장음표시 사용
11쪽
Adsequitur, comitesque viae laetatur adepta Multa loquebatur: Sed fusca cceperat umbra Spargere nox terras, & moenia tangimus Urbis Ingredimur, pauperque anus in sua tecta recepit, Et parvam hospitibus mensam lectumque paravit. Iamque dies aderat: video surrexe Puellam, Orantemque genu flexo, manibusque, oculisque Sublatis, nec nixa solo est, sed in aere pendet .
obstupui primum, quaerenti postea , Mater,
Respondit: Forsan te lusit imagine somnus. Iam tum magni aliquid coepi hanc reputare, meamque Sic colere, ut dominam. Grates post egimus illi, Quae nos excepit, Vetulae: discedimus, atque, Quod restabat iter , sublimis vertice montis, Non leve, complemus, tactoque cacumine, visa est Surgere parva domus: propius quo accedimus, ipsa Apparet maior , nitido neque rustica cultu: Ante fores hortus, via longo dividit istum , ordine Palmarum, ad fructus quae consitae , & umbras. Ad latera in Colles descendit vinea duplex, Valle & in extrema coepit flavescere arista. Vidit ab excelso venientes limine Elisa ,
Vidit, & agnovit iunctam sibi sanguine: & annis
Quamvis illa gravis , graviorque a pondere ventris; Venit in occursum, atque est amplexata Puellam. Tunc ego sustollens oculos, contemplor utramque:
Et decus, & Pietas hujus fulgebat in ore: Ast erat alterius facies mutata, nec illam Quid mortale putes ; afflata est numine quando Iam propiore Dei: Venter subsultat, & Insans Ante dies ortus caelesti vivit ab aura . Vaticinata statim mulier sic ora resolvit: is Sola o Feminei, salve lux inclyta sexus , ,, Tuque , Puerque tuae fructus laetisIimus Alvi.
12쪽
is Unde mihi , ut veniat Domini sanistissima Materis Ad me P Nam tua vix nostras vox attigit aures , fi Laetitia in ventris coepit gestire recessuis Insans . O Mix quae credideris; rata fientis Quae promissa tibi, delapso Interprete ab Astris. Hoc decus, hanc sortem demissa fronte, puella Audit, & arrecta cecinit venerabile Carmen. is Μens mea magnificat Dominum, inque auctore salutisse Spiritus exultat: Famulam me namque misellamis Respexit: Iam nunc dicent me secta beatam. Magna mihi omnipotens secit, nomenque per orbem se Extulit ille suum , faustum metuentibus ipsum , se Natorum natis, dc qui nascentur ab illis. A Brachium idem Omnipotens fecit, secitque potenter: se Dispersit corde elatos, & sede Tyrannosse Deposuit, neglectosque in solia alta vocavit. se Ditavitque inopes, ditesque emisit inanes; ,, Suscepit Puerum, mitis memor indolis, Israel ;M Fatus ut ad Patres, Abraham, Natisque per ipsum si Ad regale decus saeclorum in saecla vocatis. Haec vix effata est, sudoque per aera Caelo Auditur Tonitru , radiisque nitente Puella Cingitur a nebula, flavamque innoxia circum Aura levis flammae volitat, lambitque volatu Caesariem, fugiens interque reponitur Astra . Non tamen ille statim discessit ab ore Puellae Splendor, ut, a Solis rutilat quae lumine, Nubes Fulget adhuc: Nostris Sol etsi absconditur oris. Obstupuere omnes, Seniorque Maritus Elisee, Qui ippe Sacerdotum de Gente, oracula Vatum Mente volutabat, David quae magna Nepoti Regna reservarent , solvendaque vincula Iudae, Et qualis radix, Flos unde orietur Iesse. Ingredimur limen: tanto dignatus honore
13쪽
Hospitis Augustae Coniux laetatur uterque: Sed recolit secum Mysteria Sacra Puella, Et sibi grande decus collatum; talis ut esset Mater, virginei damnum non passa pudoris, Sorte nec ipsa sua , merita nec laude superbit. Sed jam Luna suum novies compleverat Orbem , Impatiensque morae , vitales partus in auras Exit, laetitia ingens, quamquam sera, parentum, Gratantesque domum laeti venere propinqui , Et prolem agnoscunt, Caeli data dona Seneetae. Postque puerperium , cujus mihi credita cura, Illa recepit onus Nati simul, atque Parentis. Adsidet ad lectum, dc Μatri non lenta ministrat, Vel puerum involvit pannis, cunisque reponit; Aut lac hausturum materna sub ubera gestat. Iam partus abiere dies, Nasarethque redire, Tempus erat: flentes divellimur: usque Maritus Collis ad extremum solus comitatur, Elisee Nondum firma salus illam, Natique tenebat Cura domi. Emensis levior via: noete sequuta, Nostra anus excepit: nec Sol disjecerat umbras, Surgimus , & sequimur: totidem , quot ante, diebus Tota peracta via est , patriamque redimus in Urbem. Occurrit Ioseph , adventu laetus, utrinque
Dicta salus. Casus cognoscere nostros , Atque iter exoptat, sensus qualisque mariti, Cum partu amborum est uxor solata senectam. Omnia narramus: grates egere mihique,
Reddendasque viro. Veniam discedere, quando Tempus adhuc, posco: licuit vix limine tandem
Exire impletae lacrimis , & flentibus ipsis,
Nec nisi pollicitae cras, cumque Μycone, reverti. Effata haec tacuit; somnum nox alta vocabat, Urgebatque oculos, immittebatque soporem .
14쪽
E LOGA III., SEU SILVANUS. Palismon, Menalcas, Silvanus.
Pal. Q.Vae lux ξ Non Lume: Luna est abscondita terris:
Nec fulgere potest, qui certe distat ab ortu Lucifer , ut plaustrum monstrat, tardusu ue Bootes. Aspice ut, aetherio delapsa e vertice, nubes Impendet Colli, radiis oppleta , Μenalca Forte haec triste aliquid pecori portendit, & arvis. Nen. An queat hoc metui Concentus aera mulcent: Nec similes illi, dulcis cum tibia Mopsi Respondet Lycidae , tangenti pollice chordas, Alternatque sonos cantu puer AIphesiboeus. Sed tantum noster distat concentus ab illis, Quantum Lusciniae superant dulcedine Picas. Pal. Clara, vide, Nubes aperitur, nube decori In media apparet iuvenis pulcherrima forma: Tempora caesaries crispo cui flava capillo ornat, caeruleam subnectit fibula pallam, Demissam ad suras, gemmisque relucet , & auro: Latae humeris haerent alae, ac talaria plantis. Men. Solvere hic in voces iuvenis velle ora videtur. O utinam laesi reserat ne Numinis iram Non illi adspectus certe est adversa minantis. Nuntius. D Ne nova, Pastores, mentem lux terreat ista. is Nam rutilat splendore Dei. Iam Nuntius adsumis Laetitiae ingentis , totus qua implebitur Orbis.
in Namque Infans hodie regali exivit ab Alvo, si Vestra Salus , Christus Domini, Davidis in Urbe . ,, Quaeque fuit Regi quondam incunabula, Bethleem, se Nunc ipsa exiguum tribuit Praesepe Nepoti, is Et
15쪽
se Et Cunas paleae, & Matris velamina amictum. si Ista dabunt Vobis Infantis signa reperti.
P. l. Sed novus ecce Chorus prodit de nube , Menalca , Commiscetque melos: magn a est audire voluptas.
Chorus. Gloria, laus, & honos Tibi sit, Rex Μaxime Caeli:
se Pax veniat Terris, laetisque supervolet alisse Consilio aeterno electos, & numine sausto. Men. Lucida contrahitur Nubes , sociisque , Palaemon , Stipatus Caeli Interpres , super AEthera scandit, Stellarum que suum miscet cum lumine lumen , Astra nitent rursum, redeuntque silentia noctis . Quid facimus t Non somnus erat, non lusit imago: Vox Superum, vox illa Dei: nos iussa sequamur. Pal. Ire placet: vacui sed nos non ibimus: agnum
Ferre decet , mellisque favos , & Cymbia Iaetis:
Parva quidem sunt haec, inopis sed munera dextrae . Vos, Pueri, nobis servate abistatibus, agnas: Non procul Aurora est , repetit Spelaea Luporum Turba rapax, neque fur veniet, latrante Lycisca.
Men. Nunc iter ingredior, non factum nuper: ab ipso Bis segetes Metar legit, bis Vinitor uvas. Sed iuvit rupisse moram; dum talia nobis Nuntius e Caelo retulit, dum vidimus ipsi, Aera tam rutilo fulgentem lumine, & inter Stare alios medium hunc Iuvenem , divina canentes, Et miscere Choros, & lucida ad Astra reverti. Pal. Ex quo me Genitor secum ducebat in Urbem,
Quo tondebat oves maternus tempore verno,
Thyrsis, Avus, montis qui a culmine habebat ovile Non procul, & multi interea fluxere Decembres; Non nostra abiimus Caula , nec vidimus Urbem. Post Avus , & Genitor sua fata sequutus uterque est . Nunc Silvanus oves, & pascua possidet haeres. Sed mens auditis, visisque impulsa repente,
16쪽
Hoc iter ingredier nunc me quoque iussit, & ipsa
Ante pedes properat, culmen pertingere montis ,
Iamque sibi Pueri vultus, ac lumina fingit, Et secum: In gremio Matris se ille iacebit,
oscula sic sumet, sic ora, manusque movebit. Men. Sed Sol, dum gradimur, Ioquimurque, eXtollitur undis, Ac summa adspergit radiis iuga roscida collis, Et capita herbarum reserunt a Sole colores,
Ut formosa solet mediis in nubibus Iris. Pal. Qui prius occurrit, Tumulum mihi suggerit ipsum Montis iter, feta sedem tribuisse Parenti: Quippe senex frustra, postremo ad Thyrsin euntem
Conatus Iuvenem comitari passibus aequis. Quem super interea haec illum memorasse recordor: Hic David fortasse, pecus dum pasceret herbas, Ad Cytharae sonitum praeconia sacra canebat. Forsan & hoc nemus est, quod laevum quercubus altis Pone subit clivum , mediumque cacumen opacat,
Ille ubi, praevalidis arrepti colla Leonis, Detinuisset ovem si quando fauce capaci, Stringebat manibus: fera mox extincta iacebat.
Ista ne planities, dixi, in qua immane Gigantis Corpus stravit humi funda, & caput abscidit ense PNon locus hic , inquit: Terebinthi in valle sed illa
Bellua procumbens iacuit sine vertice truncus. Men. Ex quo praeterii , nunc alter clauditur annus, Haec Nemora, arboribus quantum crevere, Palaemon, Quae late effundunt ramos i Vix credere possum, Esse illas, quas vidi humiles aequare Myricas. Pal. Lucus hic ad laevam diffusus ovilibus oram, Solis ab accessu , radios arcentibus umbris Ramorum implexu, atque horrore intactus inani, Invius ante suit , solum antra diurna serarum :Ausi homines tandem ferro penetrare recessitis ,
17쪽
Quaeque redundabat, deiecta, cetera praebet Silva Viatori viridis spectacula Menae. Men. Sed sumus haec inter vix non in vertice montis: Quin etiam Bethleem Turres , & moenia surgunt. Urbs accepta Deo salve , salvete beatae Tecta, solumque Urbis, tellus non infima Iudae, Parva licet, toto posthac celebra ris orbe. Pal. Sed venit huc versus noster Silvanus, ovili Qui pecus eduxit, nec multum a tramite distat: Expectare placet, paucisque docebimus illum Visa modo, adiunget Comitem se forsan & ipse . Accedit, non fronte hilaris , pectusque momordit Curae aliquid. Salve, Silvane : ad pascua ducis
Sil. Noctis mihi fata sinistrae,
a binae pecudes binos peperere gemellos, Atque ipsis periere simul cum Μatribus agni, Avertere oculis somnum: Dilecte Palaemon, Salve, quem nobis materno sanguine quamvis Conjunctum, tamen a multis non vidimus annis, Nos inter nec longe distat, Tuque , Μenalca. Quae nova caussa viae ξ certe gravis impulit, arvis Iamdudum insuetos, laribusque exire paternis. Pol. Magna quidem , Silvane ; Puer , spes nostra , salusque , Quem sacri quondam Vates cecinere futurum, Natus in hac noete est Bethlemi, invisere & ipsum , Ante diem nova lux monuit, Caelique minister . Sit. Ite statim, properate gradum, mihi visa referte, Hic adero: interea pecudes ad pabula cogam. Ο Deus, o tandem nostros miserate labores, Munere pro tanto quod possum reddere munus Pastoris ni spernis ovem, de cespite vivo Erectam super, ipsa cadet Tibi, & imbuet aram . Sed dum Pastores redeunt meditabor avena
18쪽
Conveniens Puero Carmen, mihi nuper AmyntasQuod dedit, exscriptum patulae de cortice Fagi. Experiar numeros , sed facta a tempore discors
Illa est: conabor voces aptare canenti.
