De ortu ac progressu haeresum Io. Witclefi in Anglia presbyteri narratio historica authore fr. Petro Maria Grassi Vicentino augustiniano

발행: 1707년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

est, sicut neque a bonitate . Nam & maligni Angeliunde qualicunque subsisterent vita, nisi per eum , qui vivificat omnia . rim. 8. lib. I 3. de Trinit. cap. H.

Si homo fuerit debite contritus, omnis consessio exterior est sibi superflua & inutilis. S. Augustinus. Nemo sibi dicat, occulte ago, apud Deum ago. Noviemus, qui mihi ignoscat quia in corde ago. Ergo si ne causa dictum est . Quae solveritis in terra . laluta erunt in Coelo P Ergo sine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei Θ Frustramus Evangelium, frustramus verba Christi. Τom. s. pari. l. serm. 392. eap. 3, 2 Mitri . si papa sit praescitus ti malus, di per consequens meminbrum Diaboli non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi sorte a Caesare is. Aut mus. In illum autem ordinem Episcoporum , qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eamdem Cathedram sedet; etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil preiudicaret Ecclesiae Minnocentibus Christianis, quibus Dominus providens ι ait de Praepositis malis r quae dicunt facite . quae a tem iaciunt , facere nolita ; dicunt enim, & non fia

ciunt a Diuitiaod by Coosl

402쪽

IO: GI LEFI Cap. Ult. ζ38s eiunt. Ut certa sit spes fidelis. quae non in homine sed in Domino collocata, nunquam tempestate sacrilegi Schismatis dissipetur. ΤOm. a. Epist. 13. num. 3.

vost Urbanum VI. non est aliquis recipiendus in Papam, sed vivendum est more Grecorum sub legibus proprijs. S. Augusinus. Quid tibi feeit Ecclesia, ut eam velis quodamodo docollare Tollere vis Ecclasiae Caput, & Capiti credore, corpus relinquere quasi exanime corpus . Iom. ιι

Iciat eum excommunicatum a Deo, & qui sic excola- municat fit ex hoc Haereticus , vel excommunicatus Excommunicatio Papae , vel cuiuscunque Praelati honest timenda, quia est censura Antichristi: AuguΠιnus. Nam si in Petro non esset Ecclesiae Sacramentum , non ei diceret Dominus, tibi dabo claves Regni Coelorum. quaecunque sol eris in terra, tauta erunt & in coelo ἔ& quaecunque ligaveris in terra, ligata erunt x in Co lo. Si hoc petro tantam dictum est, nori facit hoc Ecclesia, si autem & in Ecclesia fit, ut quae in te fa ligantur, in coelo tigentur, & quae solvuntur in te

taDisilireo by Corale

403쪽

ra solvantur in Coelo e quia cum excommunicat Ε clesia, in Coelo ligatur excommunicatus , cum reco ciliatur ab Ecclesia , in Coelo solvitur. reconciliatus .

Claves quippe Regni Coelorum sic dedit Christus Ecclesiae , ut non solum diceret , quae solveritis super te ram, erunt soluta & in Coelis; ubi apestissime bonusti, non malum pro malo reddit Ecclesia i Ueram & adiungeret , quae Iigaveritis in terra , erunt ligata ia in Coelo; quia bona est & vindicandi iustitia. Illud enim quod ait, si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus, & publicanus , gravius est quam si gladio seriretur, si flammis absumeretur, si seris subijceretur.

Tom. 8. lib. I. coni. Advers. legis cap. IT. num. 36.

misel . illi qui dimittunt praedicate, sive audire verbum Dei

propter excommunicationem hominum , sunt excom. municati, & in Dei iudicio traditores Christi habebun tur . Licet alicui Diacono vel Presbytero praedicam verbum Dei absque authoritate Sedis Apostolicae sive

Episcopi Catholici. S. Augusinus .

videtis Fratrest Credimus in Iesum, quem non vidimus. annuntiaverunt eum qui viderunt, qui contrecta Verunt, qui verbum ex ore ipsius audierunt, & ut haec persuaderent Generi humano ab illo missi sunt, non a se - ipsis ire ausi sunt, & quo missi sunt Θ Audistis cum Evangelium legeretur. Ite praedicate Evangelium unu. Versae creaturae, quae sub Coelo est. Tom. 3. Parte δή tract. q. in Epist. Ioan. num.

404쪽

Nullus est Dominus civilis, nullus est Praelatus, nullus est Episcopus dum est in peccato mortali. S. AuguItinus . quae cum ita sint non tribuamus dandi Regni , atque imperij potestatem nisi Deo vero, qui dat faelicitatem in Regno Coelorum solis pijs; Regnurn vero terrenum& pijs, & impijs, sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. TOm. 7. lib. ,. de Civit. Dei cap. ii: Sed huius viiij summitatem, & quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit. Cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile metuendum: tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur, Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei providentia ; quando res humanas iudicat talibus Dossinis dignas. Aperta de hac re vox Divina est , loquente Dei sapientia r Per me Reges

regnant, & Tyranni per me tenent terram. TOm. 7. lib. s. de Civit. Dei cap. I s.

Quod usque adeo Coelestis Magister cavendum praeminnuit, ut etiam de Praepositis malis plebem securam faceret , ne propter illos doctrinae salutatis Cathedra deseretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere: Ne que enim sua sunt quae dicunt, sed Dei , qui in Cathedra unitatis doctrinam posuit veritatis Tom. ia ista: iosa num. i sa ut . . speciales oratisnes applicatae uni fersonae per Praelatos ,

405쪽

3 - NARRATIONIS HIST. HAER.

vel Religiosos non plus prosunt eidem, quam genera les caeteris paribus. S. Augustinus. Praeceperat enim Apostolus, ut oraretur pro omnibus hominibus , M specialiter addiderat pro Regibus, & ijs, qui in sublimitate sunt, qui putari poterant fastu &superbia saeculari a fidei Christianae humilitate abhorrere. Tom. s. in Enchirid. cap. 3O3.

Viteles

Omnes de ordine Mendicantium sunt Haeretici. S. Augustinus.

Merito insultast nomini unitatis qui se ab unitate pri ciderunt . Merito illis displicet nomen Monachorum , quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus, sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt . TOm. q. parte a. in Psal. 232. num. 6. miteles. Si aliquis ingreditur Religionem privatam qualemcunque tam possessionatorum, quam Mendicantium , redditur ineptior, & inhabilior ad observationem mandatorum Dei.

S. Augustinus. Sed si hoc excedit nostram tolerantiam , quis non illos misςtur, di praedicet, qui contemptis atque deserti Mundi

406쪽

Munὸi huius illecebris in communem vitam castissumam sanctissimamque congregati simul aetatem agunt viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus t nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbolemti, nulla invidentia lividi, sed modesti, verecundi, pacati , concordissimam vitam & intentissimam in Deum, gratissimum munus ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt. Tom M de moribus Ecclesiae Catholicae cap.

Sancti instituentes Religiones privatas sic instituendo pepcaverunt . Peccant fundantes Claustra , & ingredientes sunt Viri Diabolici . Augustinus. Benedictiis, Bernardus damnati sunt, nis poenituerint de hoc quod habuerint possessiones, & intraverint Religiones, & sic a Papa usque ad altimum Religiosum omnes sunt Haeretici Deinceps perrexit ore maledico in vituperationem Mo

nasteriorum & Monachorum, armens etiam me, quod hoc genus vitae a me fuerit institutum. Tom. s. lib. 3.s trant. 4iteras Petiliam cap. 6 . num. 68. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen παροnis., quos, & quales viros, & quantos fidei Catho. licae defensores tam execrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Tom. Io. lib. I. coni. Ι lianum cap. 3- num. s.

Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiae, sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec Lumina Civitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter debuisti. Tom. Io. lib. I. coni. Iulia

407쪽

Viteles Religiosi viventes in Religionibus privatis non sunt de . Religione Christiana . S. Augusinus.

Multi enim sortes erant, & multas persequiiones passi sunt. Sed si neque a barba descendisset unguentum , modo Monasteria non haberemus. Sed quia descendit . in oram vestimentit sic enim ait, quod descendit in oram vestimenti eius. Sequia est Ecclesia de veste Domini, peperit Monasteria. m. q. pari. a. in Psam.

Fratres tenentur per labores manuum victum aquirere ιδι non mendicitatem.

s. Augustinus.

Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum existimo quod eiusmodi habeant potestatem. Si enim Evangelistae sunt, fateor, habent e Si Ministri Altaris . dispensatores Sacramentorum, bene sibi istam non a rogant, sed plane vindicant potestatem; Si saltem habebant aliquid in hoc 'culo, quo facta sine opificio sustentarent istam vitam, quod conversi ad Deum im, digentibus. dispertiti sunt, & credenda est eius ins- - tas & ferenda ; Solent enim tales, non melius, sicut multi putant, sed quod est verum languidius educatit borem operum corporalium sustinere non poste

408쪽

Tom. s. de opere Monachorum cap. 2I. pag. 4s I. Qui ergo non possunt sacere quod Paulus ti manibus suis se transigant , accipiant de lacte ovium, sustineant suam necesiitatem. TOm. I. parte Prima serm. α

cap. R. num. 3.

Omnes sunt Simoniaci, qui se obligant orare m aliis , eis in temporalibus subvenientibus ιδ. Augustis us .

Est itaque quidam vitae modus, nec tam malae ut ijs qui ea vivunt nihil prosit ad capessendum Regnum Coelorum largitas eleemosynarum . quibus etiam i storum sustentatur inopia , & fiunt amici , qui in tabernacula aeterna suscipiante Nec tam honae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat , nisi eorum meritis, quos amicos secerint, miseric diam consequantur. Tom. 7. lib. 2I. de Civit. Dei

cap. 27. num: I.

oratio praesciti nulli valet. AuguntinuI itum etiam cerium sit , quia peccatores deus audit ἰquod quidem invenitur in Scripturis. Balaam Pro mea non de populo Israel, sed alienigena, eonductus ab inimico, ut populo Dei malediceret , conversus a D mino ad benedicendum est: Cuius verba omnia bene D d d , impre-

409쪽

implecantis audimus & lagimus ; & cum aliud habe.ret in vino , verba tamen precantis & bona sunt, iapro populo exaudiuntur a Domino. Τom. s. lib. R, coat. epist. Parmeniani cap. s. num. 17.

Omnia de necessitate absoluta eveniunt.

s: AuguHinus uuis tam si mente caecus ut nou videat, sicut homo est primitus conditus, magnum bonum esse naturae posse non Peccare 3 quamvis maius si non posse peccare. Tom. to. part x, lib. 1, operis impers num. 16. item quod ait Pelagius memorato dictum esse εις bytero i nempe Hieronymo J liberi aristris nos com- didit Deus, nec ad mirtutem me ad mim necessutate trabimur ; alioquin iari necessitas, mc corona est. Quis non agnoscat P Quis noo toto eorde suscipiat e

Quis ariter conditam humanam neget esse naturam e Tom. Io, p. I. Pag. IGI. de natura & gratia.

Witcles universitates, Studia, Collegia, Graduationes , & Magi storia in eisdem sunt vana Gentilitate introducta , & tam tum prolunt Ecclesiae sicut Diabolus.. s. Auguriinus . Et Magistrum quidem, quod se esse dicit. nemo repre benderet, etiam qui eum nihil esse aliud , quam h . mincm crederet: Quoniam id profitetur, quod & 3pl,

homines Disitigod by Coos

410쪽

homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arm-gautia profitentur, ut Professores vocentur. TOm. 3.trach. in Ioah. num. 3. