De Plauti Persa

발행: 1907년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

quia nimirum id potissimum Toxilus cupiebat, ut amica sine mora rui posset neve haec sacrissicando tempus tereret. Itaque hic versus minime offensioni est, immo genuinum eum esse puto et Plauti ingeni dignissimum. Neque retractatori, qui quam misere et serviliter lautinas sententias repetiverit ex antecedentibus versibus elucet, tam novam et singularem sententiam imputaverim, cuius neque antea neque postea iterum mentio fit. Ut paucis absolvam, non versus 440 448, ut Langen et qui eum secutus est, Schoeli, sed e sus 440-446 tantum a retractatore additos esse persuasum habeo. Haec statuenti vestigia retractationis aperta sunt ultima enim verba

Dordali ante locum insitivum sunt iam faxo hic erit 439). Tum secuntur septem versus additi 440- 446). uorum in ultimo

rursus exstant ecta iam hic Daeo aderit, metri ratione habita paululum conversa et mutata, et ad versum supplendum additum est: at ne propalam. erspicue igitur elucet retractatorem verbis iam hic Daeo aderit, quibus ab exemplo Plautino recesserat, rursus ad propositum redire admodum quidem serviliter, sed ratione minime mira et misero retractatoris ingenio dignissima. Itaque cum totum versum 447 Toxilum loquentem lacimus, omnia optime conveniunt, ut inde a versu 3 sic legi velim: 437. o. Nummi sescenti hic erunt 438. Probi, numerati fac sit mulier libera 439. Atque huc continuo adduce. Do Iam faxo hic erit. 447. O. Sapienter sane supplicatum cra eat. 448. o. Ita hercle vero. To. Dum stas reditum oportuit. Quodsi ita scribimus, versus M sententiam versus 3 optime excipit et verba continuo adduce explicantur verbis supplicarum cras eat Toxilus dicit se amicam continuo adesse neque diis gratiam agendo et sacra aciendo tempus perdere velle. Quod denique angen versu 448 offenditur dicens Toxilum sine ullo iure ordalum tarditatis arguere, cum Toxilus ipse morae causa sit, quippe qui illum rursus atque iterum admonens abire prohibeat, id leve et inane est. Nam et talia verba ut dum stas reditum oportuit saepius apud Plautum legas, ubi significatur, aliquem morae impatientem vix tempus exspectare posse, dum quod velit persectum sit, et Toxilus satis arrogans et insolens est, qui causam tarditatis non sibi, ut aequum erat, sed Dordalo subiciat Illud quoque contra Langenum, qui . 439 finem scenae esse vult,

32쪽

nescio an non iniuria monendum sit hoc modo cenam nimis celeriter et abrupte ad exitum properare. Non mediocrem difficultatem praebent deinde septima et octava quarti actus scenae, ubi viri docti magnas lacunas et perturbationes statuendas esse putaverunt Postquam Sagaristio cum argent a lenone accepto abiti, hic Toxil gratias agit, quod sibi in emenda virgine bonam operam dederit. Subit autem domum properat, cum quae voluerit edicta, edicere oblitus sit, et qui paucis versibus ante metuerat, ne quis virginem modo emptam in libertatem vindicaret, eam Toxilo servandam relinquit Dum domi versatur, Toxilus Saturionem evocatum secedere iubet idque eisdem duobus versibus usus, quibus iam V 2 Sagaristionem secedere iusserat Postquam Saturi secessit, in sequenti scena Dordalus rursus oras egressus se omnes servos loris transcidisse dicit, quod supellectilem et domum squalentes non purgavissent. Tum Toxilo denuo gratias agit et hic statim abit cum Lemniseleni se uaclinaturus. In his multa sunt quae gravissime offendant. Primum enim omnino intellegi non potest, cur Dordalus domum abiens virginem non statim secum ducat. Neque enim quicquam obstabat, quominus id saceret postquam Sagaristioni pretium pro virgine solvit et hic abiit, virgo lenonis erat et exspectandum fuit eum statim cum

praeda sua se domum receptum esse, praesertim cum valde timeret, ne qui Virginem manu assereret. At ipsum contrarium facit virginem relinquit et solus domum abii, quasi virgine statim secum ducta impediretur, ne servis mandata daret eosque verberaret Non minus mirandum est Toxilum diutius in scena versari neque recusare, quominus servanda Virgine tempus perdat. Nam cum maxime eius, ut iam vidimus, interesset amica, quae iam dudum a Dordalo apud praetorem libera acta erat, quam celerrime smi, expectandum sui eum, ubi hospiti eri sui operam dedit isque

abiit, statim domum properaturum et cum amica se inclinaturam esse contra in scena versatur et inimico suo gratum facit. Tum suspicionem movent versus 727 sqq.: Ast illuc abscede procul e conspectu tace.

Ubi cum lenone me videbis conloqui, Tum turbam facito. Duo priores Versus ad verba sere repetiti sunt e versibus 467 468δ),1 Non possum probare argutias, quibus nisi Ussing et partim eum secutus Leo hos versus in auspicionem vocare conati sunt: cf. Keller-

mann de lauti sui imitatore Diss Ien. 1903 p. 155 ad Pers. 2.

33쪽

nisi quod in v. 467 inter verba conspectu et tace et inser-- est, quod in v. 727 omnes codices sine spatio miserunt. )Quamquam fieri potuit, ut lautus ipse neglegentiae indulgens

duo versus ad Verba repeteret, tamen res mira est, et suspicio augetur, cum aliae diminitates accedant Atque primum quidem versum 730 tunc, quando abiero, Sat. um taces scio quid velis soluso exhibet, quem versum ea tantum de causa hoc loco ab interpolatore insertum esse, ut quod in antecedentibus versibus peccatum esset sarciretur, o et iure coniecit. Tum versus 731. 732 scenae octavae praeterquam quod verbum praecidere hoc uno loco apud Plautum exstat, perspicue speciem centonis prae se serunt Leno enim domo egressus duobus versibus praedicat se domi omnes Verberasse, quia supellex et aedes squalerent. Quibus verssebus is, qui composuit, probabile reddere videtur, cur leno domum abierit, sed adeo imperfecta et manca ratione utitur, ut melius secisset, si nihil dixisset. Α lautina quidem arte tam rudia et inscita plane abhorrent In sequenti quoque versu transitus a Dordali verbis ad Oxili nimis abruptus et rudis est. oxilus lenonem interrogat redis tu tandem et hic respondet redeo tum

subito Toxilus Ne eo hodie tibi bona multa feci, ad quod Do

datus ei iterum gratias agit. Ergo rursus eandem rem tractant, quam priusquam leno domum abiit, illo tantum discrimine interposito, quod priore loco e sermone sequitur, ut leno Toxilo gratias agat, altero loco autem haec res arcessita est. Tot discrepantiis, quas partim iam alii ante me, partim ego ostendimus, commoti viri docti animum induxerunt, ut hoc loco magnas lacunas statuendas putarent, cum lauto tantam inscitiam artis scenicae vix imputare auderent. Oetato quidem posterior quarti actus pars iam inde a quinta scena usque ad finem suspicionem

movet ), ut de maioribus lacunis cogitet Tade Wi quoque in

1 Quam lectionsin editi Schoellii praebet, qui post tae inter-Ρ-sit, minus probanda est, cum Saturio turbam faciat non ubi oritim cum lenone colloqui videt, sed tum demum, cum illo abiit. Itaquo Isen dij post eo pectu interpunxit et tae cum sequenti versu coniunxit. Qua ratione quamquam sensus corrigitur, tamen quomodo ille versus in hunc locum irrepserit, non explicatur neque reliqua difficultates tolluntur. 2 Quod ad septimam, octavam, nonam scenam attinet, plane ei assentior discrepantias et ineptias statuenti. Sod quod quintam et s--m quoque scenam neglegenter compositas eas dicit, facere non possum, ut eius sententiam sequar, cum hisce in scenis ne minimum quidem

invenire potuerim, quod offonsioni si illud quidem probare possum,

34쪽

scena septima illos versus 727. 728 ad lacunam in contextu Ha tin explendam repetitos esse censet et Isen dij ismagnas pertu bationes atque lacunas esse indicandas putat. Mihi alia ratio placuit, qua ex mea quidem sententia Omnes dissicultates septimae et octavae scenae tolluntur. Versus 2 posteriorem partem et sequentes usque ad versus 734 priorem partem expungendos esse puto ut a retractatore additos, ita ut inde a versu 1 sic legi velim:

718. o. credidi oratum fore 719. Beneficium meum apud ted. DO. Immo equidem orditam 720. Tibi, Moesie, habeo: cim te sensi sedulo 7214. 734b Mihi vir bonam operam; liteor habeo orditam. 735. O. Num qui iam aliud me vis Do. Ut bene sit tibi. 736. O. Pol istuc quidem omen im est usurpabo domi: 737. Nam iam inclinabo me cum libert tua.

Hoc quoque loco perinde ac priore, quem a retractatore additum esse vidimus, vestigia retractationis facile cognoscuntur. Eandem rem, qua ab exemplo lautino recesserat Dordalum Toxilo gratias agentem aciens, retractator rursus tractat, cum ad propositum redeat atque eo consilio, ut sequentia verba antecedentibus conveniant Sed quam longe arcessita illa gratiarum actio altero loco sit, iam supra demonstravi. Quae retractator inseruit, discrepantiis et ineptiis plena et certe retractatore, non lauto digna sunt Illius inscitiam redolet, quod Dordali discessus a scena Omnino non probabilis redditur, aio trita verba, quae alioqui et hac in sabula et

in ceteris inveniuntur, retractatoris inopia proprii consilii et sententiarum exstant et locum insitivum maximam partem explent: versus 727. 728 quidem ex altera quarti actus scena repetiti sunt,

verba numquid moror 726 in eadem scena iam exstant 462), verba dictum sapienti sat est 729 et quin taces scio quid velis 730 trita sunt et saepius similia legas apud lautum et apud

quod Virginis responsum, quod Toxilo sapientiam ius laudanti dat 674. 675), parum moribus virginis respondere dicit certe virgo vehementor recusat, ne inhonesto quasi serva vel etiam specie veneat et lepidis vo bis patri dedecus o infamiam propositi ostendit; sed quae in lenono emungendo tantam calliditatem et vorsutiam et paene nequitiam praese seri, ei talia verba proverbii loco celebrata, qualia Toxilo respondet, imputare non dubito.

35쪽

Τεrentium Phorm. 41: Ah, dictum sapienti sat est . Tum verba lenonis domo redeuntis 731. 732 inepta et tenuia sunt et imblibus locis aliarum sabularum assimilata esse videntur. Denique vertia bona multa facere 734 hoc lac non proprie exstant, sed iam . 263 inveniuntur, item Oen. 1216 Cas. 468.

Quodsi ad extremum quaerimus, quo consilio retractator hunc locum inserendum putaverit, me errare non puto, si eum - ut mittamus quod ei magnum gaudium attulit lenonem se servos loris transcidisse dicentem sacer id potissimum studuisse dico, ut spectatoribus adventum Saturionis filiam in libertatem vindicaturi ostenderet. a in re sortasse recentiores quoque ei assentiuntur opinantes ad tenorem sabulae demonstrari opus esse Saturionem in propinquo versari, ut statim occasione data prorumpat, qua de causa nescio an similia iam apud lautum exstitisse coniciant. Mihi autem Nnime opus esse Saturionis adventum demonstrari, tam multo efficacius et ad eventum valentius esse videtur Saturionem et lenoni et spectatoribus inopinatum in scenam prorumpere et lenoni praedam, quam iam domum abducturus erat, subito eripere. Et si quis cum pulvisculo rem exhaurire velit, periculum lenoni imminens et adventus Saturionis iam satis demonstrata esse videntur metu

lenonis, quo v. 714-718 captus est: Mequidem iam scit quid nessotiis serit,bui mihi furtivam meo periclo vendidit.

Amentum accepit, abiit qui esto nunc Scio, an iam adseratur haec manu quo illum sequar' In Persas nustaS. Quodsi continuo post hos versus et postquam Toxilus quam paucissimis verbis perditis domum abiit neque enim intellegi potest, cur diutius in scena versetur lenonis metus exitu comprobatur et Saturio ei praedam eripit, hoc multo efficacius est quam si ustus Saturionis adventus demonstratur, praesertim tam inscita et inepta ratione, qua hoc loco t. oetae quoque consilium fuisse, ut ubi primum Sagaristio cum argent abiit, Saturio statim filiam suam in libertatem vindicaret, dilucide apparet e tertia primi actus scena, ubi Toxilus Saturionem edocet, quid rei ei gerendum sit

ΤΟ. Nam ubi esto amentum accepero, Continuo tu illam a lenone adserito manu. Sat. Sibi habeat, si non aetemplo ab eo ab aero.

36쪽

Saturio igitur semper custodire et dum filiae venditio fit in propinquo adesse censendus est, neque opus est eum Ooxilo de Omcio suo admoneri, cum ex sua re esset filiam in libertatem vindicare.

Restat sinis sabulae, cuius versus 833-851 postea additos )esse sen dii iure coniecit. Mihi quoque illa lenonis cavillatio

et vexatio et Toxili sociorum convivium sustus extenta et paene intolerabiliter producta esse videntur et argumentis, quibus nisuSille vir doctus hanc partem sabulae postea demum additam esse

conclusit, nihil habeo quod addam, nisi quod versus 45 hicin

Dordalus est leno, qui hic liberas vimine mercatur, praeterea quod parum apte in contextum quadrat ea quoque re suspicionem augere mihi quidem videtur, quod manifesto ad versum 74 expressus est, qui ita legitur: qui hic commercaris civis homines liberos. Multo hercle melius versum 32 et antecedentes, ubi Sagaristio lenonem deridet, versus 852 se imitur, ubi idem Sagaristio lenonem per ludibrium interrogat, quid illi sescenti nummi

agant, quam Versus 33, ubi Toxilus praeter exspectationem et ex vano socios ad ludificandum Dordalum iterum adhortatur. 7. Ostquam artificium retractatoris non mediocres locos in contextum lautinum inserentis vidimus, iam lacilius erit rationem agnoscere, qua locos quosdam contraxit Hic autem ea difficultas oritur, ut non semper satis certe diiudicare possimus, utrum lauto ipsi an retractatori tribuendum sit, ubi exemplum Graecum concisum esse videtur. Cum enim lacunis statuendis nulla alia ansa sit, nisi quod aliquid deest, quod ad progressum sabulae intellegendum exstitisse oportet, saepe in opinione singulorum magis quam in certis argumentis positum est, utrum quis retractatori potius inscitiam ars scenicae et neglegentiam tribuere velit an ipsi lauto. Illud tamen verisimilius esse et ea

re probatur, quod lautum elegantem comicum esse scimus, et quod retractatorem exemplum lautinum non mediocriter mutaVisse proxima paragrapho vidimus. Qui enim non veritus est tam amplos locos in contextum inserere, is etiam alio locos, si lubuit, contraxisse lacile censendus est. Itaque ubicunque res incerta est, utrum lautus an retractator peccavisse putandus sit, semper ad 1 P. 1 sqq. Ambigit, utrum de contaminatione cogitandum an hi

versus postea additi esse censendi sint, ut fabula satis roris, qualis nunc exstat paulum extenderetur. Hoc sine dubio rectius est, cum illa quae de contaminatione protulit, nugas esso iam Viderimus.

37쪽

eam sententiam inclino, ut illum culpa absolvam, hunc vitium commisisse putem. Hac ratione, quam sequar, exposita propositum ipsum tractemus. Quae scena maxime it schelium commovit, ut de diascevastae artissicio, quo sabula contracta esset, cogitaret, non est actus

quarti qua in scena ,post venditam Saturionis filiam mirum hi modum nec usitata lauto estinatione exitus sabulae praecipitetur. Hoc enim loco id agitur, ut, postquam Sagaristi argento accepto abiit, Saturi repente progressus Virginem a lenone emptam filiam suam vindicet illumque vix resistentem in ius trahat.

Quae cum quattuordecim tantum versibus contineantur, non abest suspicio, quin contracta sint, praesertim cum antecedentes scenae atque maxime ea, in qua virgo lenoni venit, rem sustus et admodum multis verbis persequantur, ita ut non scena comparata cum et ris nimis brevis esse videatur. Itaque omnibus sere viris doctis, qui de erea egerunt, haec scena contracta esse Visa est. Atque Bit schelius, quamquam quasnam potissimum res desideret, accuratius non exponit, tamen hanc fabulae partem tantopere circum-eisam esse putat, ut ,inde insolita brevitas totius sabulae aliqua saltem ex parte repeti possit. Rit schelii sententiam sequitur Schoeli, qui eius verba repetit Go et g non solum nonam quarti actus cenam contractam esse, sed etiam quinque posteriores huius actus scenas iam inde a quinta' mutationem subiisse censet Mne hic quidem vir doctus conicere ausus est, quid maxime excidisse censendum sit. Langeno' autem non tam multa quam Bit schelio excidisse videntur. Tum sen dijk' hanc scenam valde circumcisam esse ratus et coniectura periclitatus, quid olim exstitisse videatur, res affert, quas ego quidem iterum iterumque meditatus non utique desideravi. Miratus enim Saturionem et filiam tam paucis verbis inter se salutare et Dordalum Saturioni virginem filiam nam vindicanti statim fidem habere seque periisse persuasum habere exspectavit lenonem negantem Saturionem et filiam era loqui, quam iure se possidere persuasum haberet, Virginem

obtinere conatum esse et ,,utrumque silvam conviciorum et exsecrationum in caput inimici effudisse ' quae res optimam poetae Occasionem Obtulisset splurimas acetias salesque adhibendi. uod salutationem inter patrem et filiam mancam esse dicit, recte dicit, cum profecto exspectandum sit patrem, qui filiam e terra remota

1 L. l. p. 300 sqq. I Vide huius commontationis p. 17 adn. 2.3 Plaut. Stud. p. 335. 4 L. L p. 4 sq.

38쪽

diu investigavit investigatamque denique invenit, multo pluribus et laetioribus verbis salutaturum esse, quod idem in iliam valet. Sed quae de verbis et ratione Dordali suspicatur, eis assentiri non possum: immo recte se habere hoc loco actionis estinationem puto Leno enim satis superque monitus erat, ne virginem liberam suo periculo emeret, ac primum quidem in epistula, quam Toxilus ei ab ero suo perlegendam tradit v. 24 sq.): Ac suo periclo is emat, qui eam mercisibitur: Mancipio neque promittes neque quisquam dabit. Quo audito statim lenonem piget virginem emere, cum haud ignoret gravissimum supplicium sumi de eo, qui, cum liberos homines emat, lacinus ανδραποδισμου committat Itaque continuo Toxilo respondet minime sibi opus esse litibus et tricis neque se argentum suum oras enumerare velle 530 531). Et pergit 532): Nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonior et 34 sq.:

Metuo hercle vero sensi esto iam compluriens Neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. Tamen quamquam tali in re iam saepius acerba expertus est, natura lenonia vincit et hortante Toxilo virginem emere constituit. Ac rursus a Sagaristione, priusquam pretium indicat, commonetur

se illam suo periculo emere 689): Prius dico hanc mancupio nemo tibi dabit iam scis' nec minus a virgine satis claris verbis 653 sqq.):

Iam hoc tibi dico actutum ecastor meus pater, ubi me sciet Venisse huc, ipse aderit et me abs te redimet. -- Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen

et postrem a Sagaristione 665):

Tu periclo Massint haec dabitur amenti minis. At monentium verba iam nihil proficiunt avaritia lenonis malarest, quam ut lacrum in praesentia faciendum prae periculo latum omittat et praedam manibus emittat virginem emit. Continuo autem, ubi argentum e manibus dedit et Sagaristio abiit, leno lucro suo

gaudere nequit et quam stulte fecerit sentit 7 14 sqq.): Mequidem iam scit, quid estot stenerit,9ui mihi furtivam meo periclo vendidit.

39쪽

amentum accepit, biit qui esto nunc scio, An iam adseratur haec manu quo illum sequarris Persas nustaS. Itaque facile intellegi potest et optime a poeta probatum est lenonem, ubi primum patrem virginis advenisse audivit, statim se periisse sentire, cum id quod simuerat evenire videret, neque omnino dubitare, quin Saturi vera loqueretur. Qua de causa cum se libera virgine empta magnum facinus commisisse et in manifesto ανδραποδισμα teneri sibi conscius esset, cavendum ei erat, ne conviciis in patrem virginis collatis eum plus irritaret, immo suppliciter eum implorare debuit, ut sibi parceret et a causa ανδραποδισμου desisteret. Et tale quid re vera apud lautum exstitisse, a retractatore autem omissum esse, ex alia quoque deliberatione sequitur, ad quam quinti actus ratione habita perducimur. Iure enim miramur in quinto actu Saturionem parasitum, qui ventris tantum causa se Toxilo operam dare praedicaverat, non interesse convivio, quod hic omnibus quorum opera dolus prospere evenerat comparavit. Neque minus mirandum est lenonem, quem in fine quarti actus a Saturione in ius raptum esse scimus, unde propter magnitudinem criminis vix ei redeundum fuit, in quinto

