장음표시 사용
11쪽
honum negotium gesserit, lucro suo gaudere non potest. Vehememtissime enim dolet se virginem suo periculo emisse: nam facile fieri posse, ut illa manu asseratur. Tum Toxilo, qui eum animo ingrato esse dicat, gratias agit et virginem servandam tradit, dum ipse domi servis mandata det, quae oblitus sit. Ubi abiit, Toxilus Saturionem evocat et monet, ne occasionem lenonis ulciscendi praetermittat. IV 8. Dordalus redit et Toxilus postquam eum merita sua commonefecit et iterum gratiam ab eo iniit, cum eius liberta de-eubiturus abit. IV . Vix Toxilus abiit, cum Saturi soras se proripit illum hominem perditurus, qui filiam suam emerit. Et iam virgo patrem agnoscit et salutat, cum leno statim se interiisse et habere intellegit, cur sexaginta minas lamentetur. Et non solum has minas perdit, sed etiam a Saturione in ius vocatur, quippe qui commemeetur homines liberos. V1. Toxilus re bene gesta cenam paravit, cui praeter Saturionem eiusque filiam omnes participes doli Ordalo parati intersunt. Postquam dis gratias egit omniaque praeparavit, ut convivae geniis suis bene sacerent, Lemniselenem amplexus Sagaristionem accumbere iubet. Qui cyathos sibi ferri iubet et pro sua salute et Toxili et amicae eius bibit omnes sortissime oculis
utuntur et Lemniselenis meretricum more Vix a ceteris superatur. V 2. Dordalus progreditur se omnium hominum miserrimum esse praedicans et calamitatem suam miserrime lamentans. Tum
Toxilo, qui hunc dolum sibi nexerit, quia argenti fidem ei habere
noluerit, gravissimas poenas minatus, ubi erus eius redierit, comissantes animadvertit et per irrisionem quandam salutat. Ad cenama Toxilo invitatus gravissima ira incenditur et ne quis vel digito ipsum attingat monet Lemniseleni imprimis iratus, quae dolum quamquam sciverit ipsum celaverit. Denique a Paegnio identidem male mulcatus, dum Toxilus ipse Paegnium desistere iubet, Sagaristionem Persam illum esse agnoscit, a quo miserrime emunctus sit. Quamquam hic se illius geminum ratrem esse neque quicquam se meruisse praedicat, tamen iratus leno capiti eius omnia mala precatur. Deinde Toxilus cum iterum Paegnium Dordalum verberare iusserit et Lemniselenis pro eo deprecari ausa sit, vehementer amicam increpat et ut dicto oboediens sit postulat. Denique leno manus inimicis dat et cantor spectatores plaudere
iubet, quia leno perierit. 2. Verba Camerarii, qui primus argumentum Persae
12쪽
sabulae exile esse, amationis servilis' dixit, ab Us singi O,
qui ersam edidit, et ab Isen dijhio, qui de repugnantiis in hac fabula egit, repetita et quasi pro titulo praemissa sunt. Quibus
Camerarii erbis ersae argumentum ea de causa exile dici videtur, quia servus amat et servus amicam duci Ne ego quidem huius sabulae argumentum eximium esse contenderim, Verum minus ea re commotus, quod servorum res agitur hominesque illiberales primas partes obtinent, quam quia res quae agitur exilis est, cum id potissimum agatur, ut Dordalus leno Toxili dolis argento defraudetur et ultro male mulcetur atque e solo consilio, ut vas roseo copia amicae sat Qua enim re Persae armmentum ab aliarum sabularum argumentis differt, in quibus ut adulescenti vel etiam, quod peius est, seni meretrix quaedam appareat agitur, nisi ea, quod in Persa amator servus, in aliis sabulis autem homo liber est Nonne, quaeso, talium fabularum argumenta multo exiliora sunt, utpote in quibus hominibus liberis verecundiae non sit libidinis tantum explendae cavsa meretricem illiberalem expetere, cum in Persa servus amicam sui generis et ordinis suique simillimam sibi comparare conetur γNihilominus Persae argumentum ea re conspicuum est, quod servus non solum primas partes agit, ut in plerisque aliis comoediis, sed etiam servi res agitur, cum Toxilus servus amicam nonem. suo, sed sibi ipsi comparet. Quod ad hanc amationem servilem attinet, Persa inter sabulas Plautinas et Terentianas sola et singularis exstat. Nimirum servos amare vel amicam ducere ex aliis quoque sabulis innotuit. Ita Amphitruone quidem Sosia servuS hostibus victis et re bene gesta ut Amphitruonem Alcumenae uxori, ita se amicae suae exspectatum Venturum esse sperat v. 659). In Milite Glorioso Palaestrio et ipse servus Milphidippam sponsam suam statim uxorem ducturus est, ubi era eius Pyrgopolinici nupserit v. 1007-1008). Stichus quoque in sabula, quae ab eo
denominata est, Stephanium eri sui fratris ancillam una cum Sagarin amicam habet et per hortum ad eam transiturus est, qua
nocte fruatur v. 431-438). Ex his locis, qui etiam aliis augeri
possunt, satis elucet servos in comoediis amare non tam inauditum esse, quam primo Obtutu huic vel illi videri possit, et aliunde innotuit servis si non coniugium, attamen contubernium ab eris permissum esse, quae res his ne ingrata quidem suit, quia contubernio servorum familia augebatur. At talem amationem servilem in sabula primum locum tenere eamque potissimum argumentum explere inter unam et viginti comoedias Plautinas neque invenitur
13쪽
et inusitatum est. Idem cum poeta quoque sentiret, statim ineunte
fabula v. 25 verba illa iam servi hic amant' quasi excusationem asserens praemisit. Praeterea haec mira res, quod amatio servilis pro argument sabulae ponitur, singulari condicione Toxili excusatur. Neque enim vulgaris servus est, sed ordinarius dispensatorem vel actorem vel procuratorem eum esse intellegas, cui dominus, cum peregre sit v. 29), curam totius domus et lamiliae conmiseri Itaque ceteri servi inferiores et eius amperio subiecti sunt, ut non mirandum sit Toxilum, cum Ira domo egrediatur, servis quibus cura culinae et cenae commissa est imperare et mandata dare, neque magis offensioni si Toxilum compluriens herum
Paegnii pueri appellari v. 247, 277 . Fieri potest, ut Toxilus
hunc superiorem locum dispensatoris etiam ero domi versante tenere censendus sit, neque vero minus perspicuum est eum absentia eri insolenter et immodice abuti velut basilice eleutheria acturus est v 29), Sagaristionem ad basilicam cenam vocat, ubi luxuriose et iucunde vivere volunt v 31), id quod in quinto actu
ad effectum adducunt, parasito, cuius opera ei opus est, victum praebet, scortum ducit. Haec omnia domino praesente ne dispensator quidem sibi sumere potuit, sed cum hic peregre sit, superbe dominatur, cum nemo sit, qui impediat. Illud autem mihi prorsus salsum esse videtur, quod sen dij maxime offensus Oxili sermone, qui magis hominis liberi quam servi speciem ista sabula
1 Haec verba poeta Graeco vindicare non dubito. Nam quamquam nimiam Atticorum servorum licentiam Romanis, apud quos servorum condicio durissima et severissima fuit, admodum miram et notabilem fuisse necesso est ideoque poetae Romano magis quam Graeco excusatione opus erat, si servum, cuius audaci modum excedere id
batur, induxit, tamen, ut ceterae viginti fabulae docent, amationem se lem pro argumento comoediae poni etiam Atticis insolitum fuit, quapropter no Attic quidem poetae talem excusationem afferre supervacaneum fuisse videtur. Eadem sententia est . Soyffor in Ann. Burs. 189 II p. 40, cum lauto haec verba tribuat Wilamowit l. c. p. 19. - Alia est ratio verborum quae in Sticho fabula poeta Stichum loquentem facit et quae optimo huc conferri possunt 446 sqq. : Atque id ne os miremini, homines servulos
Potare, amare atque ad cenam condicere:
Lieet hae Athenis nobis. Hac quoquo in fabula cum servi nimiam audaciam prae se ferant, poeta se hanc excusationem spectatoribus debere pessivit. Sed haec verba multo certius Plauto vindicanda sunt quam quae in Persa leguntur, cum nimirum non tam Athenienses quam Romanos opus esset ut poeta doceret talem servorum limentiam qualem fingeret Athenis grassari.
14쪽
prae se ferat, contendit Toxilum a poeta Graeco erilem filium tum esse, cuius partes lautus in servi mutaveri Nam quam iam supra omnemoravi durissimam Romanorum servorum condicionem, vix poetam Romanum adducere potuit, ut partes liberi hominis, quas in exemplo Graeco invenit, in procacis servi partes conve teret ita, ut hic primum sabulae locum teneret eiusque potissimum res ageretur. quidem animum inducere non possinn, ut credam poetam Romanum in comoedia quicquam ficturum suisse, quod amoribus Romanis tantopere abhorreret, nisi in exemplari suo invenisset.
3. Inter ea, quae I sen dijkium commoverunt, ut Toxilum a poeta Graeco hominem liberum fictum esse crederet, nonnulla sunt, quae in argument parum verisimili posita sun Compluriens enim offenditur artissim amicitiae vinculo, quo Toxilus
cum Sagaristione, servus cum servo, coniunctus sit. Eo usque
enim Sagaristi progreditur, ut amicum molestia liberandi causa erum suum argento sibi credit defraudet, quamquam haud ignorat se hac pecunia aversa gravissime vapulaturum esse cs. v. 265 264. 267-271). Et confitendum est ex ceteris sabulis Plautinis tam
fidelem inter servos amicitiam non innotuisse et servos se non tam in conservos quam in eros suos fideles praestare. Attamen in ipsa Persa inest ratio, qua haec nimia sere amicitia serii in conse Vum excusetur minusque notabilis et mira fiat. Primum enim
Sagaristio habet, cur argentum sibi brevi redditum iri speret, cum Toxilus ei polliceatur se triduo aut quadriduo argentum ei repositurum esse v. 37) ), deinde ipse eloquitur se non mera amicitia
commotum erum suum frustrari et tantam tempestatem in caput suum contrahere non solum sui commodi in adiuvando amico non obliviscitur et genio suo multa bona argenti usu se acturum esse
sperat v. 263), sed etiam id potissimum eum ad fraudem impellit,
quod ei multam delectationem asseri ,parcis et vetulis hominibus, qui salinum servo obsignant cum sale dolum nectere v. 266-267). Haec consideranti Sagaristionis amicitia minus gratuita minusque suae commoditatis immemor esse videbitur. Itaque in hac servorum amicitia minam haerendum est, praesertim cum etiam extra comoediam in vita facile fieri potuerit, ut duo servi pari sorte coniuncti familiarem amicitiam inirent. Atta-I L. c. p. 63 ad II 3, p. 87 ad 43 2 Ηο expressis verbis contra Isendi hium monendum At, qui p. 85 falso contendit Sagaristionem Toxilo argentum suppeditissse, priusquam is se statim reddere posse dixisset.
