Andreae Chrysostomi in Zaluskie Zaluski ... Episcopi, Sacri Romani Imperii Principis, ...Epistolarum historicofamiliarium tomus primus tertius Tomus 1

발행: 1709년

분량: 877페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

A. c. i673 Vrae correspondeo. Scribit Excellentia Vra admirationi sibi esse,qubd summa octoginta millium talerorum sub tempus obsidionis civitatis Leopoliensis pro removenda eadem obsidione a civibus ijsdem promissa, di in parte - ibidem Leopoli itatim solvi incepta, ac per Commissarios Regiae Miis Poloniae, qui in castris Serenissimi di potentissimi Imperatoris Turcarum pacem tractarunt, cum obligatione solutionis in spatio lex mensium assecurata, nondum hactenus numeretur, neu signum aliquod de numeranda ea dem summa exhibeatur, di quou in tradendis reliquis fortali iijs, in Podolia, di Uhraina diutius tardatum sit. Equidem existimamus non ignorare Excellentiam Vram qualis sit status, di forma Reipub. Polon .e, in qua non est absolutum dominium, sed omnia graviora negotia, praesertim contributionum, non nisi per consensum omnium, ec singulorum ex palatinati Regni poloniae, dc M. D. Litu. Deputatorum expediuntur, oc executioni demandantur. atque eam ob rem is Serenillimo, di Potentissimo Rege meo, indicta sunt Comitia generalia Vari aviae, di hune usque in diem celebrantur, ut pro colligenda, di coacervanda pecunia, tam pro conservandis, dimanutenendis pactis, quam pro alijs erogationibus publicis, necessarijs,eo tributiones, di vectigalia lanciantur. Nemo ergo attribuere debet, aut poistest tarditatem aliquam in satisfaciendo, aut malae voluntati nostrae, aut dubiae fidei, sed certa sit Excellentia Vra difficultatem aliquam, di moram ex eo provenire, quod diu, multumq; laborandum erat in componendis in- . testinis discordijs, quae anno praeterito multum nobis mali invexerunt. Cum voro eaedem discordiae tandem feliciter compositae sint, accedente. dc em-- caciter operante authoritate, dc cura summi Pontificis Romani, aliorumq;Prineipum Christianorum, jam stabilita per DEi gratiam concordia inter na, di tranquillitate domestica, di reunione animorum nuperrimh eonci sa, minime dubium habendum est, quod intra breve tempus modi, de media adinvenientur, detiatisfactione possibili, prout per Commissarios nostros conclusum fuit. Licet ergo aliqua mora intercedat, Ob eam etiam non postremam causam, quod cuprea moneta in Polonta currens, in argenteam commutanda sit, tamen, quod semel promissum est, praestari serius, aut citius omnino debebit. QMam retardationem Excellentia Vra pro sua prudentia boni consulere, neque pro ulla Pactorum violatione interpretari velit, obsides cives ILeopollen. benigne tractare jubeat. Et cum mihi perspectus sit optimus Zeliis Excellentiae Urae pro conservatione publicae quietis, pro avertendis damnis miserorum, di innocentum subditorum, tam ab una, quam ab altera parte, plena fiducia seror Excellentiam Vram h recta l tentione conservandi quietem, de pacem, non deflexuram, prout egomet non deero, officio meo la Comiti js Polonicis, in promovendis omnibus ne gotijs, dc med ijs, quae pacis observantiae, dc bonae intentioni Excellentiae Vrae satisfaciant. Ac licet publico nomine determinata nondum scribero νpossim , antequam Comitia ultimaria concludantur, utor tamen fiduciRamicitiae Excellentiae Vrae, quod prae alijs utcunque tolerabilibus paci fio tionis punStis, maxime displiceat articulus, de pendendo annuatim tributo, quoeunq; nomine munerum velatur, utim enim Nobilitas polona in tantum tot saeculis libertatem dc gloriam uniue amet, ut vita cariorem dueat,

non potest non aegre pati splendorem nominis sui apud Principes Christianos obseurari, di Nationem suam inelytam, eb vilitatis detrudi, ut amplicis h principibus, di alijs Nationibus Christianis pro libera gente non aestimetur. ut locus ille ec praerogativa dignitatis. Regibus omnibus par, imposterum sceptro poloni eo tanquam tributario controvertatur. Exinde licet minus sorte apud exteros consideretur Podoliae Territorii, bello, di pertractatus

472쪽

De actis in Comitiis Pacificationis 439

tractatus deperditi jactura, cum multae di amplae provinziae supersint, quae A. . i6ra Regni Poloniae magnitudinem dc dignitatem conservabunt, haee tamen tributi imposita necessitas omni nos dignitate spoliat. cauod ergo candide nomine meo Excellentiae Vrae aperire ideo decrevi, ut eum animo suo reputet, di pro laudatissima sua prudentia facilem se exhibeat, ne tributi dedecore, di gravamine liberae nationi indignissimo oneremur. Meminisse iniu- per debet Excellentia Vra, quomodo nos in retinenda bona amicitia, di vicinitate cum Serenillima Porta Ottomanica, eluique Donnnijs, etiam cum dispendio nostro curam, di operam temper avnibuimus, Coiaceorum inlo. lentiam compescuimus, excursiones terra, ponto inhibuimus, distractis aliquando per diversa bellorum viribus Ottomanicis, nullum a tergo, licet saepius invitati impedimentum fecimus, sincere, ac religiose, antiqua, i credentiora pacta observavimus. De non tradidis liatim aliquibus fortaliti js, non est, quod Excellentia Vra jure mecum eXPostulet. Cum enim pleraeq; eivitates, di fortalitia juris, de Dominis non Regij, dc Reipublicae . sed quorundam privatorum Magnatum lint, illorum sellus oc contensius requirebatur, ac cemum sine longa mora Barum, Mi edZibozia, aliaeq; arces, di civi tates Praesiclijs Poloni ais evacuatae in possessionem Ottomanicam cellerunt. Hisce ad literas Excellentiae Vrae datis responsis CZaulium non longius morantes expedimus. Quod superest, Divinae protectioni Excellentiam Vram commendo, eidemque meam promptιtudinem, di amicitiam defero.

R Ee rudeseunt anniversaria pericula dc calamitates patriae, quanda

Turca, nostra anima us i Siaavia, magna contra nos parat pocentiam. Pontes extructi super Danubium, sub Galaeo, super Tyram sub Ch imo. Expectamus nostri reditum Ablegati a Porta. Numerantur parati Exercitus Turci ci 14oooo,Tartarorum cum Badirs Aga in Voeraina Ioo o, seniores Tartarorum omnes CZeheryni, ec in Fortalitiis Uera inensibus. Supremus Regni Mareschalcus speratur Varia viae, qui tibi venerit, consilium bellicum formabitur. Auxilia ab Imperatore nul-Ia. de Moseliis nihil certi. Quidam Conitantinopoli seribit, melius esse etiam quaterna tributa solvere, quam manifeste perire, alter quoque madet tolerantiam tributariae pacis.

XXVIII.

MUS ZALUSKI. 4. Januarii. Relatis Actorum in comit se Paeseationis Varsavia inceptis Udnix x ndem destinata dies Magni Consilij; Mareschaleus

Ctarnechi in Senatorio Conclavi septus turba Deputatoria, laeundo sermone, qui ipsi connaturalis est, Regem salutavit. Aliquot diebus pbst nihil actum, propter illos, quibus nulla in pace spes, omne in turbido consilium; Uerificatur nuno Chrysostomi Sancti essatum. Feriorem feris vivimus vitam, non mor dentes tantiam,sed di vorantes alios alij. pauci rationi verae assentiebantur, multi obdurabant se contra manifestam veritatem, me cogitabant

se cise cives polonos, ec haee pravitatis est causa ignorantia sui, quam, si quia

473쪽

quis cognita veritate discusserit, sciet, quo deferendi, di quemadmodum proferendi sint salutares pro Republica sensus. Punctorum confoederatio nis executio, oc judicia in in alacontentos urgebantur, quanquam alij, qui by quietis, ec Reipub. cura, molliora suadebant, Episeopus Cracovientis, cum optimus quilque Reipublieae causa moereret, interpositionem Senatus proposuit, curamque mediationis in se recepit. sed hoe eonsilium prris rejectu, tandem tamen io Januarii lusaeptum et , literas nihilominus credentiales publice legi non permiserunt, palam obstrepentibus votibus; non decere Reipub. Uignitatem civium submitti contumaciae; auderet, ageretque Senatu quidquid e re boni publiei videretur, Reipublicae avitam auctoritatem, quelut ordini tuendam, defendendamque relinqueret; vant timoris non j s a exeulatio erat. Ita sequenti die Antistes Craco viensis cum palatino Via tepidenti Lovicium properavere, ubi magno numero in Primatis Sede conciliabuluin celebraturi Malcontenti convenerant. Sed qui miserant, integra .in iduam Januarij diem judiciorum prosecutionem sibi reservarunt, praefixo simul reditu, di reddendae declarationis assignato Ablegatis termino, ne in et ili cunetatione, tempori. consilijsque dispendium afferrent. Interina promulgabantur a Mareschκlco formae juramentorum, quod omnes etiam aulae Ministri explere obligabantur, lectus eo eptus legis de habendo quolibet, di pro hoste Patriae declarando, quisquis jurisjurandi sper neret, aut eluderet religionem. Tribunalitiorum quoque judiciorum prosecutio non nisi post felicem confoederationis exitum reassumi permittebatur, elenodia Regni, in ulum, ac necessitatem Reipublieae, praecipue tamen in expensa, sortificationis Leopoliensis urbis ex thesauro accipi, dc extradi mandabantur, ad cujus summae dispositionem, quae non minor sexcentorum millium aureorum esset pro-Caneellarius Regni invitatus, at ille declinando, di a suis partibus amoliendo invidiam, eleganti, de modesto prorsus se mone, leniter cuncta confoederationis acta damnans. reprobansque, ut is iis cuique constare posset; etiam praesentia magni consilij pro Republica m limina illum parum probare. Quod multum illi hae moderatione gloriae tu lit, quamvis aecesserunt invidorum studia, qui omne, quod pacatum erat, reprehendendum putabant zonsilium, de interdum, quamvis conseientia repugnante alios lacerabant uti de Episcopo Cheisensi manus ignota mihi. hute Episcopo parum amida seribit, quod infesta voce prorupit; judiciarum Tribunalitiorum rectam quidem naturam esse, 6c nulli culpae obnoxiam, sed saepe personas publica abuti authoritate, nee modo sacrosanctis Comitiorum sancitis negotium multoties, di periculum fecisse. Proinde quisquis moderni actiis sancitis seu refragari, sive novo noeendi genere obnuneiare Velit, illi conscederationis rigorem expectandum, ae subeundum esse, nimirum pro hoste Patriae declarationem. Liceat exclamare. O humana gens ebria, di m ribunda, quam facili impulsu erroris in foveam ruisi quies posthae e de ex metu reverentia; Mareschaluus quoque animosior. Deputatos ad reserandum Regni thesaurum nominavit.

Post primam notitiam a Delegatis ad Maleeontentos expeditis habitam ad judicia Perduellionis statini condescendendum serociter pete hant, eum alu mitiores reditum Episcopi Craeoviensis praestolari suasis seni spes nunquam major affulget pacis, quam, eum serib bellum ger,

tur venerunt tRndem literae Lovicio, de ad requi litionem Nuntiorum Terrestrium clara voce evulgatae , Principe. Species in illis magna li-hertatis Commendabatur , an novum sub iste multos libertatem praes ferre, ut imperium evertant, quod, postqtiam evertissent, ipsam aggredi eonsuesUα Reliquus stylus inruptae contumaciae,quam obsequio propior

474쪽

De actis in Comitiys Pacificationis MI

pior erat nimia diuidentia innocentiae locum occupaverat, adversae A. C. 1673 partis pii collatus, candida pro Repub: gesta arguebantur. Pol tremb, ne quid inculpatum relinqueretur, ndem quoque frincipis incusabant. acerrimo , dc plane implacabili invecti odio in Palatinum Siradiensem , quod Primores Regni profana delatione in Rempubl: Ottomanici belli iniimulasset. I lexerant, re ad modestiam, cc quidquid anteactis Lem p ribus commiserata L, tanquam indebite fama eorum ob id is sum apud p pulum gravaretur, composita ad submi Ilionem lenitate excusabant. Propolitiones illorti, respontum ab Equel tri Uruine erat tale. Ut in annexis. Cum vero Palatinus Siradientis comparuisset in Senatu, uollecto in- pati διὰ tra se spiritu in Malecontentos ferocibus verbis inve citus est: tu pelsi- ni ensisse ni is mortalium in se displicere . imb etiam ad culpam trahi, quo gloria constanter servatvi sidet etiam apud hostes quaeritur, nimiriun non deseruiue Majestatem Principis in castris cum Republiea pro communi saliate excubantem, cum alij ad disti dentiam , cu)us ipli Authores erant. ad seditionem, ec turbas prolaberentur, imb etiam naani se sit alle improbos eorum contra Remp: conatus, quia oblivisui sine. laetione Senator ij

jur isjurandi nexum non potu illet; quidquid nocivum scivero , a Rep: avertam ; stimulante insuper ad id patris sui mandato, qui sibi suprema voluntate praeseriptum reliquiiset: non contra ovem, sed prolove manu movere. Nimium offendere Maleontentos,qubu illis exprobretur bellum Turcicu in excidium patriae accersivisitet Sed reStius judiciu eti ina in Area opago mereri non possunt, quando palatin idem Ravensem, caeterosque, qui funesto exemplo iteratis vicibust Regni Comitia convellebant, parricidas Patriae , viperas parentis suae in i inu fovent. Jtim ne ipsa exerciatus fama hostilium progressuum celeritas tardaretur , deserta ab omnibus copiis Ucra ina, M ubi nullum periculum eisset, fano metus pericula fingebatur. Hinc nudata praesidio; quae plurimum periculi habuere sortalitia, longinqua, oc quae vix helli formido attingere poterat, tanquam contra imminentem hostis impetum instructa; armataque cernebantur. Confoederatio militaris sub Trebo la in subversionem Regiae M tis practicata, multosq; conventus Uarsa viae aliisq; in locis super eo fauinore celebratos. Jam numerosas turbas, ec insolita licentiae militaris agmina in sedem Regni inducta, ut terrore, minisque, α periculo anxiae vitae. inter parere dedignances, fastiditum Prineipi redderent imperium, po strenab extorquerent. Caeteras eorum maehinationes obligasse sese Rei

pub: palam facere . ideoq; iram eorum potissimi im sufflaminasse, quia corruptiones contempsissem, ec infame pretium venalis consolentiae, ad quod solicitabar, dedignatus essem. Sed illud sorte melioris in Rempub: animi, canes orisq; judicium erit Z oppressam armis turmam Hale se ij, de pressium vexillum Notari j Campestris Losubsti), Principis uenique, ut, egesto , quidquid modestum . sincerumque, sola inter turbulentos s euritas licentia grassaretur. Mihi fidem integram , nullas calumnias, de pericula pavescentem, imb mille mortibus animum pro salute Rel publicae, ac Majestate Serenitatis Vestrae destinatum. Finivit sernio Dem commemoratione illius Romani Consulis, qui, clim quidam libertus Dominum suum deferret, indignatus, hunc, de ejus Maios supplicio a secit, edixitq; , ne quis auxilium eis, qui contra Dominos agerent, serret, quod si tulisset eum jus alios accusandi amissurum. Laudabant multi, plures vituperabant, haee non ad pacem, oc quietem, seu ad ulteriores promovendas discordias, ec dissidentia verba,qubdtalla

475쪽

A. C. I673 talia verba jactaret, bc fine consideratione proferret, de major diei p2raiis κbsumebatur; non sine magno Keipub: detrimento, dissidendo in con-1iliis, di diversa seni per iis quae illis placebant, uicendo: Post haec a ver-

his ad minas transibant, multi seracius abrumpentiam omnem moram, uti public E laluti n axiam, α ad manum, atq; gladios Rempub: vocabant, Z-- impelletia iitq;. Judex Scia domi riensis authoritate dc judicio inter Nuntios facile prim is tenens, nihil ambitioni, nihil gratiae tribuens, ad aequutatem, ec necessitatam praesentem referebat, tκnquam quaesitus; probaslios i respondit; non, sed miror, ae moderandum adhuc servori censuit, caeteriq; in eandem icntentiant disserebant, petebantque, ne ob nimiam praeripitantia, servoremq; alio sorte tempore eomniodiorem. grave Vulnus,satoq; proximum Ite spub: acciperet. Dandum adhue tempus paue rum dierum reuoueetioni Maleontentorum: iorsan brevem moram te nitatem anim:s ditius allaturam; quam ratio, di metus ex Repub: Pra: stare non potuisset. lneat aer ad nimium impetus, α auoues erum Pe bant, parabanturque sententiae . nisi Prineeps soluta sessione, convenienti tantae suenae remedio, ne simul evanesteret, consul ulisset. Prolongatio convocationis vix obtineri potuit, idq; non alia conditione, 'σμ U. ti' nisi ut pr.ecipua rerum maximh agitentur, ut scillari, si interim non ex VO -V εμερ to Ilei publicae malecontentorum declaratio secuta fuisset, ex nund pro ho-

' stibus Patriae publiearentur, dataeque ad eos aeres a Republica literae, noultra eam haberent ludibrio; nihil enim a idere potest gravius, acerbiusq; libero populo. quam in aequalitate videre cives, qui se supra leges attollant.bequenti die publicae Regni defensioni consilia accomodabantur, quis cen sus in Harimi inferri de ret quae vires Reipublieae quantisq; copijs no tae hostium potentiae oecurrendum esset Legati etiam, ut ad Christianos principes sumptibus Gubernatorum Regni Praefecturarum mitterentur, multi ambitiose orabant. Et si vigiliae pro-Cancellar ij Oli Lovij vigilantissimae, ardorque animi, pro communi omnium utilitate, in providendo, agendo, consulendoque, cognitus hactenus fuerit, tamen nunc Zelo ipsius patefactum' est, ut de prudentis, consilio, ac magnitudine animi ejus, nunquam dubitari debeat, in hoe praesertim, quod deprehensis tenebris, quas oculis Omnium malevoli injeeerant, sim optimam de maluontentorum favorabili declaratione, spem praemisisset; utique est DEUS judicans eos in terra; nihil sine Du- nouisti ab is ςXercitu, ae viribus Reipublieae tractari posse, eonstanti oratione ais Exercita M. Vera vj t. magnae semper in publieo moderationis, qua interdum ingruentia, D.Hι nia dc pericillosa inimicorum odia deprechbatur. Proxima luce Deputati ab exercitu M. D. Litu. publicam in Senatu sententiam habuere, testificando ultimum etiam sanguinem pro integritate Majestatis paratos se eile impendere. Expedita deputatione Castellanus podiauhiae sagax, di sapiens, si minus fortunae suae crisidisset, bellieis artibus innutritus, studia paeis non respuens, utramque spartam, seu miles in sago, seu civis in toga mirifiee exorn bat. lx ergo Castellanus injunctam sibi , Republiea gestae provinciae redde-hat rationem. Praesecerat illum supremus militiae Dux parti exercitus, jusseratque ex V kraina deduci praesidia, ut ijsdem eopij, Camenecum adversus Otto manicam potentiam firmaretur. Testes Imperij, literas Ducis manu μοδ ονα tenebat, sed quibus graviter convulsorum Comitiorum Regni Ubyseius in- memei. cusabatur. Ad extremum, quis causa fuerit, dubitara desinant, omnem cui

pam proditi Cameneci in Generalem podoliae transtulit, firmiter asserendo.& descriptor verissimuri & accusator acerrimus fuit, quo si se destinatis cum eopijs recepisset, nee dicere potest sibi non proditum, potuisset nobiliGsimum Regni soletalitium diutius contra barbaras sentes defendi, ita unu

476쪽

De actis in Comissis Parissationis 4 3

quisque pro se rationem reddet Deo, quando satis commeatu adversus ob--iεusidionis moram in structum suisset, cujus etiam post deditionem cum enormi infamia nostra, tis amplam hostis copiam invenisset. Episcopus quoque Cais me necensis, quia crebris vocibus stimulabatur, addidit: praedictum Generalem diu ante explorasse alpes, ubi mollior, duriorque lapidis materia, facilius a pulvere, vel ab arte ruinam pateretur: quod magna suspicione carere aequum non esset, at illud plurimorum notitiae apertum, pyriuin pulverem adeo infectum, corruptumque, ut sine ulla hostium noxa, tormenta, peditumq; sclopeia exploderentur. Exarsit interim quidam Nuntiorum, in licentiam, de factam praetulis relationem, impudica ae venali lingua non ex fide factam, arguere ausus erat, magna cum admiratione bonorum Civium. quod non modo manifesto flagitio, impia opera, attrita fronte ministrare tur, verum etiam dignitas Ecclesiasticae perlonae indigna contumelia usque ad injuri m afficeretur, quia corrupta libertate, licentia seelerum ministra est. Ita in his quoque rebus ludit, di illudit illud fatum, seu fortunam; quidam merentur famam, quidam habent. Generalis podoliae, cum ipse non modo. quod oppugnaret, sed etiam quod loqueretur, nesciebat, petita tamen dicendi libertate relationem proferre parabat, cum esset dolor Rei p. qui nee tempore, nee ratione curari potest, acri clamore oppresius: indignia eum esse, qui jus dicendi inter honestos cives haberet: futuram illi libertatem vocis circa formatum judicium, quod tanquam infamis, impius, proditor Patriae, dei erior fidei Christianae subire expectaret, quanquam alij dicebant, quod etiam veneficis potestas defendendi sui datur, nee damnari, quonquam incognita causa licet.

Venerunt postea literae ab Episcopo Craeoviensi ad Reginam scriptae,

latinam fiat nobis id in salutem, quibus obnixe sollicitabat. ne optima Priniseeps mediationi maleontentorum cum principe, di Repub. suis auspieijs,au innocentia, consulere dedignaretur. Dissensio olim ab alijs incipiat, a sareconciliatio; legebantur di literae ad pro-Cancellarium a Maleontentas da tae, quas idem Nuntius attulit, magnae propensionis cum Republiea unionis manifestae, nisi quod primum pro 3o Januarij Commissarios suos Var- saviam venturos declarassent: cum pro a8. Respub. finalem dedia rationem ab ijs postulasset, a multis retro saeculis notatum est, quod sicut apud Gallos ita di apud nos salutaria lente, noxia ineredibili celeritate expediuntur; ita nune tanquam levissimis quoque tam difficili tenipore arrogantiam explere taritis viris consultum, decorumq; esset, tolerante cuncta Republica, dummodo ob servatos cives moderationis famam adipisceretur; ergo millia ores posthaec secutae sententiae, quam miserum esset cogi, opprimere, quod salvum velis, quicunque obesse potest, di non vult, prodest tandem, quamovis alij non nova credebant molienda, nisi prioribus formatis, tamen do Otto manica potentia disserebatur, dictumq; Turcarum Caesaris reserebatur: qui identidem coram familiaribus suis sub Cameneeo repetere solebat: quod sive ederet, sive ambularet, ae licet dormiret, semper de Dantisco cogitaret, di quamvis iterum infestae voces in maleontentos nonnullorum Nun tiorum erumperent, infense quaerentium, quod tandiu Reipublicae auctoritatem eluderent, quasi nulla illis notitia sit Reipub. cum tanta sit hon rum rerum jactura, meliorum tamen consensu disjectae sunt, juvitque eorum sivo oblivionem, seu lenitatem princeps, declaratis in proximam sese sisnem, proditi Cameneci judicijs. Reduces Lovicio Commisiar ij salutato prino im suffaeientem transactionis suae in Senatu secerunt relationem. Referebat Episcopus Cta voviensis nimius commemorandis quos metuisset, minime revocare in

dubium

477쪽

A. 1673 dubium Maleeontentos electionem frincipis, neq; contra regimen ipsin iis insurgere, id solum anxie . Repub petere, ut fama illorum uecreto Lublinei, iis Conice de rationis, non modo in opinione Civium, verum etiam apias exteras Gentes . nimium gravata justo aliquo lenimento refoveriso .lit. in vero multi ex Nuntiis casunt Reipud: miseraban Lur, quod aliqui non tu in sortunam Reipubl: intimantes, quam publico dididio leti poena in in proditores Came neci sudicio in Ma ontentos emagitarunt. Sed oblittet e fortiter Palatinati s Russiae Nun iij, optando, ut in

tegras potius vires adversu. hostiles conatus Patri A servaret, quam civuli di seorsia libatas, clo multi eo sanguine violaret. Stabiliendam esse munienda ni q, Rempub: non armis moab, dc robore exercitus, seu,quod mulinto praelia..tius, naultoque majoris prudentiae, labor itq; est, egregiis pa- cis artibus. Hue potius Respub: intenderet, ut terras Russiat adversus j in jam irrupturas Tartarorum copias conservare posset. Concurrite o

Civest moenia civitatis labuntur. proinde defensio Reipub: cunctis bonisci. modesitis Civibus cordi esse deberet; petendamq; ante omnia deput vionem a Repub: ad belli eum consilium . nam , li civilis belli rabies plus in fero aliculus pectore possiet, quam suus, dc quies Reipub, dum nos eia se paratos si ibtrahere tam infaustis consiliis, ec meliori modo saluti, sorti ini'; Confratrum nostroru viam expedituros. Movit ea vox prindipem, Senatumq; , ac statim assignati e medio Procerum novem ad belli aum Consilium, a vice Maresehalco octo ec denique ex Equestri ordine De-

putati.

Non alias magis insensi Nuntii, superbia 5c calliditatem Malconten

torum Aceusandu cimncm protractionem , ut fraudem suspieuntes, a rumpendum Conventum, ac vocatorias literas ad arma Nobilitatis, ingenti studio, oc anxiis precibus a Principe postulabant. Spes hominum fragilest ὀ fallacia conii lial Saepius inclamitando eontilia, diserte sed parum proponeret. male iit parti, ut coni illatur toti. Querulabanturquo inter dolorem infensis voeibus Majoris polo iliae Brestentis, Cuj vientis , Lendicientis Palatinatuum Nunt ij, tot capita contradictionum, OPPrensos se exaetio ilibus, hybernae clistributionem ultro re terebanu, impetendo magnum Regni Mare haleum , ut diei possit; Tanta pro Iuts fecit Moyses, plura perculit a suis; Sed ad hos rumores , qubd non ponebad

ante salutem Reip: magnum suum a natura ipsa ad hone itatem consormatum animum palam faeiebat , qui nee asperitatibus terreri, neu ul-ἐa utilitatis specie a recto avocari potest, contra quem iterum atro lora addidit palatitus Siradientis . famam , dc nomen obterens; iplbs Exercitus Regentes ex eadem hyberna in suos usus ducenta millia convertisse, exceptis aliis assignationibus, quas involutis pensionibus repleri necesse suit; qui, facilius corrupta militari disciplina, insolens militaris turba ad seditionem impelleretur. Orabatque Rempub: , ut in manifelta oppressione, non lentis consiliis, sed ferro, ec manu sibi mederetur , ac audabiliter inchoatam Confoederationem strenue tandem exequeretur. Frustra torporem, ec ignaviam , ad cunctationis, oc prudentiae V vabula transferri, ubi periculosior sit quies Civibus, quam temeritas.

Parabaturq; ingens aliquid ea die in Maleontentos, nisi querelis , de ex illis augescente in immensum publico odio, altera querimonia subventa esset. Petebant se ilicet Nuntij Ducatus Masoviae liuitis precibus aprii cipe Cos cortim relegationem , qui Concivibus suis graves haberentur, jacturam antiquam novis deplorando lacrymis. An diffideret Princeps pect

478쪽

pectoribus Civium Z qui Confoederatione Lublinensi obstricti, non in A. i633

ob periculis ejus immixti vivere vellent, sed Majestati ejus tuendae vi in tam, oc sanguinem consecrassent. Id nisi impetrarent, progredi sese in cunctis Reipub: non posse negotiis, protulere. Si projiceret sermones

Nuntiorum retrorsum, ec audiret pravicordios, ec torti cordios magis, quam fideles suos subtilios; Unde credebantur Aulae infensi, occasionea scilicet, quaerit, qui vulv recedere ab amico. Princeps incusatis turta dis Reipub: temporibus, quod necessitate actus illos praesidij causa quin gentos tantum voeasset; Caeterum reliquos mille quingentos statim abire jussurum, nolle Maaestatem adeo, nee salutem suam charis Civi-hus oneri esse. Ita favorabili oratione vim imper ij inaccessa supernoruareanorum semita , arcani conlitu momentum tenuit.

Episcopos pos naniensem di Chelmensem ad Tractatus Mediationis Maleontenti admittere noluerunt, dictu gravia, perpessu aspera i Reginam tantum, additis Nuntio, ec Caesareo Legato, acceptabant: quali Ua- 'innata Omnium civium virtute, ec innocentia, libentius se externis , quam Concivibus, ec amicis credere voluissent, obliti moniti saetae literae; admitte ad te alienigenam, oc subvertet te a tuis propriis cc timendum, ne, quod alij aedificant, illi destruant. Acoepta dicendi facultate Episcopus Craeo vi ensis qui egressus eradin saIutem populi, relationem ad pu Aa tractatus cum Delegatis Loviciensibus conformabat. Lecta Informatio a Magno Exercituum Duee , cujus initium erat. Locuti sunt adversum me lingva dolosa, oc sermonibus, ec odiis circumdederunt me . pro eo, ut me diligerent, dotrahebant mihi; per quam concessum hosti Camenecum , trilleq; Reipublicae, ec execrabile damnum justificabatur. Tametsi, quae in famam e)us evomuerunt, plus furoris habent, quam ruboris, vix digna ; quibus respondeat. Rucensebat pbst Episcopus magno negotio conseniisse eos in aurisjurandi sormam sub Gotem bio initam , paucis immutatis verbis: id tamen imprimis postulavere.

Ut majora Regni ossicia, prout sunt Sigilla, Clavae , Scipiones, ad

normam antiquorum jurium, in Comitiis distribuantur. Idem vero actus magni Consilii non immutato Dire erore, ec Nun tiis, ad Comitia Regni redueatur, in casu e)usdem convultionis, liber sit Reipub; ad Generalem Conscederationem recursus; neve Conventu particulares Palatinatibus sine consensu Ordinum vigore Confoederationis amplius instituere licitum est. Exercitus M. D. Lilvaniae limites Regni transcendere , cum jure prohibeatur, fas ei non sit. Copias, quascunque Respub: ad sui defensionem paraveris, ne potestati ec Imperio M. D. subtrahantur. Laesi honoris summorum in Repub: virorum redintegrationem cita lapsa, oc elapsa quaedam revocare placet, utinam tam mea confirmar possem l quam facile aliena destruere consilia) oc Zam Dianae causae decisionem in praesenti conventu petebant.

Produxit, quoque Episcopus Craeoviensis scriptum ab Exercituum D ce, illudque publice legi peti jt, in quo Dux acerbe querebatur contra Generalem Podoliae . quod omnem proditi Cameneci culpam in te transferret; quod si id publice coram juclidibus, aut Republiea confessius suisset, liber ab

onere actionis pronunciari debuerat. Agnoscere se crimen, si crimen dici meruerit, suo mandato exploratas alpes, an arti, operique perviae essent

479쪽

a. c. i673 noeendu, illos nulla necessitas, di aequitas coegit. Cum vero onmem laborem pervicacia ac duritie sua spernere illos muros comperisset; invenisse bellicoria operu machinatorem, qui id pyrio pulvere effici possu promiserat, magnumq; spectante isto exercitu,riecta in lublimes ex libris pulveris petra dedisse experinientum. Argui proinde temere intentionem tuam, aequum non fuisse, nec sinistra interpretatione coram Repub. honorem suum, juxta di integritatem perverti debuisse, ergo libenter vellet spectare delatorem, de experiri probatjonem. His egregie ultus est innoeentiam suam, quem, cum Omnes excelsae virtutes abunde ornassent, vix credibile erat, illas in tanto viro innozentiam morum, ae contubernium suum non admisisse. Statim tapiscopus Camenecensis accepta voce modeste sese excusabat, retulisse Reipublicae, quod exploratum habuisset, eaeterum nullius intentionem adeo, neo innocentiam praepostero damnasse coram Repudi judicio; non se ignorasse, imb etiam nune palam proferre; au monitum quemcunque velle, ut disipietat secum, quisque tali tempore Reipub. quid illi non modo agendum. verum etiam publice loquendum sit 3 Cum vero puncta cum Commissariis Lovieensibus inita sub examen R ipublicae venere, ditani clamores, impetus, non judicium, clavum consilij re gebat, dc ad ij ciebant dictis ferociam, queritando pro anima nostra ne confundamur dicere Uerum: sequamur rem, & non deficiamus in verbornm compositione. Hunone fria Aum pacis Subdelegatos Maleontentorum alij malevolorum clamitabant Reipublicae attulisse, ut tanquam acie victis leges praescribant, imponantq;. Languor prolixior gravat medicum, breviorem languorem praecidit medicus. Meliorum enim sententi js compositi dicebant, in tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram DEO, di hominibus; concordia fratrum, di amor proximorum. Nihil adhuc in conclusionem, omnia in vim praeparamenti concepta esse; mitti adhue Lovicium debere, tandemque Reipublieae futuram decidendi potestatem, frustra divinari, prospera, aut adversa, antequam de plano voluntas, di affectus in

Rempub. malecontentorum innotescat. Ita conventum ab omnibus, ut resin

ponsum Lovietum mitteretur, adjecto imperio: penes Orthodoxae uultum Religionis, Majestatem principis Miehaesis, ejuratis omnibus externis correspondenti js, praestari it circa defensionem eorum jurisjurandi. destinatusq; a Republica Palatinus Vitebscensis. Homo sapiens tabescit usque ad tempus. cum Commissarijs sedem malecontentorum adeundi: quo facilius, si quid dubij occurreret, intentionem Reipublieae tantb accuratius rationibus e

planarent .

Interim cum de defensione Reipub. ageretur, Jacobus Setcetavinscius satis jam clarus, constanti in Religionem Zelo, cum ad vindieationem ex iniqua Thorunensium possessione S. Jacobi templi operam suam jungens Npiscopo Culmensi Pro-Cancellario Regni miram dexteritatem adhibuisset: illustre votum accepta dicendi libertate, ad principem conversus protulit: nemo, quantum judicare valeo, eXtitit, qui rerum, verborumque pondere, ae essaeaei quadam naturae vi, cum illo sit conferendus, cum dc prudenter, di dotae loeutus non parum multa, quamvis paucis verbis plurima complexus, sibi constans, nullasque sordes, ut alij complures faciunt. secum trahens, sententia vera haee ejus erat. Auspicia Imperi j Majestati Vrae non e terris, sed de coelo contigisse, cum nihil hia easus, aut fortuna possit, non. vano sese judicio aestimare. Hine etiam profectum esse arbitror, quod in tanta malignitate hominum, non fama Miis, non salus imperii, in atroci civium discordia, di fatali rerum omnium confusione, naufragium tulerit. Posse tamen turbati, di pene eversi Reipublicae Status magna ex parte re-

serri

480쪽

ferri ad causas, di ingenia depravatorum in aula hominum, qui, ut sese, como ne suas in immensum extollunt per ruinam famae egregij cujusque. di civium cervices nituntur, utque terrori sint singulis, deprimunt universos; non extimescunt terrenam faciem potentis, di ponunt scandalum in agilitate sua, ac ne quis sceleratae illorum superbiae obviam ire audeat, liniis

stris delationibus labefactant, inficiuntque praecipuos civium hae pestes ocvenenata monstra Reipub. a quibus bonus, cautus, optimus etiam venuitur

Imperator. Non mereatur audire Mias Vra quod dici ad infamiam de Clauucio Caeliire dignum fuit: qui libertis, uxoribusque audiaetus, non Principem tanti imperi j sed Ministrum egit; neque alia ratione a sagacillimis Primcipibus vitari has Syrenes, ad quod toties suspiramus, quoties spiramus, dulce venenum auribus instillantes, nisi contemptu talia audiendi, di in contumaces delatores vindicta pinnae. Nam, si intra paucam familiam constituta domus malitiosorum susurronum perversa Ievitate orbatur quiete, quanto magis de Rebuspublicis lentiendum 3 quae instar Oceani parvis motibus, ingentibus turbinum, di seditionum fluctibus periclitantur; nam suadere multa bona possumus, non item persuadere, Athenienses scivisse diicti sunt, quae refla essent, sed facere noluisse. Hae caulae effecerunt, efficientq; publicis rebus, ut multa imperia crescere non possint, quaedam perIre necet sitas humanae malevolentiae postulet, faciatque. Publicii Regni defensione or dinariissime Dijs frustra fulcienda, in extraordinarijs periculis lupremo cona tu ,viribus, di affectu Reipublicae subveniendu . Cum enim posse iseres amplissio mi Reipublicae patrimonij in saeros Ecclesiae usus consecrati, annuum pro ventum tantis Reipublicae necessitatibus ultro largiri non debeant 3 min res vero bonorum Regalium Te nutarios, nimirum Capitaneos, Suffraga neos, Adbates, Canonicos. ac reliquos Clericos bona Terrestria possidentes, invitari lege ad libertatem erga Rempublicam, di conservationem cui ubDivini, ac privatae cujusq; fortunae, pacisque publicae, nonne esse con veniens aestimatur Sed ut a suspcione Jactantiae meti imp imis vinclicem nomen, ne quis credat verba tantum esse, cum operibus sit opus, ecut probem me non tam proferre contemnendum, quam edere pro fulvi ro consilium, offero centuriam equitantium selopetariorum Reipub pro- sitari.

priis stipendiis militaturam, neque id pro documento, sed Pro debito amoris in Rempub: re obsequi j velim este, ec haberi , nonne in AEgypto

a luxuriantibus etiam platanis, gentes pro umbra vestigal pendunt. E-jus Vocem ex zepit judex Sen domi riensis, de quo non immerito Vici potest; Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis, oc ponas Randalum in ae-- quitate tua. Summis ille laudibus cumulavit Palatinum, quod tanta pro sessus esset, quanta nemo in hane usq; diem illustrium virorum prouisteri ausus fuisset, ex privato seni, magno tamen Reipubl: commodo; Attamen in paucis efferbuit Zelus privatis sumptibus bonum publicum juvandi, tantumque eη patribus Palatinus Lublinensis centum pedites, Magnus Cancellarius M. D. L. trecentos selopetarios obtulit. Tandem

. de prolongatione magni consili j actum, aegreq. ad paucos dies concessa, idq; sub conditione, ut judicia proditionis Cameneci proxima die a Deia putatis juramento expleto inchoarentur. Sed ubi jam destinata, totiesq;

optata dies Venerat; turpi rursus inconstantia nonnulli Nuntiorum rejectione ad notitiam . declarationis Male ontentorum, alij Juramento

a Deputatis quoq; ex Senatu, praestando, ultro difficultates , non sine publico rubore judicia ad praesens, ec in posterum Reipub: salutaria i

SEARCH

MENU NAVIGATION