De Plauti Persa

발행: 1907년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

. . . . . . .

RITE IMPETRANDOS

4쪽

. . . . .: ..

. . . . . ... ' o P . . . . . . . . . . . . . V. ......

Ρaginarum numeri sunt fasciculi I vol. VI Commentationum phil. Ion.

5쪽

. . t

Cum iam diu nulli dubitationi obnoxium suerit, quin Terentius,

utpote quem maxime Menandrum, secundo loco Apollodorum sibi imitandos proposuisse ex indiciis sive ipsius sive Donati sciamus, in comoediis Graecis latine exprimendis poetas novae tantum Atticorum comoediae secutus sit, in Plauti reliquiis non eadem condicione utimur, cum sex tantum sabularum auctores Graecos ex prologorum indiciis vel didascaliis noverimus, ceterarum quindecim auctores ex indiciis aliunde petitis et saepius parum certis enucleare coacti simus. Itaque non mirandum est satis diu inter viros doctos in controversia fuisse, quorum poetarum Graecorum exempla Plautus sibi delegerit, utrum novae solum Atticorum comoediae auctores secutus sit an ex media quoque nonnulla argumenta peti

verit. Quin etiam suerunt, qui lautum Epicharmum quoque imitatum esse et sabulam Rhinthonicam expressisse contenderent. Sed de hac sententia, quam primus Grysar' proposuit, deinde alii probaVerunt, actum est, postquam Lade Wig eam resellit. Idem vir doctus Amphitruonis et Captivarum Plautinarum exempla Graecae media comoedia petita esse putat.' Cui cum alii alias sabulas tribuendas esse censebant tum Me ineke', peritissimus ille iudex comoediae Graecae, ,mediam Atticorum comoediam pluribus in sabulis expressisse Plautum contendit Equidem cum novae solum comoediae sabulas a Plauto latine expressas esse semper mihi persuasissem, haec mea sententia confirmata et haudquaquam labefacta est docta dissertatione Fr. uessileriq), qui omnes sabulas lautinas indiciis ex ipsis comoediis haustis ad novam comoediam revocavit

praeter unam, quam solam Demosthenicae aetatis esse censet, quamquam ante eam novae comoediae esse probare conatus era Ut

2 dbs den Κanon des Volcatius Sedigitus Neustretis 1842 p. 19sqq.

3 L. c. P. 26. 4 Hist crit. p. 303.5 De lauti comoediarum exemplis Atticis ustostiones maxime chronologicas Goth. 1894.

6쪽

. Rem num musis mutare, Wilamowit Zi auctore adductus est,

cui plane assentitur in eis, quae in iud schol moti. 1893 94 de

eadem sabula exposuit. Eoque magis miratus sum sententiam horum virorum doctorum, qui viginti sabularum argumenta ex nova comoedia, unius tantum ex media petita esse censent, quod haec una sabula non, id quod potius exspectaveram, Amphitruo, sed Persa est, quae indolem novae comoediae prae se seri quam maxime Quae res cum satis mira mihi videretur, denuo in eam inquirere mihi proposui. Sed his cum praemittenda esse putarem, quae praeterea de Persa observavi, totam dissertatiunculam ita institui, ut primum quidem de compositione, deinde de retractatione, denique de tempore exemplaris Graeci dissererem.

D eompositione Persas.

1. Persae argumentum, quamquam iam a prioribus, qui vel hanc fabulam ediderunt vel de ea egerunt, enarratum est, tamen hoc loco mitti non potest, cum quae secuntur quaestione magnam partem ad ipsum argumentum pertinean Simul autem ex eodem argument enarrat apparebit Persam non tot repugnantiis scatere, quo cum aliis tum maxime Isen dijkio' actionem turbare

visae sunt.

II. Toxilus seritus et ex altera parte Sagaristio, servuSe vicinia Toxilique amicus, in scenam redeunt prim alter alterum non animadvertens ille sortem eius questus, qui pauper et egens amore captus sit, se ipsum talem miserum esse pronuntiat,

cum argentum mutuum scilicet ad amicam redimendam accipere non possit, hic pauca verba de ossiciis servi frugi perdit seque ipso erum suum nullo modo carere posse dici Postquam inter se conspexerunt et familiariter salutaverunt, Toxilus nonnullis iocis spectatores oblectandi gratia lactis hoc die illud in summo discrimine esse dicit, suane amica libera sutura an sempitemam servitutem servitura sit. Itaque ab amico petit, ut sibi sescentos nummos mutuos rael, quibus eam redimere possit Sagaristi quamquam primo impudentis esse dicit, quod tantum pecuniae sibi in promptu esse suspicetur, tamen sedulo se quaesiturum esse pollicetur, si quis argentum sibi credat Atque adeo Toxilus amico idem habet, ut iam hoc promisso fisus argentum sibi a Sagaristione paratum

iri certe speret es nempe habeo in mundo)yy Deinde postquam

1 Do T. Macci lauti exsa, visa inaug. Traieci ad Rhen. 1884 2 CL huius disa. p. 15 et adn. 2. 3 Cf. p. 166.

7쪽

amicum, ubi primum quid auxilii invenerit, statim ad se venire iussit, eum dimittit et ipse se tamdiu domi remansurum esse profitetur, donec lenoni scilicet ero amicae suae)λ malam rem

gnam excoxerit.

12. Saturio parasitus prodit et multa verba lacu de quaestu suo, quem iam maiores sui exercuerint et ipse magna cum cura colat. Tum vehementi iracundia exardescit de quadruplatoribus, quorum quaestum se indignissimum esse seque minime decere dicit. Quibus postquam novam legem serri magnopere oportere pronuntiavit, subito praecidit et de rebus publicis ad suam ipsius rem transit iam Toxili domum ingressurus est, ut reliquias cenae inspiciat eodem tempore sores aperiuntur. 13. Toxilus ipse exit. Quod in fine primae scenae prinsessus erat se eo usque domi remansurum esse, dum lenoni, gnum malum paraverit, id praestat. Nunc cum omnia invenerit, ut leno sua ipsius pecunia amicam suam liberam redderet, soras egreditur. Ac primum quidem quasi parasitum non videat simulans domo prodiens servis mandat, ut omnia ad cenam apparent, cum congerronem exspectet. Haec res gratam poetae occasionem Offert nonnullos iocos faciendi, cum Saturi se esse illum convivam, quia Oxit exspectetur, certe credat. Postquam inter se salutaverant,

Toxilus e Saturione quaerit, num meminerit se ab ipso heri petivisse, ut sibi sescentos nummos mutuos daret. Cum parasitus sibi nihil esse denuo affirmaverit, Toxilus se iam nolle eius argentum dicit tantum filiam sibi det, qua utatur. Quae verba cum Saturis prim salso intellegat, Toxilus eum edocet filiam eius in speciem

nam tale quid in lacuna post v. 136 exstiterit portet)' lenoni

vendendam esse Saturio quamquam primo declinat, tamen cum Toxilus minetur illum non prius quaequam esse esurum, quam sibi morigeratus esset, vincitur et quae Toxilus velit se acturum esse

promittit. Hic denique parasito praecipit, quomodo instructam filiam suam vendat et quid haec fabuletur. Ubi leno argentum solverit, statim ille filiam suam in libertatem vindicet Digrediuntur, postquam Toxilus se amicae suae litteras, ut bonum animum haberet, missurum esse pronuntiavit

II 1. Lemniselenis Toxili amica eiusque ancilla Sophoclidisca prodeunt. Quae postquam magnopere questa est quod nimis stulta ab era haberetur, quippe quae mandata etiam atque 1 e p. 165 sq. 2 Cf. 6 5 p. 166 sq.

8쪽

etiam repeteret, in sine scenae se Toxilo erae suae mandata )delaturam esse promittit, ut ea per Lemniselenis libera sit II 2. Quod Toxilus in fine primi actus professus erat se

Lemniseleni nuntium et litteras missurum esse, ut bonum animum haberet, id hac in scena exsequitur. Paegni puero vaserrim et audacissim mandat, ut amicae suae litteras deserat et quae iusserit nuntiet. Postquam hic ero suo audacter respondens spectatores oblectavit Toxilus domum abit et Sophoclidisca progressa Paegnium convenit villis iocis inanibus lactis et convicia conviciis rependens Sophoclidisca se Toxilo tabellas, Paegnium se ad Lemniselenem obsignatam abietem serre profitentur. Denique abeunt, postquam quid litterae continerent, neuter prodidit. II 3. Sagaristi gaudio alacer procedit et dis gratias agit, quod sibi amici adiuvandi occasionem obtulerint Nam ab ero sibi

argentum datum esse, ut Eretriae boves solveret, quos ille nudius- septimus emisset. Se autem quae erus mandavisset adeo non exsecuturum esse, ut illo argento et amicum molestia liberare et genio suo multa bona sacere et ero parco vetuloque dolum nectere vellet

II 4. Paegnium, qui interea Toxili mandatum exsecutus Lemniseleni litteras detulit, Sagaristionem in scena Versantem convenit et ab eo interrogatus, ubi Toxilus eriis sit, se dicere nolle respondet tam procaciter et impudenter locutus Sagaristionis iram vehementissime excitat. Ubi abiit, is quem Sagaristio maxime con- Venire cupiebat, procedit II 5. Toxilus ipse cum Sophoclidisca oras progreditur eaque bono cum nunti ad Lemniselenem dimissa Sagaristionem

conspicit. Hic autem cruminam argento repletam, quam in collo gerit, iocose vomicam esse dictitans quam ne attingat caVeat, pecuniam quam se comparatum esse promiserit inesse amico aperit Toxilus se omne argentum mox et redditurum esse denuo pollicetur, cum iam omnes sycophantias instruxerit, ut a lenone argentum rursus auferret. Ad quem dolum quia Sagaristionis auxilio ei opus est, hunc docturus domum abducit ΙΙΙ 1. Saturi parasitus cum silia sua procedit et postquam

se omnia consilia communicasse quaeque re ageretur exposuisse

dixit, filiam hodie venire repeti Haec autem lepidissimis argu-1 Cuius generis haec mandata fuerint, quamquam hac in scena non satis claro exponitur, tamen facile intellegi potest Lemniselonem per ancillam suam Toxilum monere, ut ipsam quam citissimo liberet, id quod e versibus 302-303 perspicue elucet.

9쪽

mentis usa etiam specie venire recusat: non decere patrem filiam ventris causa vendere aut eam pro ancilla habere, melius esse vitam modeste degere quam cum infamia inimicos vereatur: hos enim famam non ita, ut nata sit, laturos esse, i. e. si audiverint ipsam specie venisse, continuo famam Vulgaturos esse se re vera quasi

servam Venisse. Nec desistit virgo patris pravitatem lepidissimis verbis oblique perstringere, donec patera auctoritas vincit et parasitus praecis e filia quaerit, patrine oboediens futura sit necne. Postquam virgo se et oboedientem ore et omnium quae in Vendendo sibi loquenda essent meminisse affirmavit, unus scrupulus ei incidit caveat pater, si quando filiam locare velit, ne procus illa odiosa re offendatur. Ne haec quidem altercati parasitum in angustias adducit dotatae virgini nihil vitio verti seque filiae suae sescentos logos Atticos daturum esse, qua dote vel mendico nubere

possit Tum demum virgo patri obsequitur latoque inevitabili cedit

et ambo abeunt.