15쪽
men ut in plerisque comoediis ita in Persae quoque argumento parum verisimilia insunt, quae nisi in comoedia nusquam fieri possunt; sed haec imprimis, si recte observavi, effectum comicum stl-ciunt eisque potissimum spectatores oblectantur. Huc imprimis reserendae sunt mutationes vestitus, quae rati in comoedia saepe et libenter initur, quo acilius fraus quaedam perficiatur. In Persa Sagaristio et Saturionis filia Persica veste induti lenonem decipiunt, quod in vita non ausi essent. - Ut mutatio vestitus ita aliud genus mancae verisimilitudinis Persae cum aliis comoediis commune est, scilicet in ea re positum, quod in comoedia omnia in maius extolluntur modusque exceditur. Huc spectat illa res satis nota et in magna parte sabularum repetita, quod lenones, qui in vita, ut eorum quaestus secum ducebat, astuti et versuti veteratores suerunt, ineomoediis mira quadam imbecillitate ingenii singuntur et propter stultitiam semper miserrime emunguntur. Sed haec res comoediae condonanda est, cum bono consili flat, ut haec ,labes popli di 408), cum in vita pro tot agitiis rarissime puniatur, in comoedia saltem supplicium pendat. Itaque id potissimum magna comoediarum parte spectatur, ut tamquam ad compensandam iniuriam vitae graviter in lenones consulatur, et tum demum comoedia bene peracta est, cum leno gravissimum supplicium dedit et miserrime mulcatus est Pers. 857 Spectatores, bene valete leno Feriit plauditH. Quodsi respexeris, non mirum videbitur in Persa lenonis stultitiam maximam fictam esse, quae omnem sere credibilem modum exsuperet Dordalo enim, quamvis turpissimis et
sordidissimis conviciis a Toxilo appellari solitus sit III, 3), tamen
nulla suspici Oritur neque quicquam sentit, cum Toxilus, ut ille
in dolum suum incidat, blandis verbis eum appellet IV, 3). Idem
Dordalus non offenditur Persam et virginem, qui recta ex Arabia Venire dicuntur, perfecte Latine loqui neque sentit os sibi a vir-ψne oblini, cum interrogata, quinam parentes quaeque patria sit, ambiguis verbis apte respondeat, re vera autem nihil dicat. Quid quod ne tum quidem suspici ei movetur, cum seudo-Persa inter-1 Moiam Isendi h monuit p. 70. Contra eum Fr Schoelli adn. Prisei p. XXI, quidem iudice minus recto affert: Quin etiam miratur non mirari Dordalum, quod erga orsisque optime latine loquantur: ubi ante omnia lono mirari dobuit se ipsum coterosque latino loqui Athonis Atticis. o non rectum esse puto. Nam quae in comoediis Athonis aguntur, ea Romam transferuntur et quasi Roma fiant latine di euntur. Eo nutem, qui e terris remotioribus adveniunt, insita lingua uti posse probat Oxemplum oenuli
16쪽
roganti lenoni, quod nomen ei sit, cus at hercle claris nominibus ei fraudem paene indicat et quasi in os ingerit 701 sqq ). Neque in fine sabulae Dordalus calamitate sua doctus est, sed patienter plagas seri, quae ei a Toxili satellite audaciae ingeruntur; quire eum inimicis in sine manus dat
Similis ac lenonum est parasitorum condicio in comoediis ut lenones nimis tutu, ita parasiti fame paene emortui ideoque nimis edendi avidi depinguntur, ut si in vita eadem impudentia eis, a quibus cena iuvari cupiunt, molestiam pararent, vix unquam saturi Ilerent. Ad quodvis lacinus ventris causa parasiti parati sunt. In Milite Glorioso quidem Artotrogus parasitus gloriose mentitur et sallacia facta comminiscitur, quae patronus suus secerit. In Sticho
Gelasimus parasitus auctionem lacit rerum suarum quamvis miserrimarum, ne inedia absumatur. In Persa autem veritatis fides vix servatur, cum Saturio parasitus eo aviditalis progrediatur, ut ventris causa filiam suam tam inhonestum in locum deducat neque ut ancillam eam vendere dubitet Simili ratione ac lenonum nimia stultitia haec parasitorum immoderata cupiditas excusatur cum invita parasitando summam molestiam exhiberent adeoque importuni essent, ut Vix ianua prohiberi possent, in comoedia ea re deridebantur, quod eorum cupiditas edendi in maius augebatur ipsique lamis explendae causa quodvis facinus suscipere fingebantur. Ex altera parte, ut lenones nimis stulti et parasiti nimis edendi appetentes 11guntur lenonum adversarii, servi, quibus id potissimum agendum est, ut lenones miserrime emungant, nimia sere calliditate et astutia instructi sunt, ut quemvis dolum celerrime comminiscantur et tamquam per ludum ad finem perducant. Et prosecto habemus, cur miremur, qua certa ratione semus promisso dat argentum comparet et qua prosperitate ei ut promissum praestet contingat. In Persa quidem Sagaristi vix amico promi- Sit, Se quaesiturum esse, num quis argentum sibi credere velit,
cum Toxilus sibi argentum ore pro certo habet v. 45 nempe habeo in mundo). Et progressus sabulae docet Toxilum Sagaristionis
promisso sum argentum sibi iam paratum esse sperare. Nam etsi Toxilus pro sua quoque parte se quaesiturum esse praedicat v. 47), re Vera non argentum quaesiturus est, sed ea de causa domum
se recipit, ut lenoni malam rem magnam excoquat v. 52). Itaque remittit argentum Saturionis v. 127), quem pridie, ut sibi sescentos nummos mutuos daret, rogaverat, cum persuasum habeat Sagaristionem sibi argentum suppeditaturum esse. Quid si Sagaristioni non contigisset, ut erus ei argentum ad solvendos boves daret γ
17쪽
Nonne tota Τοxili machinati irrita esset et corrueret Sed huius rei, quae lacile fieri potuit, comoedia rationem non habet quod sorte, si peropportune accidit, ileri potest, id ita effingitur, quasi aliter
evenire non possit Itaque saepissime in comoediis servus promittit, quod vix praestare potest, vel etiam eos, quos defraudare Vult monet, ut a tricis suis caveant, et tamen promissa semper praestat. Talia parum verisimilia, quae in eo posita sunt, quod virtutes vel vitia personarum quarundam in maius augentur, universae comoediae propria ideoque ersae cum ceteris sabulis communia sunt Attamen Persae unum peculiare est, quod huius sabulae poeta admisit quodque a ceteris frustra quaesitaveris. Iure enim Ιsen dij quaestionem proponit p. M), num secundum naturam humanam fiat, ut servus suae ipsius salutis oblitus omnibus viribus efficere studeat, ut alium servum vel aliam servam redimat, adeo sui commodi immemor, ut eadem pecunia se ipsum redimi posse non cogitet. In ceteris enim comoediis servus, ubi lantum argentum nactus est, quanto ad redimendum Servum opus est, non
sibi, sed ero suo amicam servitute liberat Sed illud, quod Isen dij deprehendit, quamquam iure contra dictum esse videtur, tamen non habemus, cur poetae Viti vertamus. Quis enim scit fieri potuisse, ut servus erum suum pretio emptionis deposito cogeret, ut ipsum manu emitteret Neque enim quisquam ad hoc probandum Casinae v. 314-316 asseret, ubi Olympio vilicus haec dicit: Ouin si tu nolis Ilusque etiam tuos, bis invitis atque amborum inoratiis a libella liber possum eri. olympi enim erili seni magnum gratum secerat, cum ei morigeratu esset, ut sperare posset, erum sua sponte ipsum liberaturum esse. Neque quae verba Strobilus servus Aul. v. 816-817 profert: 9uin eo illi me invenisse dico hanc praedam Ditur orabo ut manu me emittat ibo atque eloquar quicquam probare possunt Similiter enim hac in sabula res se habet atque in Casina: si Strobilus manu mittitur quod quin in amissa parte sabulae factum sit, non dubitandum est), hoc ea de causa sit, quod Lyconides erus ei tantam gratiam debebat, ut eum 1 Huc referri potest illud Mistotelis de a. p. 1448 πι ἡ μὲν γαρ
