P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

P. RAMI OBER '

ea multitudo in reliquis nauibus propugnato rum est intersecta. Quod nisi nox proelium diaremisset, tota classe hostium Caesar potitus es set. Hac calamitate perterritis hostibus a duc so vento lenitcr stante, naves onerarias Caesar remulco victricibus suis nauibus Alexandriam deducit . Haec naualis Caesari victoria fuit. non numero, non loco, sed ordinis stientia de praeclara quadam virtutis cohortatione & ala critate: Nauale praelium deinde aliud excipitur . Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini , cum iam non Virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, quibus& superioribus locis subleuabantur, ut vix a dificiis defendi possent, & materiam cunctam obiicerent, quod Caesarianae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur . Idem pQsteaquam Ganymedcs in concilio confirmauit sese & eas quae essent amissae restituturum, & numerum adaucturum, magna spe& fiducia veteres reficere naues accuratius. que huic rei studere atque inseruire instituerunt : Ac tametsi amplius centum decem nauibus longis in portu naualibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. videbant enim non auxilia Caesari,non commeatus supportari posse, si classe ipsi Valerent: Praeterea nautici homines & urbis & regionis maritimae quotidiano usu a pueris e ercitati,

222쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA iob

ercitati, ad naturalem ac domesticu usum resu-gere cupiebant: Et quantum paruulis hauigiis profecissent sentiebant: Itaque omni studioad parandam classem incubuerunt: erant in omnibus ostiis Nili custodiae exigedi portorij caus sa dispositae: naues veteres erant in occultis re giae navalibus,quibus multis annis ad nauigandum non erant usi has reficiebant, illas Alexam driana reuocabant, deerant remi, porticus, gymnasia aedificia publica detegebant, asseres remorum usum obtinebant: aliud naturalis sole tia, aliud urbis copia subministrabat: Postrembnon longam nauigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati seruiebant & in ipta portu confligendum videbant: Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadrir mes viginti duas, quinqueremes quinque confecerunt, ad has minores apertasque cbmplures adiecerunt, & in portu periclitati remigio quid quaeque earum essicere posset, idoneos milites imposuerunt, seque ad confligendum omnibus rebus parauerunt Talis AEgyptiorum est apparatus : deinceps Caesarianae classis apparatus erit& instructio duplicis aciei, tum subsidij nullo

unquam bello a C sare praetermissi. Caesar Rhodias naues nouem habebat nam decem missis, una in cursu, littore AEgyptio defecerat in Ponticas octo: Lycias quinque. ex Asia xti: ex his erant quinqueremes dc quadriremes x: reliquae infra

223쪽

P. RAMI LIBER

hanc magnitudinem, & pleraeque apertae: tamen virtute militum confisus, cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat. Postquam eo ventum est ut sibi uterquo eorum confideret, Caesar Pharum classe circumvehitur aduersataque naues hostibus constituit. In dextro cornu, Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spartu quadringentorii passuum relinquit,quod satis esse ad explicandas naues videbatur. post hunc ordinem reliquas naues subsidio distribuit: quae quamque earum sequatur & cui sub ueniat,constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt. In Donte collocant xxv. reliquas subsidiarias in secundo ordine constitulit. Magnum

praeterea numerum minorum nauigioru & scapharum producut cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo dc clamor & flamma Caesarianis terroris afferre possent. Erant inter duas classes vada transitu angusto, quae pertinent ad

regionem Anicar: 'Satisque diu inter ipsos est cxpectatum, ah viris transeuIidi fieret initium, propterea quhil eo qui intrassent ,& ad explicandam classem,& ad receptum, si durior accia disset casus,impeditiores fore idebantur. Plia salico praelio Crastinum Caesar habuit, nunc Euphranorem habet: Sed Caes aris milites & a duce ipse de ipsi inter se longe maxima cohortatione erant incitati ut tunc uni cohortatio-