IIII. Dordalus leno progressus secum loquitur eum Sse diem, quo Toxilus se ipsi argentum soluturum esse iuraverit se concupiscere scire, quid ille facturus sit. Dum haec animo considerat, oris concrepat III 3. Toxilus ipse egreditur. Gravissimis et turpissimis conviciis in lenonem invehitur, qui pro sua parte a responso minime laborans convicia conviciis rependit. Tum Toxilus lenonis animo sibi reconciliato, cum ea sola causa ei iratus fuerit, quia is argentum sibi credere . . amicam nisi praesenti argento sibi permittere noluerit, sescentos nummos ei tradit et statim amicam liberari et ad se duci iubet

IVI. Toxilus secum loquitur, ut quaecunque res sobrie et accurate instituatur, ea prospere succedere soleat, ita se quoque considere dolum, quem callide inceperit, bene proventurum esse. Tum Sagaristionem oras vocat et virginem educere iubet. IV 2. Sagaristionis et virginis ornatum miratus eo P cul abscedere iubet, ut rursus progrediantur, ubi ipsum cum lenone colloquentem videant IV . Dordalus in scenam progreditur ita gaudio elatus quod Lemniseleni venditata lucrum secerit, ut e die et omnibus crediderit, i. e. a nullo satis idoneam cautionem exegerit, et Toxilo identidem quaerenti hoc unum respondeat credo tibi. Ostquam denique affirmavit Lemniselenem liberatam et iam in Toxili domo esse, hic blandiens et se gratias ob istud benignum factum reserre simulans lenoni aperit luculentam lucri faciendi occasionem ei in

10쪽

serri. Ac statim ordalo tabellas, quas sibi ab ero suo e Persia missas esse fingit, perlegendas tradit. Qua in epistula Timarchides Toxili erus scripsisse fingitur se propter negotia intra octo menses Athenas reverti non posse; Toxilvs autem illi Persae, qui tabellas detulerit, hospitium praehibeat curetque, ut urtiva virgo, quam ille abductam ex Arabia secum habeat, periculo eius qui empturus sit

veneat. Scrupulum Dordalo, qui quamquam lucrum sacere concupiscit, tamen suo periculo Virginem emere veretur, Toxilus eximere conatus, ut Persae advenientis mercimonium inspiciat, persuadet.

IV 4. Sagaristi et parasiti filia Persico ornatu induti procedunt Virgo a Sagaristione interrogata, quomodo Athenae sibi visae sint, callide et anilem sere prudentiam prae se serens respondet, id quod Oxilo exclamationes admirationis expromit Cum virgo Dordalo quoque magis magisque placeat, Toxilus ei, ut illam

emat, persuadere conatur omnia commoda depingens et exornans, quae virgine empta ei offerantur. Iamque stultus leno in eo est, ut e Pseudo-Persa quaerat, quo pretio illam abducere possit, cum Toxilus eum, ut securum reddat, amicitiam simulans monet, ut quae ad rem pertineant prius ex puella percontetur. Len valde gavisus se amici consilio e laque elapsum esse tantam Toxilo fidem habet, ut, dum illam percontetur, eum adesse concupiscat Deinde cum virgo lenoni interroganti, quod nomen sibi, ubi nata, quae patria, quod nomen patris sit, ambigui Verbi apte, re vera autem

nihil responderit, ille a Toxil stimulatus, quamquam et Sagaristio

et virgo saepius eum monuerunt illam mancupio non dari, tamen Persam, ut pretium indicet, monet. Postquam ingens sexaginta minarum pretium inter eos convenit, leno domum properat, ut argentum asserat

IV 5. Postquam Dordalus abiit, Toxilus virgini gratia refert, quod partes suas optime obtinuerit, et Sagaristionem monet, ut ubi argentum a lenone acceperit simulet quasi ad portum eat neve domum se recipiat, ne lenoni suspicio moveatur. IV 6. Dordalus sexaginta minas duobus nummis pro crumina demptis effert et Sagaristioni dat. Qui statim abire properat, cum negotia habeat et geminum fratrem, quem Athenis servire audiverit, redimere velit. Priusquam autem abit, Dordalus nomen ab eo percontatur. Tum Sagaristio multa ficta nomina asseri, quibus quid rerum gesserit satis clare indicat Miranti lenoni dicit Persarum morem esse longa nomina contortiplicata habere. Subinde ad portum properat IV Dordalus autem, quem Toxilus commonet, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION