De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

horrorem distorto linguaque iatra modum incrascesseriste, quae amplius loqui prohibuit , ultimo anni die extremum vitae spiritum exhalavit . Corpus in ipsa Ecclesia cuius Rector erat suit sepultum, donec amno r428. & ab ipsius morte quadragesimo primo Constantiensis Concilij decreto exhumatum , combustum suit, ut habetur tom. I 2. Concit. Lah. ses. 8.

Insuper quia authoritate e . prope finem: Haec Sancta Synodus declarat, definis, s sententiat eundem Ioannem Witcles fuisse notorium hareticum pertinacem, ac in haresi decessisse , anathematia nisdo ipsum pariter s juam memoriam condemnam

do , decernitque es ordinat . corpus s eius ossas si ab alijs fidelibus corporibus discemi possint ) em humari , s procul ab Ecclesia sepultura i tari secundum canonicas, s legitimas sanctiones. Quod

autem eius ossa fuerint combusta, cineresque in fi men proiecti, quamvis Concilium estumari duntaxat iusserit & extra Ecclesiam proici, ultra quamplurimos Scriptores testem omni exceptione maiorem Waldensem het mus tom. 3. cap. 137. Pag. zs.

num. 3. ita scribentem: Hoc faciat modo sepulchrum profanum Miscis' mel alicuius complicis eius 3 sed ultrices samma sacris sententiis obedientes , Episi

copi vile cadaver praeiudicaverunt ad 3nferos , et lumina cineres absorbebant. Mortuo Iritcleis , suarum quoque haeresum pestis cum penitus extincta putaretur, Sectarij qui iam per Rognum dispertiti erant, quique, praesertim inonij hac eadem lue licet occulte poluti, inter Academicos numerabantur, varios libellos latino, patrioque idiom

te exaratos tanta copia disseminarunt, ut per mulie cularum aliorumque ex infima plebe artificum manus citissime volitantes, in omnibus officinis di taber ius

182쪽

nis novae quotidie de rebus fidei disputationes contra Catholicos petulantissimὸ inirentur: Ab aliquibus Mi- cIefi doctrina veluti e Coelo ad animarum salutem demissa summis laudibus esserebatur , alij hominem pium a Deo electum depraedicabant , alij verum Iesu Christi Apostolum appellitantes, quatuor mensium spatio novarum in re Catholica turbarum excitata ubique initia audiebantur. Episcopi, quibus magnam tranquillistatis spem Haeretici mors attulerat, cum Omnia in peius potius prolabi cernerent, in Comitijs apud Mestm nasterium tunc habitis Regem Regnique Proceres iam ctissime admonent , ut recrudescenti malo Regia a thoritate mature occurrant, minimeque per ignaViam, vel conniventiam amplius alendam haeresim , ne postea cum volitum haud posset iam adulta coerceri . Quae Praesulum monita cum omnium votis suInm rue zelo recepta fuissent, Rex quamprimum exequema sequenti diplomate sanciuit. . 3.

Richardus Dei gratia Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae dilectis sbi Magistro Thomae Bryghtuellin Theologia Doctori Decano Collegi j Novi operis Leycestriae , & Willelmo Chesuiden

Praebendario Praebendae eiusdem Coblegh, ac dilectis & fidelibus

nostris Richardo de

gliam sal

tem .

Quia ex insinuatione credibili certitudinaliter informatur, quod ex insana doctrina Magistrorum Ioannis Mitclei dum vixit, Nicolai Hereford, Ioannis Ayston & suorumae sequa. '

183쪽

t O NARRATIONIS HIST. FLER. sequacium, quamplures libri, libelli, schedulae & quaterni haereses & errores manifestos continentes in Fidei Catholicae laesionem, & sacrae Doctrinae derogati nem expresse & palam , Ω notorie redundantes frequentius compilantur, publicantur , communicantur , tam in anglico quam in latino, ac deinde opiniones nefariae sacrae diatrinae contrariantes oriuntur & acrescunt, ac manutenentur & praedicantur damnabilitet& iniquὰ in fidei orthodoxae enervationem . Ecclesiae que sanctae subuersionem , & ex consequenti, quod absit , quamplurium incredulitatem , eorumque anumarum periculum manifestum e Nos zelo fidei Catholicae , cuius sumus & esse volumus defensores in omnibus ut tenemur, moti salubriter δc inducti, nolentes huiusmodi haereses aut errores infra terminos nostrae potestatis quatenus poterimus oriri seu quam

dolibet pullulare ; Asignamus vos coniunctim & divisim ad omnes & singulos libros, libellos, schedulas ,& quaternos huiusmodi doctrinam Ioannis , Nicolai , Ioannis & sociorum sequacium , sed opinionem alia

quam minus sanam continentes ubicunque, & in qu rumcunq0e manibus , possessione seu cultodia inveniri poterunt infra libertates vel extra investigandos . capuendos, M aretandos, & penes Consilium nostrum cum omni celeritate possibili deserri faciendos, ut tunc ibudem de eisdem ordinare valeamus prout de auis mento Consili j nostri praedicti fore videbimus faciendum 3 Αc etiam ad proclamandum, & ex parte nostra firmiter inhibendum, ne quis cuiuscunque status , gradus , sed conditionis fuerit sub poena imprisonamemti, & sorisfactura omnium, quae nobis sorisfacere poterit . aliquas huiusmodi pravas & nesarias opiniones manutenere docere, pertinacitetque defendere clam

184쪽

2 quaternos detinere , scribere, vel scribi facere, aut emere, vel vendere praesumat quovis modo, sed omnes & singulos huiusmodi libros, libellos, schedulas dc quaternos secum habitos & inventos ad mandatum vestrum vobis reddat, seu reddi faciat inditate & ad omnes illos, quos post proclamationem & inhibitionem praedictas contrarium inveneritis facientes, & huiusmodi nefarias opiniones manutenentes coram vobis

praefato Thoma, & I illelmo evocandos & diligenter examinandos & cum inde legitime convicti fuerint per ministros nostros proximis prisonis committendos, in eisdem detinendos quousque a suis erroribus, haere sibus , & pravis opinionibus resipiscant , seu nos Pro deliberatione eorundem aliter duxerimus ordinandum, Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa omni diligentia, & efficacia intendatis, & ea iaciatis, & ex qua mini in forma praedicta. Damus autem tam muversis & singulis Viris Ecclesiasticis, quam Vicecombtibus, Maioribus, Ballivis, Ministris & alijs fidelibus& subditis nostris tam inta libertates, quam extra tenore praesentium firmiter in mandatis, quod vobis& cuilibet vestrum in praemissis faciendis, assistentes sint consulentes & auxiliantes pro ut decet . In cuius rei testimonium has literas nostras fieri secimus patentes.

Teste me ipso apud Mestmonasterium XXIII. die Maii Anno Regni nostri undecimo annus I 388. Hoc Regis diploma per omnes Regni partes divulgatum

4tclefistarum & lardorum loquacitatem aliquant lum repressit, maxime tamen terruit, cum ex sui Pro tectoris ab Anglia discessu omni se desensione destitutos conspicerent; Dimissis enim Comiths Lanchastrius cum Uxore Constantia & filia Catharina ingenti clas

N ὁι apparatu, Castellae Regni potiundi, in Hispani3ya

185쪽

tra NARRATIONIS RIST. HAER.

navigaverat; Causam habebat ab Uxore Constantiariis eri Regis Castellae ab Henrico Batre notho intersecti filia, cui haereditario iure Regnum debebatur. Ioannes Henrici filius qui tunc Regnum obtinebat, de Lancha-st ij ad ventu certior tactus loca debiliora muniti imperat , Alvarumque Perseseum Virum bello illustrem eum sexcentis equitibus & magno peditum numero ad fines tuendos sine mora mittit. Lanchastrius iam e navibus eductos milites brevi oratione ad pugnam hortatus est, agmineque composio in hostem sortiter irruens Belli negotio fugat superatque . Castellae Rex desiorum fuga ac clade habito nuntio, victorisque Lamehadiij sortuna perterritus, ea, quae pacis sunz, impe- Nare curat, exhibitis per Legatos conditionibus, quod I nchastrius filiam Catharinam Henrico filio nuptui daret, seque ab omni praesumpto iure regnandi removeo

et . Contrar Rex Catharinam dotaret, matrique stantiae in singulos annos aureorum vicena millia pen-

derer, ipsi vero Lanchastrio pro impensis in id bellum

lactis aureorum temeratena millia solveret. Quibus utrimque acceptis, nupti,que magna pompa celebratis Lamchastrius cum uxore Constantia tribus ti decem mensibus consumptis in patriam remeavit.

Infra id temporis absentiae Lanchastrij aecuratissima in lardos suit habita perquisitio, qua in omnes apud quos Maecita scripta, vel ab ipsis eomposita opuscula reperiebantur carcere, exilio, honorum palicatione alij que poenis severissinia animadvertebatuti Verum LI

chastri, in Angliam redditus Quaesitoribus, Regijsque

ministris, ne ulterius agerent, impedimenro fuit, ex quo factum est, ut Lolardi Principis Buc re meliora experiri incipientes, nefariora in rem catholicam, maximὸ in L cestrensi Comitatu, ubi Micita Iolium radices altius defixerat, in dies machinarentur; Ibi enim

186쪽

Smyt, qui excusso Perquisitorum metu in patriam redierant, excitato paulatinx suis concionibus tumultu, . Omma iterum commisceri incaeperant atque perturbari . Willelmus Coartenay Cantuariensis Archiepiscopus, qui ad omnes Lotardorum motus intentissimus erat, cum de his omnibus a Ioanne Buthingamio Lincolniensi Episcopo monitus fuisset ipsemet e vestigio exeunte octobri anni a 3 8s Lincolniam proficiscitur, deinde caleadis Novembris Leycestriam una cum Buchingam io: se contulit, ubi hora vesperarum eiu em diei in ma- . tori Ecelefia Pontificalibus indutus convocato Cleto, ac in singularum manibus facibus accensis, Nolarum i s nitu , . iunebri pompa Ioannem Witcleium impium Haeresiarcham sacro igne fulguritum pronunciavit, eius- et que victrinam fidei orthodoxae contrariam coram fic- quentissimo populo anathemate confixit. Postero die, commemorationi omnium fidelium defunctorum dicato,

- quosdam pariter Lolardicae impietatis Magistios, qui patrium praecipue solum si itclafi delirijs inussierant fidelium communione privavit, i sque per nominacitatis comminatas est, se poenis Regio diplomate comtentis Omni sectata clementia in eorum perfidiam s re Muransieriurem si in haeresi contumaciter perduras

Ad hanc: anathematis sententiam ti tam minacis citai tionis formam corruerunt miseri Lotardi, di veluti r pentiao fulminis fragore obstupefacti diriguere, Iantus que terror in eorum animis irruit, ur quamplurimi, ne irati Praesula iustissimae severitati laccumberent ad , ipsius pedes provoluti, propriam inscitiam veritatis sp te deceptam excusantes, veniam peterent , quos bonus m stor paterna charitate complectens, eorum prius in de stroada Maiorum fide exprobrata facilitate, mand Vix,

187쪽

ut tantum nefas publica poenitentia diluerent, nempe,

quod die Sabbathi proxime sequenti, lineis vestibus imdati, manibusque Cruces serentes Leycestrense Forum Circumirent ; Quod cum omnes summa humilitate peregissent, anathemate solutos Sanctae Ecclesiae reconciliavit. Caeterum ex Sectae Magistris solus inlielmus Smyth homo laicus, de quo superius plura diximus, comparuit, omnesque libros quos per annos octo,

ut fatebatur, contra Ecclesiam scripserat, Archiepiscopo tradidit, seque ad omnes poenas suis dignas sceleribus subeundas vere poenitens exhibuite Post aliquot dies eiuratis iuxta Ecclesiasticas sanctiones erroribus, librisque coram populo combustis, iussus est, veste auba pariter indui, Crucemque in dextera, in altera divae Catharinae imaginem, eo quod similem sacrilegEincenderat, tenere, ac die Dominico non solum Urbis Forum, sicut caeteri, sed insuper Coemeterium Ecclesiae divae Margaritae bis, & iterum circumire; quibus ominnibus incredibili animi demissione obtemperans , omnium Catholicorum laetitia poenitentiam implavit . Eius socij Ioannes Purisy, & Richardus Imaytestathe Presbyteri celebriores sectae Concionatores ac Magistri capta iuga patriam deseruere. Archiepiscopus his Leycestriae peractis resumpto itinere Northamtoniam Minnit, ubi quamdam sceminam nomine Mallidam, quq anachoreticam profitebatur, diuque sanctitatis fuco impropaganda Lolardica scabie profecerat , ad honam fiugem redegit, aliosque plurimos eadem peste tactos ad sanitatem reduxit ; tandem perlustrata Provimcia , simulque ab agro Dominico, lolio, quod malus homo Micleius superiem a verat, revulso, ad proprias sedes se recepit. p.

188쪽

Cap. XI.

Viteleficta Londini hactenus occulti se produnt. Eorum coetus ac Vigilis exponuntur. Insigne tectimoniam Plinij Proconsulis de sacris veterum Christianorum Vigilijs. earundem Risus semper in uesica Ecclesia Iermatus . Lolaias tumustuantes staedas minarum plenas Ecclesiis affigunt. Richardus Rex Lanchorium Pro componenda pace eum Gadgis in Ambianos mittit, post eius reditum Comitia convocat. Lolardi, libello supplici rogata, Senatus δε-

creto , obtinent. LanchmBrius Aquitania Princ, tu a Rege donatus illuc proficiscitur e Ab

'Vm rumor de compressa in Lincolnieasi Di cesi a Counoneio Lolardorum pervicacia L dinum pervenisset, tanta commotio re nie sequia est, ut planE tota Urbs eorundem Pa vi a addicta videretur , Haec equidem pestis . Occult diuque

189쪽

t s NARRATIONIS NIsT. MAER.

diuque serpens ita invaluerat, quod ultra Laicorum hominum , ac foeminarum multitudinem , cuiuscunque etiam ordinis Religiosos magno numero insecerat , quod alia occasione indicat Imaldensis Iom. 1. pag. 323. his verbis r Vere enim descriptio fradieta ex intentione sancti Pontificis, fratribus ordinis Imtris, Monachis refugis. canonicis temeraIis , R ligiosis apoctatis optime congruit euec. Nec mirum videri debet, in Regia etiam Urbe tam scircunde propagatam , nam a Sectae Promotoribus duo maxime adhibebantur incitamenta, quibus ad avaritiam vel lubidinem proni magna lacilitate alliciebantur, aurum scilicet & improba Venus. Statis siquidem diebus pra cipue Dominicis, Conventus quosdam habere solebant, in quibus solito Evangelicae libertatis pretextu novis institutis sacrosancta Mysteria violantes , Christi Sacramenta, suaeque Ecclesiae Ritus sacrilega temeritate profanabant ab σiteleso edocti, qui conclusione vigemma prima scripserat r Utile foret Ecclem poni in prictina libertate , s sis cessarent Missarum sol

muta superaddita orationes, oe cum horis canonicis adinventa. Postea collectae fiebant, tantaque liberalitate pecunia erogabatur, ut ingenti conflato th sauro, qui scriptis vel concionibus in promovenda haeresi operam se daturos promitterent, magna mercede donarentur, ut narrat inaldensis tom. cit. pag. 37Q.

Quid refert dicere spolia qua collectarum vice exerincent in privatis fuis conciliabulis unde Sacerdotes suos hareticos ad praedicandum larga nipe condu

eunt e Adhuc superstes es Panor quidam grandis Iocalis Ecclesia, cui quidam Prapositus Glardorum decem librarum , nempe stertingarum , sipendium

obtulit, ut in pradicatione Iua per terras uno anno fudaret. Adhuc de memoria homnum non em

190쪽

Jo VH LEpI Cap. t t. t 'radit magnus ille thesaurus publice in magna cista quasi fisco repositus s collectus Londini . Et pag. sos. Quod collectas sacientes in suis Scholis per

Domrnicas titulo pauperum , conducunt sibi Evam gelinas m gno pratis. defraudant agenos. Item Pag. s31. Sscut etiam certitudo probat moderna , quia Glardus Sacerdos usque ad sexaginta aurem au-nuatim conducitur. Qua quidem esca ex Religiosis Potissimum capti, quamplurimi Lotardicae sectae nomina dabant. Hae porro & similia ad initiandorum inlii tutionem Ee disciplinam veluti spectantia interdiu

tantummodo agebantur; quae autem magis arcana &sacratiora habebant noctu suisque Vigili, celebrabant , quae tametsi referre pudeat tam sordida erant & pr pudiosa, attamen ne in horum hominum odium salisia dicere videar, aliqua nocturnorum illorum cietuum lineamenta Maldensis testimonio spectanda pro

ponam.

Nox igitur, quae ad arcanum hoc sodalitium destinata

erat per tacitos nuntios omnibus Symmistis indicebatur , qui occultantibus tenebris in qWasdam domos per loca abditiora Urbis A remotiora positas conve niebant, ubi Viris sceminisque ad numerum congrου satis. brevis a Mystagogo habebatur conciuncula pra vis sacrae Scripturae consarcinata interpretamentis. qui bus promiscuam venerem licitam, immo sacris literis imperatam, animis ad has turpitudines alias proiectis simis facili negotio persuadebatur . Peracta concione , extinctis momento luminibus tanquam lutulenti sues in omnium libidinum coeno se se volutantes , etiam dictu pudenda veluti sacra peragebant ; quas impuritates ipsemet Waldensis exprobrat tom. 3. pag. 3I

his verbis r Sed ubi agunt ipse coetus s quo con- wΠium ρ nonne in Do- ὸ immo, Ied non in

SEARCH

MENU NAVIGATION