marcellini presbyteri, et Petri exorcistae de urbe dissertatio historica Jacobi Laderchii Congregationis Oratorii ejusdem urbis presbyteri

발행: 1705년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

16o Dissertat. Histor.

M ginta per turmas suas: in secundo loco proficiis scentur J, praetermissis nimirum Gad, Sc Simeo nis nominibus, quamvis ipserum Tribubus in Ruberi riusiam ternione omnino comprehensis. Quid simile excogitari jure optimo poteli de Romanis Regionibus simul, ac Tribubus, inter quas quatuor primae , juxta Varronem , sucre , ' Subaereana , Exquilina , Collina, & Palatina, quae velut caeterarum Archiduces extitere , quia nimirum , juxta Dionysium, cum septem colles uno muro complexus est Tullus, in ipsas quatuor Umbem totam divis . Quamvis enim in plurimas Regiones alias, ut diximus, Urbs vel ab Augusto, vel ab aliis dispertita postmodum fuerit 3 tamen im verisimile est, recentiores istas priorum quatuor nomen penitus ablegasse, sed potius censendum est, siepe cepius earundent quaedam loca, Principum Regionum saltem nomina retinuisse, quibus passim

nuncuparentur, Sc merito ; non enim jus Omne, in caeteris Regionibus postmodum ex eis egres

sis aliarum Aresaiduces perdiderunt, quin potius ut apud Hebreos) ex ipsis aliae vocari debuerint ;& hinc tam diffusum Suburra nomen in Urbe ex

parte etiam arbitramur. Sicut enim silentio praetermissae deprehenduntur minores Tribus , nempe O filiorum Israes , dc quatuor tantum recensitae, sub quibus octo illae numerabantur 3 ita non raro nin

tuas credimus sub quatuor Principum Regionum Urbis nomine Regiones alias, vel earum loca, quia

. . nempe,

Disiligod by Coralela

182쪽

nempὸ . primae saltem institutionis jure , sub ipsis

comprehendebantur, ut ex. gr. eae I is , ω Serapidis , vel Alta Semita sub Suburrana, de sic de singulis; nam revera Victor, Sc Festus Suburrae caput non alibi, quam in I dis, & Serapidis Regionestasse asserunt. Et eo pari modo, quo universus Ombis in quatuor partes dividitur, & sub unaquaque illarum plures Provinciae, & Regna comprehenduntur , quae licet proprium nomen gestent, tamen pOtiuntur etiam nomino illius Partis, sub qua continentur, adeout Italia, quae Europae pars, Europae nomine vocari non dedignetur ; ita etiam absurdum non est, duplici nomine vocata reperiri Urbis loca, & proprio videlicet, de eo Principis Regionis,uti fuit Suburrana.

CAPUT XL

Variis Scriptorum de Suburra opinationibus respondetur.

CUm igitur Scriptores, quale inter Suburra

locum, Suburram Regionem, Zc Suburram Tribum, & insuper inter Regionem Principem, & alias discrimen fuerit, non animadverterint ; hinc multiplicibus sententiis inter se pugnantibus mutuo diuturna praelia iniere, ex quibsis tamen parta victoria aliquem discessisse vix asseri potest; nec nos quidem tanto certamini finem imposuisse plectenda temeritate praesumimus, licet facile di-X luenda

183쪽

162. Dissertat. Histor.

luenda eorummet argumenta arbitremur ex iis ipsis , quae proposuimus, absque eo quod ad singulare ceria

tamen eorum quemlibet Vocare cogamur is

Lucii enim Fauni sententia, qua Suburra re ad Carinarum radices ea parte, quae Quirinalem Vallem spectabat, statuit, & Foro vel Romano, vel Nervae coeptam ad clivum Suburranum , vid licet ad Viae Tiburtinae principium deduxit, vel ab initio Labicanae Viae supra Colosseum, usque ad Divae Luciae in Orphea Templum pertraxit; facile evertitur, si perpendatur longe nimis a Quirinali extitisse Carinas, nec amplistimam Exquillarunia partem, uti est a Foro Romano, vel Nervae, usque ad initium Uiae Tiburtinae, Sc D. Luciae in Orphea Templum, occupare potuisse. Pari modo Bartholomaei Martiani opinio re- fellitur; putavit siquidem Suburram principiunia habuisse a Foro Romano, & recta veniendo per Forum Nervae ad clivum Suburranum, unde initium Viae Praenestinar cst, desiisse; vcl e Regione Tabernotae silpra Colosscum, ubi caput Viae Labia canae , inchoaue, M per Exquiliarum radices, usque ad aedem Sanctae Luciae in Orphea pervenisse. Nam clim nullo antiquorum testimonio innixus assirmet, Suburram a Foro Romano incoepisse, de ad initium

Viae Praenestinae devenisse; ruit procul dubio quidquid excogitavit; &alxia insuper, quod a Regione Tabe molae supra Colosseum initium habuerit, & per Exquiliarum radices, ad aedem usque Sanctae Luciae in

184쪽

Pars IL Cap. XI. 163

in Orphea se extenderit; nam licet Ceriolensis, iuxta Varronem, in Tabernota esset, bc Suburra Ly: ibidem Carinis juncta fuisset, nullo tamen pacto per maximam Exquiliarum partem supra Carinas easdem se protraxisse usque ad S. Luciam censendum est ; sic enim non sub muro terreo Carinarum SM-burra , sed supra extitiuet, Sc multo minus sub antiqua Urbe, ab ipsa tam longe distante, recenseri potuisset. Honuphrii Panuinii sententia ex dictis, Sc quamplurimis Scriptoribus satis exploditur. Ioannes Rosinus, ic Thomas Dempsterius

abunde refelluntur ex eo, quod Suburra loci, aut Regionis ethymon Tribui Suburrana aptaverunt,

quid Regio, quid locus, quidve Tribus fuerit Su

burrana, non serio , dc satis expendentes; quod nimirum secisse Paullus Manutius cognoscitur, dum

a Regione Tribum dictam fuisse haud obscure signu

ficavit

Morerus vero omnino deceptus deprchendiatur, cum eandem fuisse antiquam Suburram, aeeam, quae modo etiam Suburra vocatur in Regione Montium, excogitaVerit; quam nempe sententiam cum Millinus tueri conatus sit ex eo, quod Sext. R MA M Mius Suburram ponit in Secunda Coelimontana Re - ' gione, de Publ. Victor in Regione Tertia Caput Su-kurrae , in qua Lupariae; aeque ac ille in errorem lapsus convincitur, cum amplissima, ut ostendinau4 , uburrana .Regio, in parte aliqua illius Tertiae. X ii Re-

185쪽

r64 Dissertat. Histor.

Regionis, quae longe post eam fuit, nomen suum retinere potuerit, vel ex aliis supra deductis rationibuS . -- cia-- Quod autem asserit Ioannes Annius, Sub-νam inempe in Uico Thusco coepisse a Palatino col- - 8 P. le, & protensam usque ad murum Fori Venalium

circa Tiberim, & ad Forum Piscarium, de Suburrae Regione, vel loco haud accipi posIe quisque videt. tuta. Blondus, & Donatus, qui existimarunt, monticulum , ubi situm est Mona1herium S. Laurentii in Pane, & Perna , ac totam illam viam, quae incipita L Lucia in Silice, dc porrigitur usque ad S. Hadrianum in Foro Boario, Suburram comprehe disse ; fatis superque a Nardino rejiciuntur. Dia. PomponiuS Laetus, & Andreas Fulvius, cum Suburrae principium ponunt ad Titi Amphitheatrum , a veritate non discessisse noscuntur; cum Vero longo ambitu productam eam volunt usque ad aedem Sanctie Luciae in Orphea, omnino cum Raphaele Volaterrano, & recentiolibus aliis erroris

arguuntur.

uia. Aloysius Contarenus, qui Suburra plateam collocavit inter Quirinalem, & Viminalem, penitus a veterum firmissimis auctoritatibus recessit. Iια Pyrrhi Ligorii opinio , qua asseruit , juxta Panvinium , non in Exquiliis, sed in illa fuisse valle Suburram, quae est inter Coelium, Sc Palatinum, pluribus valide reprobatur a Martinello, qui nempe ab antiqua novam Urbem distinguit: in antiquasiqui-

186쪽

Pars ΙΙ. Cap. XI. 16s

siquidem Urbe, in cujus Pomerio Palatinus, MCapitolinus colles includebantur , Suburram fuisse viam sub antiqua Urbe extra Pomerium in ea valle, ubi nunc est Amphitheatrum Titi, concedit; si verooquamur de aucta Urbe, Suburrae limites extendit rusque ad Forum Piscarium, te finem Uici Thusci, ubi Janus Quadrisertas, & imum Argiletum, nunc Pons quatuor capitum, S via illa, quae ducit ad Sanctam Mariam AEgyptiacam; immo productam etiam ad Forum Nervae, inde per planitiem inter Ui-nalem , Quirinalem, Zc Exquilinum colles ad S. Luciam in Silice existimat. Sed cum haec nullo pro sus Antiquorum indicio fultus proferat, vel levissimis fallem conjecturis permotus id asserat, pro nihilo certὸ habenda est ipsius opinatio. Nardini, prae caeteris omnibus , tamen sententia comprobanda occurrit, qui Suburram extiis et 'i'tisse inter Ecclesiam SS. MARCELLINI , & PETRI , NAmphitheatrum Titi, hodie Colosseum , pluribus, quae ex ipso supra retulimus, ostendit, validissimi

que rationibus caeterorum opinationes redarguit.

Verum contra ipsum non levis ponderis sunt argumenta Donati inquit Monfaucon praecipue dein

sumpta ab Ecclesia S. Agathae in Suburra a D. Gre- ων,.s p.rax gorio memorata, quibus nimirum, validioribus rationibus Nardinus non respondisse cognoscitur. Nihilominus cum omnibus praeserendam Nardini sententiam antea proni,nciaverimus, ideo ex

supra allata nostra sententia quid minimum ad ipsusmet

187쪽

166 Dissertat. Histor.

siusmet Donati confutationem adnectere non dubitavimus. Censuimus igitur Suburae nomen pluribus in locis in Urbe diffusum, non ex Regione, aut loco in eadem constituto, sic dicto ; sed ex Tribu Suburrana , vel ex Familiis, & hominibus ex e dem egressis, Sc sparsim Urbem ipsam incolentibus. Ex his autem nomen Ecclesiae S. Agathae in Suburra cum Nardino impositum fuisse arbitramur, eo quod nimirum populi mutatis sedibus a Suburra illa antiqua in alteras Urbis partes, Sc praecipue in eam, ubi eadem Ecclesia invisitur, proficiscentes Suburrae nomen ipsi tribuerint. Et quamvis respuamus, quod ipsemet Nardinus excogitavit, nempe hodiernam Sanctae Agathae Ecclesiam in Suburra eandem non esse, quae a Divo Gregorio memoratur, cum ut observat Monfau-

con ) nullo solido fundamento notitiae hujus testimonium refellat; tamen statuimus, Ecclesiam ipsam in Suburra Regione immerito locari, sed tantum siedictam opinamur ab hominibus, vel ab aliqua Suburranae Tribus Familia, in cujus aedibus eadem Ecclesia constructa fuerit, vel quae eandem Ecclesiam construi fecerit. Nec obstat, quod tunc dicenda non foret in Suburra, sed potius de Suburra ;nam morem hunc Ecclesias sio antiquitus nuncupandi inolevisse, comperimus ex insigni Basilica Lateranensi ; haec enim utpotὸ educta ex Lateranorum Palatio, de Laterano potius vocanda videbatur ue Betamqn cum in Laterano dicta semper recenseatur,

