장음표시 사용
221쪽
Caput V V De Palphatione cor tis. 21 1
plurImum facit, monente Actuario, qui de hoc morbo non inepte tractavit. a). Neque audiendus Galenus qui palpitationem omnem a frigore reduxit b), .cum eam ex calida cordis intemperie in scor buticis, atra bile Vexatis, poSt SuppreSSas Sanguinis excretiones c) , pletlaora disponon te, Videamus. Obstructionem in cachecticis, flatuoso morbo affectis, herpete, aliisque cutis foeditatibus, ansam cordi ad palpitandum praebere experti noVimus. Huc referenda aqua peri- cardii, tubercula, concretiones humorum, aliaque id genus multa , ad hunc fovendum morbum accomodata. Sed omnium maxime diathesis ad hoc malum producendum confert, cum Plethora , aut obstructio ex se non potius ad hanc, quam ad alias cordis affectiones disponant. Ergo corde nimium repleto, ejusque spirituosa substantia speciali dia thesi vitiata, quod sibi
moleStum est expellere nititur, quod non potens naturali modo perficere, utpote a rebus praeternaturam molestantibus a glitatum, motibus violentis id efficit. In Physiologia monstravimus , motum omnem a substantia spirituosa produci, quae recte aut inordinate operatur iuxta causas & disposition 2s, quibus aut ex naturae instituto , Vel praeter naturaliter excitatur ad agendum. Sed quaenam est illius diathesis indoles, quae cor ad palpitandum disponit Fatemur ingenue id captum nostrum superare, atque abunde sufficere ad usum practicum intelligere , variis diversisque laesionum formis spirituosam Subs tantiam Vitiari, Varias etiam inde nasci operationum praetern turalium productiones d . Inter causas efficientes aer Si pestilens, temporum certis constitutionibus alteratus , fodinis, Vaporibus, Venenosis halidibus, infectus sit, palpitationem in corde debili & disposito nullo negotio inducit. Diaeta etiam atraebiti, flatibus, crudis, calidisque humoribus generandis
apta , tum os Ventriculi laedendo, cum maxime sanguinem certa corruptione & acrimonia vitiando, cordis palpitatio nem inducere apta nataque est. Sed frequentissima palpitio Dd a num a 'Actuar. Method. medend. lib.
222쪽
Lib. II. De I sorbis pefloris.
num causa sunt animi pathemata. ira Scilicet, timor , moestItia, laetitia insolita, & id genus alia, quae cum spiritibus cordis praecipue OPerentur, eo S in motus palpitationis facillime adigunt.
Palpitatio cordis est ex eorum morborum genere, qui pervices ex certis intervalliS repetere Solent, ipsique Solemne est per quietem corpori S intermittere, ac SuperfluiS laboribus, mea raciore Vino , concubitu, balneis, atque animi paSSionibus re crudescere. Omnium aetatum homines adoritur: Sed praesertim eos qui quadragesimum attigere annum , nondum tamen ad quinquagesimum perVenerunt, Vexare con Sue Vit. Post morbos acatos sine bona crisi SolutOS: erysipelati, herpetibus, ctitaneis morbis subjectos: scorbuticos : hypocondriorum , uteri vitiis contaminatos: at rabi e Ventriculum , lienem, Sanguinem occupante , laborantes: debili & imbecilla cordis fabrica , seu a principiis generationis, Seu ex laboribus & animi affectibus adquisita constitutos, prae caeteri S moleStare Solet. Dum cor pal
piunt , saltus namque SpecieS in Sini Stra thoracis regione manu applicata apparet, quae USqueadeo interdum crescit, ut modo Visu , modo costarum percussionibus , & a sua fere sede dimotarum , percipiatur. Interea pulSUS agitatUS, celer, in Ordinatus, inaequalis est: quod non modo in brachiorum ex tactu, sed &in juguli ac temporum arteriis conspici datur per Visum respiratio vitiata faciei color pallidus cum maeStitudine: angor summus: sudatiuncula : nausea saepe & Vomendi desiderium, nonnumquam dc bilis vomitus his accidit. Palpitationis paroxis mus nunc in quietem salutarem, nunc in mortem terminatur. Ergo si aeger trahit, atque sensim praedicta omnia minui incipiant, erigaturque animus cu m virium tolerantia, alacritate, pulsusque meliori statu, spes est morbum esse depellendum; quod si allata symptomata diutius perseVerent Sine te Vamine, periculum repentinae mortis ostendunt. Scire autem expedit, pesSimam esse omnem palpitationem quae crebro incidit, seu quae POSt menses aliquot, Vel etiam post annum recurrit, eos enim OmneS ante senectutem morte praeVeniri observatum est, alios acutis febribus consumptos , alios quod saepius contingit praecipite syncoDa raptos. Nec desunt qui citra syncopam Veluti a poplexi a tentati repente extincti sunt, etsi fateamur Oportet, palpitationem
223쪽
Caput VIV De Palpitatione cordis. 2 I 3
ut plurimum syncopam antecedere , & in eam facile converis. In paroxismo palpitationis PraeSentaneum remedium est venae seAio ex brachio, id enim remedii genus praeterquam quod in omnibus morbis prodest , qui cum agitatione & calore spiri tuum conjuncti sunt, obser Vatione Galeni primum a), deinde
Ae uarii a Fre in dio confirmata constat caetera alia in hac cordis affectione superare b . Ne liae incongruum est, Venam bis aut ter secare dummodo longe abSit, Syncopa, nec multum sanguinis singulis vicibus extrahatur. Interea te Ves crurum frictio. nes , & lotiones , cucurbitulae ad Memora applicatae , unctiones ad regionem cordis exterius ex Oleo Matthioli,& aliis vulgo cardiacis appellatis admotae, eX USU eSSe consueVere. In te rius ea praescribenda medicamina, quae motus nimios sedare,&cor roborare valeant. Confectiones Gentilis, hyacinthorum, at hermes: pulveres coralli rubri, matriS perlarum , cornu cerri: medicamentum ex ViperiS, quod Vulgo bezoardicum animale audit: aquae stillatitiae borraginis, Viperinae , roSarum : aliaque1d genus multa sub forma potionis, eX arte, non omnino inuti
lia censenda. At finito parOXismo omni opera incumbendum, ut reversiones inhibeantur , quod ut Μedicus efficiat morbum Oppugnare debet, a quo palpitatio nascitur , per remedia ei
tollendo accommodata, ita tamen ut Venae Sectionem non omi
tat, & cordi roborando prospiciat. Pro palpitationis a Viscerum obstructione nascentis curationem Ludovicus Mercatus Professor Pincianus, ob egregia in medicam artem merita perpetuo commendandus, laudat Syrupum chali beatum ut probatae essicaciae remedium c). Ex ejusdem fide id remedium
commendat Carolus Piso d). Sed cum eorum temporum more plurima medicamentorum farragine hic syrupus consarcinatus sit, proinde Vellem ejus loco tincturam chalibis ex Phariam acopo ea Matri tensi, Vel liquorem ex nitro & marte substituere , si quid enim ex eo remedio sperandum , in chali-be recte praescripto potisSimum consistere intelligo.
ιoc. supra citat. c Alercat. de Inter . morbor. curat. lib. 2. cap. II. pag. aue .
224쪽
Palpitalla eordis pluribus integra valetudine degentibus , tum adolescentibus, tum adultis subito sine alio manifesto accidente evenire Visa est, atque i omnθs eos sanguinis detraritio juoit a). Mesuaeus, inquit Ballonius, de sectione Venae loquens in palpitatione, ex hypothesi loquitur : Arculanus etiam ad syn- Dcopem usque exclusi Vec in palpitatione sanguinem mittit: An propterea imitando istorum senum consilium audacter san-s,guis mittetur' Nequaquam. Nam eorum qui palpitationi sunt di, obnoxii ita comparata ratio est, ut brac bioi, id est, brevis Vitae sint, ac saepe in phlebotomiis ipsis , & purgationibus, opprimantur, & moriantur : quod cum calamitosum Sit, prum Ddentis est Medici diligenter inspicere, ne suspicionem subeat MejuS ut occisi, quem Sua sors peremerit b). VII. Palpitatio cordis aut per se eUenit, aut quadam signi atIone, quod in humore cor ipsum moUetur ; neque enim mirum vi deri debet tantam humoris multitudinem cumulari aliquando in ambiente cor tunica, ut ipsum ne attollatur impedire possit γ). Multa inventa sunt, in cadaveribus palpitatione defunctorum , quae , an morbum produxerint, an ex eo producta Sint.
dubitari potest. Sed qui lucem ex his desideret, videat Bone- tum in Sepulchreto , & Morgagnum , longe, suis locis , de his
disserentes. At Vero ut omnis dubitatio tollatur, notandum cum experientissimo Dureto , quod duae sunt causae occasionales
dispositivas intellige) palpitationis in universum , una quae sit Per oppressionem, altera per apulsum d). Ad primam reseruntur aqua pericardii speciali diathesi corrupta , non enim, ubi ea aqua exundat, semper in promptu est palpitatio: Sanguinis copia: obstructior inflammatio: tuberculum: aliaque id genus multa. Ad secundam pertinent flatus, halitus ex lie
a) Galen. lib. V de Loc. asse l. c. 2. b) Ballon. Consit. Meduin. lib. I.
d i Durer. Schol. in Holler. de
Morb. intern . l. I. cap. 29. p. 239.
225쪽
Caput V IV De Palpitatione cordis. 2Is
ne, Ventriculo, utero, aliiSque partibus communicati. Haec omnia consideret Medicus, ut quid facto opuS sit, probe intelliuar. III. Atque palpitatione cordis plane liberati sunt, qui post sanguinis missionem usi sunt Uictu medicamentis , quibus esset extenuandi facultas a)Videas homines delicatos, at axis spirituum laborantes, hypocondriis male affectis, aut pulmone nimium calido, in cordis palpitationem facile proclives. Idem contingit mulieribus chlorosi, cach exta, scorbulo, aliisque hujusmodi malis, oppressis. Remedio his omnibus est victu uti elisiccante, & cor roborante. Juscula ex Viperis, rasuris cornu cervi & eboris, be-cabunga, nasturtio aquatico , & iis similia mire prosunt. Prodest etiam a potu abstinere, sitim tolerare cor enim in multis flaccescit, & amittit suam soliditatem ac firmitatem b , animio potu nec vinculis, nec adstrictis Vestibus corpus com-s,primere c).V Quod si bibere necessitas ex calore, & squaliove compellat, aqua pura Vino auStero permixta optimum potum praestabit. Interim Omnia alimenta craSSi Succi, praesertim excarnibus ac piscibus desumpta, si fieri potest, omnino fugienda.
Cadiendum itaque obnixe a nimia defatigatione, quae tantum palpitationem cordi,) corpori dat S . Post ludum pilae, aliaque intempestiVa & Vehementia exercitia , exhausto & nimium defatigato corde, alios palpitatione prehensos, alios syncopa celeriter obiisse, tristeS obser Uationes commonstrant. Ergo ab omni exercitatione nimia tum mentis, tum corporis caVere debet, qui diris his morbis proclivis esse PoteSt.
At nihilominus hic palpitatione cordis Vexatus quoque ante senectutem morte praeUentus est, sicut ct reliqui omnes e . In historia morbi adnotavimus, palpitatione cordis labo
226쪽
rantes non consenescere , & acutis morbis, aut syncopa, Vel apoplecticorum more interire. Quod etsi verum sit, nihilominus Sanctissimum Virum Philippum Nerium , hoc morbo a Dfectum , usque ad octuageS mum annum Servatum esse novimus a) , ut inde sciamus vitam juStam , Virtutum omnium genere, abstinentia, temperantia, &sanctitate ornatam, ad longaevitatem conferre, mundanosque homines deliciis, Victu opiparo, Vita lauta, mortem clanculum advocare. Scimus etiam celebrem Mathematicum de La-Hire , ut jam Vidimus, palpitatione cordis pene confectum , per quartanas Su Pervenientes fuisse sanatum , ut intelligamus, naturam non pharmacis, sed
saepe unum morbum alio depellere b).
Um non satIs constet apud Auctores de variIs veterum no- γ minibus in hujus morbi explicatione, in ipso tractationis limine expedit ea breviter exprimere, ut Tirones ex eorum lectione fractam capere possint. Atque in transitu advertendum , singulas nos in hoc opere affectiones in classe morbo rum , aut Symplomatum collocare , prout earum conditio pete re Videtur; attamen in orationis progressa omnes fere sub mor horum nomine exprimere Visum fuit, tum quod Symplomata
vehementia Vices morbi habent, ut in Pathologia Vidimus, cum praesertim, quia hodie ita fert communis loquentium usus. Ergo Θncope , aliis Syncopa , vocabulum recentioribus Graecis usitatum, Vetustis incognitum, idem significat, quod apud Hippocratem , Virium Scilicet exsolutionem summam. Lipo- thimia vi vocis animi defectionem, lip sichia spirituam disso lutionem exprimit. Apud Latinos non satis haec distincta ha bentur, ea enim omnia sub uno animi deliquii nomine explanantur , nam In bexes, & synthectica apud Plinium, tabem & extenuationem potiuS, quam syncopeni significare Vero simile
227쪽
est Q. Sed mirari subit Graecorum diligentiam , singula atque
diversa naturae phoenomena distinctis vocabulis exponentium. Lipothimia corripiuntur, ex eorum mente, quibUS, integris aut parum lassatis viribus, animus deficit, dum diffidentia dc Dr-ine desperatione conflictatur. Sic videre est melancholicos, hystericas foeminas, Viros etiam fortes, dum malo prehenduntur, ita animo deficere , ut nihil nisi mala imo de mortem Sibi imminere credant, ut propterea nullum con Solationis genus ad mittant. Lipopsichia vexantur, qui spirituum a taxia praediti, per morbos facile languescunt, & dissipationem patiuntur. Ex his, seu lipothimia seu lipopsichia afficiantur, Videas aliquos in sensuum fere extinctionem parvis de causis incidere , ut in Deminis hystericis observamus , sine magna Virium iactura, nisi vis morbi post eas affectiones syncopam inducat. Ergo ec
clySi, Seu syncope correptos indicant, qui Virium exsolutione ita dissolvuntur , ut raro mortem effugiant. Sed cum Vires modo Sensim , saepe Subito concidant , omniSque moriendi modus virium exsolutione contingat , hinc Syncopam nunc Sensim, nunc subito Vires proSternere, & mortiS causam gere ratem atque perpetuam eSSe, tenuere; quae etSi Vera Sint, ni hilominus communi nostrorum Scriptorum more lypothimia, dc lipopsichia primus syncope gradus significatur , quae cum ProrSUS confirmata est, syncopa dicitur. Igitur syncope est: Inigra virium exsolutio , saepe subita, interdum lenta cum extremi corporis frigiditate , ct sudore , omniumque vitae functio num imminutione. Dum per temporum certas conStitutioneS, aut alia quavis causa, subito quis exsolvitur cum frigiditate, S Sudore, syncope occupatus: cum Vires deficiunt, ita ut nec frigiditas corporis nec sudor adsit, actiones tamen Vitae imminuuntur , lipothimia, lipopsichia , seu animi deliquio pre hensus , judicatur , tuncque lipothimia quasi via ad syncopam
eSt, haec Vero tunc adest, cum Virium exsolutio seu Subita, seu lenta clam sudore & frigiditate extremi corpori S copulatur. Syncope morbus est intemperiei in vitiata partium subStantia, cum enim vires in calido innato, humido radicali, & spirituum tum insitorum , cum influentium praesentia & constitutione
228쪽
11 8 Lib. II. De Morbis pectoris.
conSiStant, ex eisque componatur ipsa partium substant a , & temperamentum sa), consequens est, ut hac Vitiata atque cor rupta, vires collabantur atque deficiant. In Physiologia age tes de affectionibus spirituum in morbis: postea in Pathologia virium jacturam , perpetuum omnium morborum consectarium , exponentes, Viam huic tractationi stravimus; propterea ab his, quae abunde monstravimuS, repetendiS Supersedemus. Pars affecta in omni syncope est cor, ita tamen ut in morbo primario malum in ipso firmum haereat, in secundario aliunde recipiat, ac licet nulla Sit in corpore parS, quae Ob necessarium cum corde commercium Syncopem non pos Sit inducere , tamen ex utero , hypocondriis , & maxime ex ore ventriculi male affectis saepe provenire, experientia discimus. Causae occasionales plethora , obstructio , & diathesis sic disponunt ad syncopam , Ut opprimendo , corrumpendo , aut dissipando substantiam partium & spirituum, Viam huic mor ho facillimam parent. Nimia sanguinis copia iri vasis cordi proximis, ea praesertim quae eX SuppressiS evacuationibus nascitur, opprimens atque Sui canS Spiritus, Syncopam inducere solet. Obstructionem vias occludendo , seu ex nimio alimentorum & potuum usu , seu ex conVulsionibus, doloribus, inflammationibus, aliisque hujusmodi malis proveniat, cordis VireS opprimere, atque sic Syncopam Producere , frequenti observatione innotescit. At immodicas sanguinis, aliorumque humorum excretiones , labores , eXercitationeS, balnea , concubitus, Vigilias, animi pathemata, inediam , morbos diuturnos, febres ardentes, aliaque id genuS incommoda , syncopam& dissipationem producere , omnibus notum eSt. Sed syncopam ab assumptis Venenis , febre maligna , certis temporum constitutionibus, scorbulo, affectione hysterica, atra bile natam , e X corruptione oriri nemo inficiabitur. Atque notare ex pedit , Saepe plethora, obstructione, & diathesi simul concurrentibus dirum hocce malum emergere. Inter efficientes cauSas omnium praecipua est aer, qui modo nimio calore, Saepe occulta Vi cordi infensus, syncopam producit. Notat Sydentiam ius incipiente peste , nonnumquam , etSi raro, ho' ab P ysiolog. tradi. 2. prop. IO
229쪽
mInes alioquin sanos repente eXanimatos in foro mortuos con cidisse a ) , atque certa annorum constiturione morbum hunc vipere, me observasse memini. Sed aerem eum producere effectum, cerra & incognita corruptionis specie laedendo cordis substantiam, quivis intelligit. At diaeta omnibus modi S Syncopam creare Solet, seu quantitate nimia cibus po tuSVe Opprimant , Seu praVa qualitate corrumpant , id certum eSr, eorum improVidum USum syncopam in dispositis corpo-xibus generare. Quod si his exercitationes addas tum mentis, tum corporis, Vigilias, inediam, Venena, aliaque ad diaetam Spectantia, in promptu est, ex eorum intemperato USu Synco
pam induci. Animi pathemata , si quid aliud , ad hunc morbum generandum faciunt, cum enim ea in spiritibus vires suas
exerant si,) , facile est, talem producant morbum , qui in iis
Vitiatis, dissipatis , aut oppressis praecipue consistit. Sic ex longo moerore , terrore subito , ira, laetitia insolita , quosdam in syncopam letlialem incidisse , ex fidedignis Auctoribus novimus c).Syncopa interdum subito, nullis antecedentibus signis, hominem exanimat, quod sub magnis aestibus, aut in pestilenti constitutioni contingere consuevit. Sed cum post alios modibos , labores, & incommoda saepe finem Vitae afferat, scire expedit, calidos homines , spirituum ataxia debiles , solutioni ac colliquationi humorum pronos , aestatis tempore , POSt ite ratas cruditates , Vinolentiam, balnea, moerores , huic morbo concipiendo maxime dispositos esse. Quod si his accedat febris ardens, maligna , colliquati Var cholera morbos: Vomitu S post coenam : sanguinis aut aliorum humorum fluxus nimius: oris Ventriculi morsus, dolor , fastidium: animi abjectio , Synco pam inde Venturam timendum est. Praesen S syncopa , si Vali da fuerit, exhaustis subito viribus , frigiditate corporis & sudore , celeriter hominem rapit; si vero lente ingrediatur, animi subest deliquium sub initiis: extrema frigere incipiunt: sensus , motusque languent: pulsus celeres , parvi, imbecilli: res-Εe 2pi c) Vide Valer. Max. lib. 9. cap.
230쪽
Σ 1 o Lib. V De Morbis pectoris.
piratio parva & in sustentabilis: loquutio rara , Impotens, tremula: facies pallida: oculi concavi, lingua humida, interdum sicca cum desiderio frigidi potus. Interea mente constant firma ac pura, ut non tantum praesentia, Sed & futura saepe praedicant, totius naturae tenor ac firmitas collapSa ruunt. Crescente morbo & in syncopam confirmatam abeunte, his omnibus accedit totius corporis frigiditas: sudor primum circa caput & frontem, dein per universum corpus: spitatio frigida, cisi febris urentissima comitetur : VisuS obscuritas: Vultus foedus , ac pallens qualis hominis emortui: pulsus parvissimi, deficientes: caput in humeros, aut pectus delabitur: quae Omni brevi placida & inevitabilis mors consequitur. Syncope omnis morbus est acutissimus, ut ad diem quartum, quae longior eSt, extendatur, saepe tamen breviori spatio, imo & paucarum horarum termino interimat. Sub initiis, si nec inflammatio Viscerum, febris ardens, evacuationes immodicae, constitutio pestilens , fomitem morbo dederint, curationem recipere potest; at si confirmata quoVis modo fuerit, lethalis esse consuevit.
In curatione syncopis id perpetuo tenendum, cito nullaque interjecta mora , sub ejus initiis, omnia artis auxilia in usum esse adducenda, eaque praesente, prima & principalissima me dici intentio in id collimare debet, ut Vires sustineat, quibuS resectis & syncope progressus impeditur, & ejus caUSaS rem O-Vendi locus conceditur. Jam vero cum vires in Spiritibus insitis in Substantia partium solidarum, & influentibus praecipue consistant, ut in Physiologia vidimus, atque in hoc morbo continua adsit eorum exsolutio, necesse est, naturae Uim omni artis molimine sustinere, & spirituum exsolutioni resistere. Ergo Statim jusculum, non quidem unica Vice magna copia, Sed parum & saepe propinandum, in eoque aquae theria caliS gustulae immiscendae. Nec inutile erit, jura ex carnibus animalium teneris componere additis viperis, quae & ς piritu SreStau'Iant, & corruptioni opponuntur. Interea potiones jula pia Vocant ) ex confectione Gentilis, de hyacinthis, Alkermes, syrupis de borragine, viperina, cortice citri, aliisque, pro re nata, cuia aquis stillat illis rosarum , plantaginis, & similibus . componi
posSunt, ut ex intervallis eas cochleatim assumant. His magno
cum fructu addi possunt guttulae spiritus salis, aut nitri dulciS, nihil enim aeque dissolutionem impedire, experientia comper