P. Rami, ... Liber de Caesaris militia, ..

발행: 1559년

분량: 236페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE C. IV L. Caes. MILITIA.' 13

cfnsidius equo admisso,ad eum accurrit, dicit

mobtem,quem a Labieno occupari voluerit. ab

hostibus teneri, id se a gallicis armis atque insignibus cognouisse: Sed Considius paulo post

sua timiditate Caesari ridiculus fuit multo enim die per exploratores reliquos Caesar cognouit &montem a suis teneri,& hostes castra mouisse &Considium timore perterritum, quod non vi disset, pro viso sibi renunciasse. Fuit militiae Romanς signum Minotaurus, quo tanquam Labyrintho tecta consilia dux habere moneretur, 'quod in itineribus, Caesari mirifice propositum fuit. Itaque cum in proximo ait Suetonius hostis esset, itineris tempus denunciare non solebat, praecipue pluuiis,& festis diebus: Ac subinde obseruandum se admonens,repente interdiu vel nocte subtrahebat,augebatque iter, ut serius subsequentes defatigaret. Atque hoc secretae mentis arinanum indicat Hircius bello Africano, Caesar in Africam proficiscens nullum portum sibi tutum fore perspiciebat. Itaque nullum certum locum gubernatoribus praefectiuque quem peterent praaceperat, neque ut mos ipsius consuetudoque superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis, locum certum peterenr uniuersi.

Hic locus consuetudinem quandam C saris iis dicat de occultando itinere no modo hostibus, sed etiam ciuibus, cum tabellas illas a praesectis

32쪽

P. RAMI LIBER

nisi necessitate coactis perlegi vetaret.Ergo haec regionum notitia teneature Agmen vero duciatur itinere terrestri,aut flumina mariaue traducitur : in terrestri itinere, ordo agminis, quanti ias itineris, sed supra omnia militaris labor ani maduertendus est: Agminis igitur ordo duobus

exemplis prςOpud ostenditur: Primus est secundo libro, cum ex dedititiis Belgis reliquisque

Gallis complures Caesarem secuti una iter fac rent,quidam ex his,ut postea ex captiuis cogni'. rum est,eorum dierum cosuetudine itineris ex ercitus Romani perspecta , nocte, ad Nervios peruenerunt,atque his demonstrarunt inter sim gulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam n

gori, cum prima legio in castra venisset, reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri, qua pulsa impedi- dimentisque direptis futurum ut reliquae contra confluere non auderent. Hic locus ostendit agminis ordinem quendam: sed neglige liorem, quia nondum hostis adesset. Sed consequens in eodem libro locus multo diligentiorem appropinquante hone demonstrat. Caesar ait ipse aequitatu praemista subsequebatur omnibus copiis: Sed ratio ordoque agminis aliterso habebat ac Belgae ad Nervios detulerant: Naquod hostis appropinquabat consuetudine sua, Caesar sex legiones expedita ducebat, post eas totius

33쪽

DE C. IVL. CIES. MILITIA Di

totius exercitus impedimenta collocarat:& duet lagiones, quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant, praesidioque impedimentis erant. Hic igitur locus multo maturem ordinis

curam diligentiamque proponit: aliam similis diligentiae speciem Hircius octauo libro descripsit. Caesar salt) agminis ordinem ita constituit,

ut legio septima,octaua,nona, ante omnia irent impedimenta: deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse consueuit, cogeret undeciam a ne maioris multitudinis species accidere

hostibus posset,quam ipsi depoposcisset. Hac ratione pene quadrato agmine instructo, ut omni ex parte sustinere posset hostiu impetum,in conspectum hostium celerisis opinione eorum, ex ercitum abducit. At si hostis a tergo relinquer tur ab Eoque discederetur, alia ratio fuit, i mps dimetis nempe praemissis,ut cum Caesar a Pom- 'peio ad Dyrrachiu duplidi clade affectus esset,

ideoqtie illinc Apolloniam contederet: Itaque ait Caesar) nulla interposita mora, sauciorum modo & aegrorum habita ratione,impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apollonjam praemisit ac conquiescere ante iter comfectum vetuit: His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eode itinere praemisit: paruoque

34쪽

P. RAMI LIBER

spatio intermisso , ut & militare institutum se uaretur,& ne citissima eius prosectio cognosce retur, coclamari iussit statamque egressus de nouissimum agmen consecutus, celeriter ex conspectu castrorum discessit . Hic itaque agminis ordo Caesari fuit, quantitas itineris diccoda est. Romanis vero militiae consuetudo fuit, ut V getius docet, simplici gradus horis quinque aestiuis, id est nostris sex de una tertia progredi millia passuum viginti, pleno, viginti quatuor: quicquid amplius esset, cursus erat, cuius spatiudefiniri non potest. Septimo libro significatio quaedam e tribus locis colligi potest de militaris hui' itineris quatitate, esar Gergouiae obsidione occupatus, media nocte per Eporedorigem certior factus est de Heduorum desectione: d inceps nulla interposita dubitatione ξ sex legionibus, duas in castris relinquit, quatuor expedit& adhortatur ne i cessario tempore,itineris labore permoveatur Cupidissimis omnibuat progressiis millia passuum viginti quinque, Heduos offendit, iisque in colloquio, errorem suae defectionis & culpam demostrat: deinde tribus horis noctis exercitui ad quietem datis, castra ad Gergouia mouet, tum in medio fere itinere cognito periculo suorum ad Gergouiam relictorum, summo labore militum ante ortum solis, in castra peruenit. Haec sic a Caesare narrantur,vnde concludo viginti quatuor horis quinquaginta

35쪽

DE C. IV L. CAE S. MILITIA. ista mill a passuum confecta esse a legionibus illis expeditis quidem sarcinarum impedimento at armotum grauitate certe impeditis: Sup rioris enim noctis aliquot horae consumptae in audiendo Eporedorige, capiendo consilio, legionu distributione,qua educerentur,quae ma nerent: Item consequentis diei aliquod tempus fuit in monendis Heduis & reconciliadis: Denique militem ieiunum tot millia iisse ac redi, sie , vix credibile sit: his tot rebus tres horas accipio,tres porro datae sunt quieti,ut ait Caesar: Itaque dimidiae noctis illius nihil superest . Ac summum viginti suatuor horis, aut etiam paucioribus: totum illud iter factum est, quia ante solis ortum Caesar rediit,& quidem non ordinarium , sed prope duplicatum fuisse Caesar eo declarat quod rem in celeritate positam fuisse ibidem ait, & quod milites Adhortatur, ne itineris

labore permoveatur: Quare diurnum exercitus iter viginti aut viginti quatuor millia , ut Vegetius ait,videntur fuisse. Sic C sar ad liberandum Ciceronem uno die hybemo ab hora tertia iniblia passitum viginti progreditur. Superest in agmine, militaristabor prorsus admirabilis Itaque magnos & magni nominis testes huc appello, ne quid in re prope incredibit fingere videar: Dico enim legionario militi in itinere ustatum fuisse ferre non solum arma, sed vallum: & illud

est quod Horatius in Odis velut incredibile po-

36쪽

Ρ. RAMI LIBER

steritati laturum admiratur, Romanus eheu posteri negabitis Emancipatust mittie

Fert γallum G arma miles. Romanus miles fert arma, sere vallum: imo ve-

b fert etiam ait Tullius cibaria de si quid ad v- sum velit,Nostri exercitus ait secunda Tuscula ' na) prinium unde nomen habeant vides, deinde qui labor, quantus agminis ferre plus dimisdiati mensis cibaria,ferre si quid ad vium velint, ferre vallum: nam scutum, gladium, galeam in

onere nostri milites non plus numerant, quam humeros,lacertos,manus. Arma enim,membra.

militis esse dicunt: quae quidem ita geruntur aptE,ut si usus foret, abiectis oneribus,expeditis armis ut membris pugnare possint. Haec Tullius de sui temporis militia. Liuius verb antea non dimidiati, sed integri mesis cibaria militem ferre solitum docet Sic enim libro quinquagesimo quarto ait, Consul menstruum iusso milite secuferre,profectus decimo post die. Sic Pompeiani legionarij in Hispania dierum viginti duorum frumentu efferre iussi sunt. Eadem etiam postea disciplina ab imperatoribus seruata legitur. Pe.stenninus Niger ait Lampridius) vinum & piastores a castris remouit, iussitque omnes aceto& buccellato quem panem biscoctu dicimus)contentos esse Sic Iullianus ut Marcellinus ait libro decimo septimo) buccellatum in viginti dies

37쪽

dies humeris militum imposuit. Ac de legionis agmine tot sarcinis onusto indiciu illud patuit in illo agminis ordine, cum Caesar sarcinas de onera legionum exposuit, sub quibus facile a Nerviis opprimi posse viderentur. quomodo libro tertio Aquitani Romanos impeditos in agmine & sub sarcinis infirmiore animo adoriri Cogitant: Quomodo Labienus in Africa existiamabat Caesaris milites sub onere ac sarcinis defatigatos , pugnare non posse, ut ait Hircius. Quapropter iste est incredibilis Horatio, admiarabilis Tullio, agminis labor in milite, nec in bono duce minor. Cum Marius aestu magno, agmen ducebat 'it ibidem Cicero θ laborabat. Memini calones & lixas & mercatores in exe citu Caesaris fuisse, sed qui ligna & aquam vasaque parando cibo instrumentaque castrensioperi necessaria militibus ferret: denique cui iam patuit singulis legionibus sua impedimetanis. se. Ac nonnunqua ait Suetonius in post magnam

pugnam atque victoriam remissis ossiciorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi militibus Caesar permittebat,iactare solitus,mia lites etiam unguentatos bene pugnare posse. ANque illud etiam memini quod tertio belli ciuiliea C sare in concione ad milites dicitur ut aequo. animo mancipia atque impedimeta in Italia r linouerent, ipsi expediti naues conscenderent.

Et bello Africano seueritas disciplinae eadem

38쪽

P. RAMI LIBER .

seruata est: Caesar enim ita ex Sicilia exercitum transportauit, ut praeter ipsum militem & arma, neque vas, neque mancipium, neque ullam rem quae militi usui esse consueuit, in naues imponi pateretur. Ita Caesar, cum usus esset ait Suetonius disciplinae seuerissimus exactor fuit. Atque una de Caesaris virtutibus nescio an non sit haeci longe max7ma. Laboris ait Suetonius ultra fidem patiens erat, in agmine nonnunquam equo, saepius pedibus ante ibat capite detecto seu sol seu imber esset. Nec vero temporis aut locivlla fere iniquitas Coaris iter tardabat Sic secu- do bello Britannico noctu progreditur millia passitum circiter duodecim: & septinio libro summa hyeme, discussa niue sex in altitudinem

pedum summo militum labore, vias exercitui suo patefecit per Gebennam Arvernorum intatem, quo tempore ne singulari quidem homini semita unquam patuerat. Atque inde omnibus suis inopinantibus, quam maximis potest itineribus, Viennam peruenit: unde neque diurno neque nocturno itinere intermisso, per λnes Heduorum in Lingones contendit, ut siquid etiam de sua salute ab Heduis iniretur consitu , celeritate braecurreret, priusque legiones omnes, quarum duae in Lingonibus, , duae in Treuiris, sex in Senonibus hyemabant, . in unum locum cogit, quam de eius aduentu Aruernis nuntiari posset. horribili vigia tantia

39쪽

DE C. IV L. CAES. MILITIA. 1

tantia ,.celeritate, diligentia, exclamat Cic ro. Illud etiam secundo belli ciuilis de se ait, Tarracone discedit, ped:biisque Narbonem,atque inde Massiliam peruenit: Qualis vero imperator ipse fuit, tales & milites haere: hac enim militaris itineris celeritare , Popeu legati in Hispania & Pompcius ipse in Gr cia opprcllus est. λ Pompeianorum & Caesaris castris quinque millia passuum proxima intercedebant itineris campestris: Inde excipiebant ad Iberum loca aspera & motosa : qui prior has angustias occupauerit,ab hoc hoste prohiberi nil esse negotij.

A dhuc terrestris itineris ratio expedita est,se ..quitur fluminis & maris traiectio. Flumina tr iiciuntur modis quatuor, prim b ponte,quomodo Caesar Rhenum bis traiecit, nauium magna copiam ad transportandum exercitu Vbij pol. liccbantur, ut est libro quarto, sed nauibus neque satis tutum esse arbitrabatur, neque suae,neque populi Romani dignitatis esse stituebat. itaque si summa dissiculta faciundi pontis

proponebatur propter altitudinem, rapiditate, latitudinemque fluminis: tamen id sibi contendendum aut aliter n5 traducendum exercitum

existimabat. Rationem isitur pontis hanc insti-runt, tigna bina sesquipedalia, paulum ab imo praeacuta, di mensa ad altitudinem fluminis interuallo duorum pedum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumine deb

40쪽

P. RAMI LIBER

xerat fistucisique adegerat, non sublitar modo directa ad perpediculum, sed prona ac fastigiata, ut secundum naturam fluminis procumberent : his item contraria duo ad eudem modum iuncta interuallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conuersa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrinque fibulis ab extrema parte distinebantur,quibus disclusis

atque in contrariam partem reuinctis,tanta erat operis firmitudo,atque ea rerum natura, vi quo

maiorvis aquq se incitauisset,libc arctius illigata tenerentur. Haec directa materia iniecta contexebantur , ac longuriis cratibusque consternebantur: Ac nihilo secius sublicae ad inferiorem partem fluminis obliquae adigebantur, quae pro ariete subiectae & cum omni opere coniunctae, vim fluminis exciperent,& aliae item supra pon- rem mediocri spatio, ut si arborum trunci siue naues deiiciendi operis caussa,a barbaris missae, his defensoribus, carum rerum vis minueretur neu ponti nocerent. Haec Caesaris est descriptio, in qua certe talis. architecturae imperito quaedapossint ambigua videri: Primum enim quid est tigna bina interuallo pedum duorum distantia inter se iungi Z virum bina tigna transuersariis intermedio duorum pedum spatio inter se colligarir an duo tigna inter se quidem continuata, . a duobus

SEARCH

MENU NAVIGATION