224쪽

DE C. IVL. CAE S. MILITIA iro ,

ni atque alacritati non numero, non loco, non ordini, praecipuam viζtoriae caussam Caesar a tribuerit: Rhodiis igitur nauibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis 'cum Caesarianis hominibus, quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam a

que animi magnitudinem, delectus est a Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi Caesaris animum aduertit, Videris mihi inquit)- Caesar vereri, si haec vada primis nauibus intraueris, ne prius dimicare cogaris, quam reli- quam classem possis explicare: nobis rem committe: nos praelium sustinebimus, neque tuum

iudicium fallemus dum reliqui subsequantur: hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari , magno nobis & dolori & dedecori est. Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus' prosecutus dat signum pugnae, progressas ultra

vadum quatuor Rhodias naues circunsistunt Alexandrini,atque in eas impetum faciunt.Si stinent illi atque arte solertiaque se explicant. Ac tantum doctrina potuit, ut in dispari num ro, nulla transuersa hosti obiiceretur,nullius remi detergeretur, sed semper venientibus adue sis occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter. angustias loci: atque omne certamen in virtute

constitit: Neque vero Alexandriae fuit quiLquam aut Caesarianorum aut oppidanorum,qui

225쪽

aut in opere aut 1 oppugnatione occupatum animum haberet, quin altissima tecta peteret, atque ex omni prospectu, locum spectaculo ca- . peret,precibusque & votis victoriam suis, a diis immortalibus exposceret. Minim E autem par Crat praeli j certame: Caesarianis enim prorsus,neque terra neq; mari effugiu dψat victis, omni que victoribus erant futuri in incerto: Illi,si superassent, nauibus omnia teneret,si inseriores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur : Simul illud graue ac miserum videbatur , perpaucos de summa rerum 3c de salute omnium decertare . quorum si quis aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cadendum. quibus pro sς pugnandi facult s non fui

set. Haec superioribus diebussaepenumerb Ca sar suis exposuerat, ut hoc maiore animo comtehderent, quod. omnium Calutem sibi com- . mendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem,amicum, notumque prosequens, e

etat obiast tus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnarii proficisceretur. Itaque hoc animo est de-

certatum,ut neque maritimisi auticisque solertia atque ars praesidium ferret, neque numero nauium praestantibus multitudo prodesset, ne- pae flexi ad virtutem ex tanta multitudine viri,

Virtuti Caesarianorum possent adaequari. Capitur hoc praelio quinqueremis una cum defensoribus

226쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. m

soribus remigibusque,& deprimuntur tres,Cinsarianis incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiuUt,quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus,& Caesarianos adire propius prohibuertit. Caesar naualem yictoriam sic adeptus est, sed victoriae fructum inpiorem meditatur,ut territis hostibus,bellum reliquum conficiat Phari in si lae partem prius ocsu parat, reliquam cum ponte quo iungebatur urbi, occupat: sedeo conatu quo ad Gergouiam castra Gallorum, ad Dyrrhachium munitiones Pompeianorum occupauerat: Omnia siquidem prospere initio ad pontem usque successerant: hic fortuna commutari coepit: Atques Caesarianis fere mille deside rati, Caesarque ipse fugiendo & ad naves ad n tando fallatem petere contendit. Sed Hircium audiamus. Caesar igitur ne sibi saepius nauali proelio decertandum esisti, omni ratione contendendum exstimauit, ut insulam molemque ad insulam pertinentem, in suam redigeret potestatem: Perficetis enim magna ex parte muniationibus , & oppidum dc illam, & urbem uno tempore tentari posse confidebat. Quo capto consilio, cohortes decem meuis armaturaret elos, quos idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur , in nauigia minora scaphasque imponit: alteramque insulae partem distinendae manus caussa,cum constratis nauibus aggreditur, pra

227쪽

P. RAMI LIBER

in iis magnis propositis qui primus insulana cepisset: Haec cohortatio Caesaris erat. Ac primo impetum Caesarianorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore 3c ex tectis aedificiorum propugnabant &littora armati defendebant: quo propter asperitatem loci, non facilis Caesarianis aditus dabatur, & scaphis nauibusque longis V. mobiliter & scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primum locis cognitis vadisque praetentatis , pauci Caesariani in littore constiterunt illosque sunt alij subsecuti, constanterque in eos

qui in littore aequo constiterant, impetum fecerunt, omnes pharitae terga verterunt. Hi pulsi, custodia portus relicta, naues ad littora & vicuapplicarunt , seque ex nauibus ad tuenda aedificia eieceruui: Neque vero diutius ipsi ex muni tione se continere potuerunt. etsi erat non dissi mile atque Alexandriae, genus aedificiorum, ut minora maioribus conferantur, turresque editae & coniunctae muri locum obtinebant: neque Caesariani aut scalis aut cratibus aut reliquis r bus parati venerant ad oppugnandum: sed terror hominibus mentem consiliumque eripit &membra debilitat. ut tum accidit. Nam qui se in aequo loco ac plano pares osse confidebat iidem perterriti fuga suorum & caede paucorum , triginta pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt, seque per molem in mare praeci pitauerunt & octingentorum p ssuum interual-- lo,

228쪽

to, ad oppidum enatauerunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt. Sed numerus captiuorum omnino fuit sexcenti. Caesar praeda militibus concessa, aedificia diripi iussit, castellumque ad pontem qui propior erat Pharo, communiuit,atque ibi priesidium posuit. Hunc,fuga Pharitae reliquerant: citeriorem illum propioremque oppido, Alexandrini tuebantur. Sed cum 'postero die simili ratione aggreditur, quod his

obtentis duobus, omnem nauigiorum excursum & repentina latrocinia sublaturus videbatur . Iamque eos qui praesidio eum locum te

. nebant, tormentis e navibus sagittisque depulerat,atque in oppidum redegerat & cohortium trium instar, in terram exposuerat: Non enim

plures consistere angustiae loci patiebantur: reliquae copiae in nauibus stationem obtinebant. Quo fusto, imperat, pontem aduersus hostem praeuallari, & qua exitiis nauibus erat, fornicem extruetiam , quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere es secto,ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecere& contra munitiones pontis latiore loco constiterunt: codemque tempore quae consueuerat nauigia per pontes ad incedia onerariarum emittere, ad molem constiterunt. Pugnabatur a Caesarianis ex ponte, ex mole: ab

illis, ex area quae erat aduersus pontem, & ex

229쪽

nauibus, contra molem. In his rebus occupato Caesare militesque hortante, remigum magdus numerus dc classiariorum ex longis nauibus Caesarianis in molem se eiecit. Pars eorum, studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate

pugnandi. Hi primum nauigia hostium lapidi- ibus ac fundis a mole repellebant: ac multum' proficere multitudine telorum videbantur: sed postquam ultra eum locum a latere eorum ape to ausi sunt egredi ex nauibus Alexandrini pauci,ut sine signis certisque ordinibus sineque ratione prodierant, sic temere in naues refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini, plures ex nauibus egrediebantur, Caesarian 6Ωque acrius perturbatos insequebatur. Simul qui in nauibus longis remanserant, scalas rapere, nauesque a terra repellere properabant, ne hostes nauibus potirentur. Quibus 'omnibus rebus perturbati milites, Caesariani, cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam

suorum viderent, magnam vim telorum aduersi sustinerent, veriti ne a tergo circula uenirentur,& discessu nauium omnino reditu intercluderentur, munitione in pontem institutam retia querunt & magno cursu incitati , ad naves, contenderunt. Quorum pars, proximas nacta naues, multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens, & dubitans quid esset

230쪽

- DE C. IV L. CAE S. MILITIA 1is

capiendum consilij, ab Alexandrinis interfecta

est non illi feliciore exitu expeditas ad anchoras naues consecuti, incolumes discesserunt.

Pauci alleuati scutis & animo ad conadum nixi, d proxima nauigia adnatarunt. Caesar quoad potuit cohortado suos, ad pontem & muniationes contendere,eodem in periculo versatus est. postquam uniuersos cedere animaduertit, - in suu nauigium se recepit: quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet, neque administrandi, neque repellendi a terra facultas da retur, re quod accidit suspicatus,sese ex nauigio eiecit,& ad eas quae longius costiterant naues,adnatauit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens, nonullos coseruauit: nauigiuquide eius multitudine militude pressum, una cum hominibus interhi. Hoc praelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter C C C C & paulo ultra eum numerii, classia- xij & remiges. Alexandrini eo loco castellii magnis munitionibus multisque tormentis cofi marunt, atque egestis ex mari lapidibus, liberὸ sunt usi postea ad emittenda nauigia. At legionibus detrimentum ut ad Gergouiam,vt ad Dyrrhachium,in bonum conuertit, Tum pudor incendit vires,cr conscia virtus,

ut legionarij magis deterrendi & continendi apericulosissimis dimicationibus essent, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION