Lvereti De rervm natvra, libri sex;

발행: 1917년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

231쪽

DE RERUM NATURA VICetera quae fieri in terris caeloque tuentur domortales, pauidis cum pendent mentibu saepe,

et faciunt animos humilis formidine divom

depressosque premunt ad terram propterea quod ignorantia causarum conferre deorum cogit ad imperium res et concedere regnum. β quorum operum causa nulla ratione uidere possunt ac fieri diuino numine renturJnam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis 60 quae super caput aetherii cernuntur in oria, ruraus in antiquas referuntur religionis et dominos aeris adsciscunt, omnia P Sequos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique si

quanam sit ratione atque alte terminus haerens;

u magis errante caeca ratione feruntur.

quae nisi respuis ex animo longeque remittis dis indigna putare alienaque Rei eorum, delibata deum per te tibi numina sancta 70Saepe oberunt; non quo uiolari summa deum uis p sit, ut ex ira poenas petere inbibat aeris, sed quia tute tibi placida cum pace quietos conatitues magnos irarum uoluere fluctus, nec delubra deum placido eum pectore adibis, sine de corpore quae sancto simulacra feruntur in mentes hominum diuinae nuntia formae,suaeipere haec animi tranquilla pace ualebis. -inde uidere licet qualis iam uita sequatur.

232쪽

T LUCRETI CARI-quam quidem ut a nobis rati uerissima longe oreiciat quainquam sunt a me multa profecta, multa tamen restant et sunt ornanda politis uersibus est ratio caeli fremitu sque tenenda, sunt tempestates et fulmina clara canenda, quid faciant et qua de causa eumque ferantur; βne trepide caeli diuisis partibus amens, unde uolans ignis peruenerit aut in utram seuerterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se. quorum operum causas nulla ratione uidere 90 possunt ac fieri diuino numine rentur.)tu mihi supremae praescribi ad candida calcis currenti spatium praemonstra, callida musa Calliope, requies hominum divomque uoluptas, te duce ut insigni capiam eum laude coronam. 5D ΤΟΝΙΤRVΡrincipio tonitru quatiuntur caerula eaeli

propterea quia concurrunt sublime uolantes aetheriae nubes contra pugnantibu uentis. ne fit enim sonitu caeli de parte SerenR, uerum ubicumque magis denso sunt agmine nubes, 100 tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe. praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides a ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique uolantes; nam cadere aut bruto deberent pondere pressae 106 ut lapides, aut ut fumus constare nequirent

233쪽

DE RERUM NATURA VI nee cohibere niuea gelida et grandinis imbris. dam etiam sonitum patuli super aequora mundi, caremus ut condam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque λλο interdum perscissa furit petulantibus auris et fragilis, sonitus chartarum commeditatur. id quoque enim genus in tonitru cognoscere pomis, aut ubi suspensam uestem chartasque uolantis uerberibus uenti uersant planguntque per auras. λὶβ fit quoque enim interdum ut non tam concurrere nubes frontibus aduersis possint quam de latere ire diuerso motu radentes corpora tractim, aridus unde auris terget sonus ille diuque ducitur, exierunt donec regionibus artis. 120 Hoc etiam pacto tonitru concuas uidentur omnia saepe graui tremere et diuolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, eum subito ualidi uenti conlecta processa nubibus intorsit sese conclusaque ibidem 126 turbine uerEanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso caua corpore circum, post ubi conminuit uis eiu et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat mima fragorem.

-ne mirum, eum plena animae vensicula parua

saepe ita dat magnum sonitum disploa repente. Est etiam ratio, cum uenti nubila perflant, ut sonitu faciant. etenim ramosa videmus nubila saepe modis multis atque aspera ferri; Scilicet ut crebram Hiluam eum flamina cauri 136 perflant, dant sonitum fronde ramique fragorem.

234쪽

T LUCRETI CAM

fit quoque ut interdum ualidi uis incita uenti

perscindat nubem perfringens impete recto. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res, hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta 160 arbusta euoluens radicibus haurit ab imis. sunt etiam fluetus per nubila, qui quasi murmur

dant in frangendo grauiter quod item fit in altis

fluminibus magnoque mari, eum frangitur ReSt .

fit quoque, ubi e nubi in nubem uis incidit ardens 1 5

fulminis; hae multo si forte umore recepit ignem, continuo magno clamore trucidat; ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propere demersimu imbrem. aridior porro si nubes accipit ignem 160 uritur ingenti sonitu succensa repente; lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine uentorum comburens impete magno; ne res ulla magis quam Ρhoebi Delphica laurus terribili sonitu flamma crepitante crematur. 155 denique saepe geli multu fragor atque ruina grandinis in magni sonitum dat nubibus alte. uentus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti )DE FULGUREFulgit item nubes ignis cum semina multa 160

percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis). sed tonitrum fit uti post auribus accipialnus,

235쪽

DE RERUM NATURA Gfulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris λεβ tardius adueniunt quam uisum quae moueant res. id licet hinc etiam cognoscere caedere si quem ancipiti uideas ferro procul arboris auctum, ante fit ut cernas ictum quam plaga Per auris det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante 70quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni

simili causa, concursu natus eodem.

Hoc etiam pacto uolucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit. uentus ubi inuasit nubem et uersatus ibidem 176 fecit ut ante cauam docui spissescere nubem, mobilitate sua feruescit ut omnia motu percalefacta uides ardeacere, plumbea uero glans etiam longo cursu uoluenda liqueacit. ergo feruidus hic nubem cum perscidit atram, 180 dissipat ardoris quasi per uim expressa repente semina quae faciunt nictantia fulgura flammae; inde sonu sequitur qui tardius adlicit auris

quam quae perueniunt oculorum ad lumina nostra.

cilicet hoc densis fit nubibus et simul alto J860xtructis aliis alias super impete miro; no tibi sit frudi quod nos inferne videmuaquam sint lata magis quam sursum extruet quid extent. -contemplator enim eum montibus adsimulata nubila portabunt uenti transuersa per auras, 190 aut ubi per magnos montis cumulata uidebis inEuper me aliis alia atque urguere Superna in statione locata epultis undique uentis.

tum poteris magnas moles cognoscere eorum 183 vulo adficit

236쪽

T LUCRET CARISpeluncasque uelut saxis pendentibu struetas 196 cernere, quas uenti eum tempestate coorta conPlerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur;

nunc hinc nune illinc fremitu per nubila mittunt quaerentesque uiam circum uersantur et ignis 200 Semina conuoluont e nubibus atque ita cogunt multa rotantque auia flammam fornacibus intus, donec diuolsa fulserunt nube corusci. IN NUBIBUS SEMINA IGNIT INESSE

Hae etiam fit uti de causa mobilis ille deuolet in terram liquidi color aureus ignis, 206semina quod nubes ipsa permulta necessust ignis habere; etenim eum sunt umore sine ullo, flammeus est plerumque colos et splendidus ollis). quippe etenim solis de lumine multa necessest conciPere, ut merito rubeant ignesque profundant. 810haue igitur cum uentus agena contrusit in unum compressitque locum cogens, expressa profundunt semina quae faciunt flammae fulgere colores. ulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli. Nam eum uentus eas leuiter diducit euntis 215 dissoluitque, adant ingrati illa necesseEt semina quae faciunt fulgorem tum sine taetro terrore et sonitu fulgit nulloque tumultu. DE FULMINE Quod superest quali natura praedita constent fulmina declarant ictus et inusta uaporis 220signa notaeque grauis halantia sulpuris auras. ignis enim sunt haec non uenti signa neque imbris.)

237쪽

DE RERUM NATURA VI raeterea saec pe accendunt quoque tecta domorum et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. IGNIS EX FULMINE NATURA

hunc tibi subtilem eum primis ignibus ignem 225

constituit natura minutis mobilibusque corporibus, cui nil omnino obsistere possit. transit enim ualidum fulmen per saepta domorum,

clamor ut ac uoces, transit per Saxa, Per Rera,

et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum 230 curat item ut uasis integris uina repente diffugiant, quia nimirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina uasis adueniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini. 236

quod solis uapor aetatem non posse uidetur emeere uaque adeo pellens feruore Musco: anto mobilior ui et dominantior haec est. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto

fiant ut possint ictu discludere turris, 2M

disturbare domos auellere tigna trabeSque, et monimenta uirum ommoliri atque iere, exanimare hominea, pecudes r ternere RSSim, cetera de genere hoc qua ui facere omnias Sint,eXpediam, neque te in promissis plura morabor. 2 6 FULMINA IN CRASSIORIBUS NUBIBUS ET ALTE GIGNI-Fulmina gigni er e crassis alteque putandumat nubibus extruetis; nam eael nulla sereno nec leuiter densis mittuntur nubibus umquam). nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res; quod tune per totum onerescunt aera nubes, asso undique uti tenebras omnis Acherunt reamur

238쪽

T LUCRETI CARI liquisse et magna caeli complesse cauernRS: Sque adeo taetra nimborum nocte coorta

inpendent atrae formidinis ora Superne, eum commoliri tempestas fulmina eooptat. 266 praeterea Persae9 niger quoque Per mare nimbuS, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus grauidam tempeAtatem atque procellis, ignibus ac uenti cum primis ipse repletus, 260 in terra quoque ut horreacant ac tecta requirant. sic igitur supera nostrum caput me putandumst tempestatem altam neque enim caligine tanta ruerent terras, nisi inaedificata superne multa forent multi exempto nubila sole, 266 nec tanto possent uenientes opprimere imbri, flumina abundare ut facerent camposque natare, si non extruetis foret alte nubibus aether.

hi igitur uentis atque ignibua omnia plena sunt ideo passim fremitus et fulgura fiunt. 270 quippe etenim supra.docui permulta uaporis

semina habere cauas nubes et multa necesseat concipere ex solis radiis ardoreque eorum.

ιο ubi uentus est idem qui cogit in unum sorte locum quemvis expreasit multa uaporis 276 Semina seque simul eum eo commiscuit igni, insinuatus ibi uortex uersatur in alto et calidis acuit fulmen fornacibus intus; nam duplici ratione accenditur, pae sua eum

mobilitate calescit et e contagibus ignis). 280 inde ubi percaluit uenti uis, et grauis ignis

239쪽

DE RERUM NATURA VI impetus incessit, matu um tum quasi fulmen perscindit subito nubem, ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor. DE TONITRIBUS ET TERRAE MOTU quem grauis insequitur sonitus, displosa repente 385 opprimere ut caeli uideantur templa suPerne. inde tremor terra grauiter pertemptat et altum

murmura Percurrunt caelum; nam tota fere tum tempestas concussa tremit fremitusque mouentur.

quo de concussu sequitur grauis imber et uber, 290 omnis uti uideatur in imbrem uertier aether atque ita praecipitans ad diluuiem reuocare: Mantus discidio nubis uentique procella mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu. -eSt etiam eum uia extrinsecus incita uenti 295 incidit in ualidam matur culmine nubem; quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille

uertex quem patrio uocitamus nomine fulmen.

hoe fit idem in partis alias, quocumque tulit uis. fit quoque ut interdum uenti uis missa sine igni 300

igniscat tamen in spatio longoque meatu, dum uenit, amittens in cursu eorpora quaedam grandia quae nequeunt pariter penetrare Per auras; atque alia ex ipso conradens aere portat Paruola quae faciunt ignem commixta uolando; 30β non alia longe ratione a plumbea Sae9e feruida fit glans in cursu eum multa rigoriScorpora dimittens ignem concepit in auris.

fit quoque ut ipsius plagae uis excitet ignem, frigida cum uenti pepulit uis missa sine igni; 310

nimirum quia, cum ementi perculit ictu,

240쪽

T LUCRETI CARI confluere ex ipso pomunt elementa uaporis

et simul ex illa quae tum res excipit ictum; ut lapidem ferro eum caedimus euolat ignis)nee, quod frigida ui ferrist, hoc setius illi 315 semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum. te igitur quoque re accendi fulmine debet, opportuna fuit si forte et idonea flammis.

ne temere omnino plane uis frigida uentiem PGeSt, ea quae tanta ui missa supernest, 320 quin, prius in cursu si non accenditur igni, at tepefacta tamen ueniat commixta calore.

Μobilitas autem fit fulminis et grauis ictus,llat celeri ferme percurrunt fulmina lapsuli nubibus ipsa quod omnino prius incita se uis 326

colligit et magnum conamen umit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpeti auctum, exprimitur uis atque ideo uolat impete miro, ut ualidis quae de tormentis miSaa feruntur. adde quod e paruis et leuibus est elementis, 330 ne faeilest tali naturae opsistere quicquam; inter enim fugit a penetrat per rara uiarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem eleri uolat impete labens. einde, quod omnino natura pondera deorsum 335Omnia nituntur, cum plagas addita uero, mobilitas duplicatur et impetus ille grauescit, ut uehementius et citius quaecumque morantur obuia discutiat plagis itinerque SequatUr. enique quod longo uenit impete, sumere debet 340 mobilitatem etiam atque etiam, quae resei eundo

SEARCH

MENU NAVIGATION