18쪽
sua sponte liberaret. Sed cogi non potuit, quod responso probatur, quod Lyconides olympioni roganti, ut manu mittatur, date v. 824 sq. Eoone te emittam manu, Scelerum cumulatissime' Huc etiam referundum est, quod Dio Chrysostomus in or XV 452 B tradit . . . σὲ δε ἀκ δυνατον ἐλεύθερον γεγονέναι,
καταβάλοις φ δεσπότy, ου τουτον φημι ὁ τρύπον e. q. s. Itaque Toxilus etiamsi totam aulam auri invenisset et pretium deponeret, erum cogere non potuit, ut manu mitteretur. Quod cum sciat, argent a Sagaristione accepto non utitur, ut se ipsum red mat, Sed cum erus peregre sit, geni suo aliquid boni acturus
amicam sescentis nummis liberat, quo vilissimo pretio duo bovis quidem emi possunt 264. 317), servus autem ordinis Toxili
servitute redimi non potes Dispensatores enim maiore pretio venibant quam servi vulgares et Plinius . h. 7, 129 tradit dispensatorem centum triginta milibus sestertium venisse, quod quidem insolenter magnum pretium suit. - Itaque poetae Persaeviti verti non potest, quod Toxilum sui commodi nimis immemorem finxerit, cum ero invito etiam argent parato numquam liber fieri posset, et ratio Isen dijkii, qui hac potissimum re om- motus contendit Toxilum in exemplari Graeco hominem liberum fictum esse, irrita et caduca esLDenique finis sabulae primo obtutu ea de causa verisimilitudine carere videtur, quod Dordalus, qui quamquam libera virgine empta sexaginta minis emunctus et a patre virginis in ius tractus iustam poenam dedisset, tamen cum fraude deceptus esset tantum supplicium iniuria dedisse videtur, inimicos suos pro sua parte inius non Vocat. Neque enim fieri potuit, ut iure Graeco et Romano aeque ac nostro tam improba raus, quam Toxilus lenoni quamvis odios intulerat, impune esset. Sed omnia recte se habent et, quod aequum est, fraudem a Toxilo Dordalo illatam non impune lare ex ipsa fabula elucet Dordalus enim animadvertit Toxilum iracundia inflammatum, quia et Lemniselenem nisi praesenti pecunia
apparere noluit, illam fraudem ipsi paravisse v. 781. 784. 785).
Itaque, quod humanum est, Dordalus vehementer suscenset et defraudatore loenas sumere concupiscit At ridem Dordalus mon1 Parasiti filia e g. deciens tanto pluri pretio, sexaginta minis Venit
19쪽
ignorat Toxilum, utpote qui servus sit, in ius Voca non posse, itaque ipsum, si illum ulcisci velit, sacere non posse, quin exspectet, dum Toxili erus, qui peregre est, domum redeat. A quo tum petendum est, ut de procaci servo supplicium sumat, quod quin Dordalus acturus sit non dubitandum est, cum vehementerminetur: 786 sq.: uem sol eo ut non in cruciatum atque in compedes costam, Si visam, Siquidem huc umquam erus eius redierit, quod spero 811 Luae ut Iubet, erus dum hinc abest. 819 Eoo pol vos eradicabo. Itaque Toxilum quoque poenas datur Im esse certe sperare possumus, cuius flagitia hercle non minora sunt quam lenonis. Illud autem exspectare non debemus hoc in comoedia ipsa ieri, quippe in qua, ut iam supra demonstravi, id potissimum agatur, ut de odioso lenone gravissimum supplicium sumatur eique, qui
eum emunxerunt, exultent et triumphent.
4. In summa disputationis suae p. 8 92 Isen dijic,
cum unitatem actionis desideret, Persam contaminatam esse probare conatur. Atque haec sere exponit Persam non satis in uno argumento versari videri, cum duae telae ante oculos spectatorum texantur alteram esse, ut amatori Toxilo pecunia suppeditetur, qua amicam suam liberet ad quod niciendum servum quendam Sagaristionem, amicum eius pecuniam ab alio sibi datam ei largiri alteram, ut virgine libera, parasiti filia, in speciem vendita lenoni argentum auferatur. Utrumque argumentum tanta ube late tractari ac si duabus sabulis diversis materiam praebere debeat: nillilominus nos videre argumentum alterum nulli alii rei inservire nisi ut Sagaristioni, qui non postulaverit, ut pecunia sibi redderetur, immo qui Toxilo argentum suppeditaverit, priusquam is dixisset se statim reddere posse, pecunia reddatur. Attamen simulac pecuniam a lenone adepti sint, Toxilum etiam metuere, ne Sagaristi cum pecunia aufugiat. Quem Toxili metum intellegi non posse, si eo ipso consilio Omnis lapis motus esset, ut pecunia Sagaristioni redderetur. Denique cum et quae Toxilus agat et quae loquatur homini libero magis quam servo conveniant, sen dijic concludit ex duabus sabulis unam esse conflatam. Alterius sabulae argumentum huiuscemodi fuisse: ,Virgo libera in breve tempus a patre commο- data venumdatur: qua pecunia accepta amator verisimiliter, ex more solito lauti, homo liber amicam suam a lenone redimit
20쪽
igitur post virginem venditam): in altera servus pecuniam ab herosibi creditam, ut retriae boves mercaretur, uratus filium herilem cui semper apud Plautum servum lavere videmus adiuvit, ut voti compos fleret ua coniectura multas alias disiicultates quas Persae argumentum praeberet tolli. Praeter Isen dijkium nemo de contaminatione Persae cogitavit et ne Lade Wi quidem, qui pidicum, Bacchides, Captivos,
Militem, Pseudolum Truculentum contaminatas esse coniecit Stichumque et Trinummum in dubitationem vocavit t. l. p. 28 sqq.), Persam contaminatam sabulam esse iudicavit, nisi quod Plautus magnam partem scenarum de suo addidisset t. l. p. 38 sqq.). Neque alii, qui vel easdem sabulas vel alias contaminatas esse putabant, Persam indubitationem vocaverunt. Et iure Isendii hi sententiam neminem
secutum esse censeo. Prorsus enim salsam esse puto rationem
eorum virorum doctorum, qui ubi in aliqua sabula nonnullas difficultates invenerunt, non melius eas solvi posse putant, quam Sisabulam contaminatam esse statuant. erentium solum in Andriae prologo auctorem habemus Plautum sabulas contaminasse, omnia accuratiora indicia desiderantur, ut in hoc artificio statuendo percauti esse debeamus. quidem huic rei valde diffido et num praeter Militem Gloriosum et Poenulum et Pseudolum, quae iam longitudine notabiles sunt, aliae quoque sabulae Plautinae contaminatae sint dubitari posse censeo. Indicia contaminationis imprimis sunt vitia compositionis, sed huius modi vitia etiam in eis comoediis inveniri posse, quae in uno tantum argumento Versantur, nemo negabit qui deliberaverit nonnullos comicos Atticos plus centum comoedias scripsisse, Antiphanem et Anaxandridem vel plus ducentas. Quem magnum numerum qui respexerit, facile intellectu, ne dicam necessarium esse inveniet magnae partis sabularum compositionem ab omni vitio vacuam esse non posse poetasque in singulis perficiendis non admodum anxios fuisse. Huc accedit, quod lautum in exprimendis sabulis non semper optimos tantum comicos Atticos secutum esse constat, id quod in Persam certe valet, et quod poetae in comoediis, quae non tam ad legendum quam ad agendum desit natae erant, magis id spectabant, ut spectatores aceto et subtili sermone belleque et lepide dictis oblectarent, quam ut accuratius perficiendae compositioni nimium tribuerent vel nimis diligentes essent in respiciendo toto cum damno singulorum.
1 Huic rei imprimis argumento sunt ea foenae, quis tenore solutae actionem magis rotardant quam producetini. Neque vero Persa