188쪽

Pars II. Cap. XL 16

prosecto ostendit, in pari casu Ecclesiam S. Agathae in Stiburra non ideo fuisse in vera Suburra , quod sic appellata fuerit ; sed sic vocatam extitisse ex nomine alicujus Familiae Tribus Suburranae, quae ea dem serte propriis in aedibus extrui jussit, vel quod ab aliis ex ipsiusmet aedibus educta fuerit. Cujus rei etiam illud indicium est, quod singularis in eodem laco invisitur Ecclesia in Suburra appellata , absque eo quod lacus idem Suburrae praeserat nomen, immo non parum a situ, qui hodie Suburra vocatur, disiectus sit. Unde etiam quod postea excogitaVitidem eruditissimus Monsaucon, nempe Urbis partem , quae Suburra hodie dicitur, hoc nomen sorti atam, quia aliqua antiquae Suburra via in hodiernam deducta nomen hujusmodi augmento attribuerit; cum nullo testimonio fulciatur, procul dubio ruit; sicut insuper quod dixit, Suburram inter Exquilinum, & Coelium sitam etiam clivos complexam suisse ; nam sicut nunquam inveniuntur Exquiliarum clivi pro confinibus Suburae ab Antiquis praefixi , ita absurdissimum nil existimasse, Suburra ipsi, ει nomen vallis convenire, M ut vallem, cli-VOS tot complecti potuisse, posthabitis videlicet Carinis, sub quarum terreo muro Suburram stetissehemo dissitetur. Clampinii vero levissimae conjecturae, quibus tot, tantasque Suburras constituit, sponte sua ex se ipsis evertuntur : si enim quidquid sub muro terreo erat, Suburra fuisset, ad quid singulari co

189쪽

168 Dissertat. Histor.

nomine Urbis Regio praenotabatur Neque autem tradidit Varro, Suburram tantum sic Duncupatam ,

eo quod ollet sub muro terreo, sed quia sub muro

terreo Carinarum existeret. Praeter enim multiplicia loca, quae Ciampinius ipse , & alii recensent, quibus Suburrae vocabulum tributum sitit, reperiavimus etiam Diaconiam Sancti Tlieodori, quae sub Palatino extat, dictam in Suburra & Albertus Theodotus Foroliviensis ab Honorio Papa II. Di conus Cardinalis Sancti Theodori in Suburra anno Domini II 2 q. renunciatus fuit; sed quid indet Ex hoc sersitan eliciendum erit, ideo dictam in Suburra S. Theodori Diaconiam , quod sub muro terreo Pal

lini esset At cum omnem murum terreum ad Carinas pertinuisse nemo asserere possit, & Suburra sub muro terreo Carinarum tantum existeret, alia

procul dubio a conjecturis Clampinii ratio excogitanda est, quod Ecclesia haec, aliaque Urbis loca in Suburra vocata fuerint, ex hoc videlicet, quia e Regione, vel Tribu Suburrana Familiar, & homines illuc traducti, suum locis iisdem nomen indiderint.

CaeteraS autem Opinationes, quas Scriptores ediderunt in arcto positi, cum nec antiquam Suburram negare possent, nec novae originem patefacere valerent, data opera praetermittimus, cum ex his, quae proposuimus, omnem prorsus auferri dubitationem arbitremur. CA

190쪽

Pars II. Cap. XII. 16'CAPUT XII

SS. MARCEIDNI, PETRI Ecclesia in Suburra, in UiI Lauicani, in Merulana , in RegionqMOntium ,-apud Lateranum rite dicta ostenditur

, burrae autem locus illustrissimis habitatori

bus , aeque ac Carinae, decoratus suit ; nam teste Suetonio ibidem primo Caesar habitavit modicis aedibus, ibidemque Stella Consili domum habuit, ut Martialis satetur his verbis: Uel se malueris, prima gradiere Suburra AAtria sunt iliὶe Consulis alta mei. Idemque Poeta clamosam eam nuncupat, ferventemque Juvenalis propter populi frequentiam, quod ibi rerum venum expositarum mercatus esset I unde idem Martialis alibi cecinit: uidquid Vidicus umber, aut Glanus Aut usii tibi, Tusculite mittunt,

Aut Rus marmore tertio notatum,

Id tota mibi nascitur Suburra. Et alio locor Haec igitur media , quae sunt mibi nata Suburra, Nivimus Autumni cerea poma mei. Ex quibus omnibus elicitur, de populi frequentia, Se habitatorum nobilitate Subiarram inter Urbis partes, & loca iure primatum obtinuim. At cum

Y totam

SEARCH

MENU NAVIGATION