actu rursus in scenam prodire et nos omnino non certiores fieri,

quid inter Saturionem et Dordalum in laro actum sit. Itaque Wilamowitet' coniecturam secit, quae aliqua saltem ex parte magnam probabilitatem prae se ferre mihi quidem videtur. Atque ratus non retractatorem, sed lautum ipsum hanc partem sabulae contraxisse haec sere exponit leno virginem furtivam liberam suo periculo emit, ita ut neque vadem emptionis neque testem habeat neque syngrapham, qua se bona de egisse probare possit. Itaque a patre virginis in ius rapitur, cum in manifesto ἀνδραποδισμωtenoatur, in quo qui deprelienditur Attico iure recta via ad undecimviros eundum est, apud quos de capite agitur. Itaque cum nihilominus Dordalus in quinto actu rursus in scenam prodeat neque Saturi cenae a Toxilo paratae intersit, fieri non potuisse concludit, qui in exemplo Attico leno, ne lite capitis implicaretur, magna pecunia data a Saturione impetraret, ut a causa ανδραποδισμου desisteret Saturionem autem, postquam in soro a Dordalitrapegit pretium silentii acceperit, cum filia et praeda domum se recepisse. Quorum multa lautum, quae nimis Graeca ei visa

1 Ind. schol Gott. 1893 4 p. 20sq.

40쪽

essent, resecuisse videri, qui contra Romanorum antestandi morem

et praetorem intulint. Quae quamquam ut aliis viris doctis, ita mihi ,haud inepte

disputata esse videntur tamen non plane eis assentior. Primum enim laut tantam inscitiam non imputaverim, ut eum omnino non probabile reddidisse putem, cur parasitus cenae non intersit et leno, qui in praetoris potestate esse censendus est, rursus in scenam progrediatur. Nihilomagis causam probare possum, qua commotus Plautus ex ilamowit gi sententia illam partem sabulae contraxerit. Dicit enim lautum multa, quae ei nimis Graeca visa essent, resecuisse. Sed id ipsinn, quod ii amowit maxime desiderat, lenonem magna pecunia data a Saturione impetrare conatum esse, ut a causa ανδοαποδισμου desisteret, neque Atticum neque Romanum, sed omnino humanum est. Itaque illud vitium non ad Plauti inscitiam artis scenicae, sed ad retractatoris artificium reserendum esse puto, qui quae Wilamowit desiderat omisit, ut contra quinti actus convivium et ceteras sabulae parte augere posset, quas amplificationes illi tribuendas esse iam vidimus. Illud quoque parum recte Wilamowit sumere mihi videtur, quod Saturionem praedixisse statuit se terriculis απαγωγῆς Dordal tot hilippeos extorturum esse, ut tandem aliquando domi satur fieri possit. Neque enim opus est tale quid conicere et ea scena, in qua Ulamowit Saturionem hoc praedixisse putat, septima quarti actus, parum idonea est, quippe quam non, ut ille vir doctus coniecit, miserrime ab histrione concisam, sed a retractatore fusius auctam esse me probavisse sperem. Denique Wilamowit colligere videtur ea, quae in exemplo Graeco exstitisse, sed a lauto resecta esse posuit, in quinto demum actu a Dordalo narrata esse, cum graviter lamentans in scenam prodiret. Mihi autem verisimilius esse videtur haec in scena potius acta quam narrata esse atque in illa quidem non scena quarti actus, quae tam brevis et contracta est. Leno enim, cum a Saturione ad praetorem sequi iubeatur, condicionem quandam propositurus est, qua hunc ut a consilio suo desistat commovere conatur 750 o. Sine dicam; audi). Parasitus autem nihil audire vult et surdum se esse praedicans lenonem et filiam ad praetorem sequi iubet, qua re quartus actus finitur. In exemplo Graeco autem et apud lautum ipsum puto Saturionem primo quidem negavisse se quicquam audire velle, tum autem, cum vox argenti aures eius attigerit, animum attendisse, et ubi leno magnum pretium silenti ei promiserit, avaritiae diutius non restitisse, denique cum ei insuper cavendum esset,

SEARCH

MENU NAVIGATION