, , Expectate diu , intacto de germine Iesse, se Nascere, Magne Puer, nostrae lux inclita Gentis, ,, Saevaque captivae iam vincula solve Sionis, Eius & imperio , quae nunc dominatur, Idumeis Serviat, ac Domino Sceptri Tibi reddat honorem. is Adproperate dies, atque aurea ducite Saecla, Qtiae Vates cecinere sacri: cum flumina passim , , Laete fluent, Plantae sudabunt roscida mella, se Nec, nisi fulta, feret Vitis curvata racemos: Cumque gravis stipulas inflectet pondus aristae, Prataque laeta herbis, & ramos poma gravabunt,
,, Et mane ad mulctram venient, ac vespere plenis,, Uberibus pecudes, oculus nec fascinet agnos.,, PaX quoque tunc aderit, praecinctaque tempora oliva, M EXcurret Τerras, toto ac dominabitur orberis Tunc erit una domus Pardi , simaeque Cappellae, is Cumque Lupo pecudes , nullo custode cubabunt, is Et simul in pratis Vitulus pascetur , & Ursus , is Cum canibus timidi venientque ad pocula Damae.,, Non puer adspectu terrebitur Aspidis; una ,, Sed blande ludent altae super ora Cavernae M.
Pastores redeunt; montis cepere cacumen:
Urget iter deelive solum, fandique voluntas. Iam iamque accedunt: mihi cura est cuncta doceri: Noster, iam video, verbis parat ora Palaemon. Fare age , visa reser: tam avide nihil auribus hausi. Pal. Quaerere Bethlemum iussi, discessimus isthinc , Prosequymurque viam , superato culmine montis: Urbs in conspectu est, Urbis, qua spectat ad Austrum, Ad latus, ut nosti, vicus, pecori aptus alendo, B a In-Diuitigod by Corale
19쪽
Intus adest Praesepe, domus cui rustica adhaeret, Parva quidem, sed munda domus, natusque, paterque Incola , & aestivis ambusta a solibus uxor. Praesepe ingredimur: subito sacer ingruit horror,
Maiestate Dei , quamvis sub paupere tecto. Quam decet in Solio super Astra sedere , Puella In stipula jacet, inque sinu iacet illius Infans.
Quae facies Pueror certe Caelestis: in ore Elucet decus, inque oculis duo sidera sulgent. Μcesta sed in pulchra cernas vestigia fronte. Sit. Talia, nunc memini, quondam narrabat Amyntas De Puero, nobis divina volumina pandens. Pal. Lumina ab adspectu nescit divellere mater Nati, nunc Iacrimas spargit, nunc oscula libat. Ast ille, ut credas ipsam cognoscere matrem , Hanc versus semper faciemque, oculosque tenebat. Sic Rota , sic roseiis matri qui flosculus haeret, Illa sinu laxo, contracto hic vertice, amansque In caput alterius caput alter flectit amantis . Et comes, & socius curarum, idemque maritus, Pone senex aderat, cujus robusta senectus, Hic dolet, & gaudet. Divinae namque recursat Prolis honos menti, tamen hanc deflebat egentem, In paleis , interque boves, asinumque locatam.
Dona seni dedimus, tuta salvere , priorque Cura fuit Pueri dextrae, limboque Parentis oscula libandi: post haec sic ora Μenalca: Alme Puer, salve, nostrae spes unica Gentis, Caelestis Protes , subito testata nitore , Caelitibusque Choris, delapsa & voce superne, Cresce potens, & Regna, Tibi iam debita fatis, Ingredere, ac saevi fracta cervice Tyranni, Solve iugum, Terrisque asser sacra foedera Pacis. Tuque beata Parens, Dea nunc, quae femina, salve;
20쪽
Pastorum, peeorisque esto tutela, precesque Accipe Tu nostras, votisque adsuesce vocari. Postea digredimur flentes, & lumina retro Saepe revolventes , sacra donec tecta recedunt. Sis. O quae prospicio felicia tempora e Vota Iste Puer Patrum implebit, veteresque figuras, Et proculcatae reddet sua iura Sioni. Ipse ego cras. ibo Bethleem , & narrata videbo. Si vultis, quando iam Sol attingere cursum Festinat medium, mea serique Nigella Canistrum, Sumere pulmentum mecum , panemque potestis . Ista tribus sat erunt. Etenim solet esse Nigellae Larga manus: poteritque domum illa impransa reverti. Post haec ad Caulas vobis remeare licebit.
ECLOGA IV., SE U ΜΕ LIBOEUS. Melibarus.
inea quondam recubans Meliboeus in umbra Postquam pertaesus nemorum, pecorisque paterni, Discedens voluit varias invisere Terras , Non modo finitimas, Arabas cognovit , & Indos: Poenituit tandem servor mitescit ab annis in Et Solymam venit, rediitque ad ovile relictum, Bethlemi reserebat iter , comes ipse Magorum, Quos erat Eois olim sectatus ab oris. Interea Corydon pendebat ab ore loquentis, Et Lycidas aderat. Tunc coepit sic Meliboeus: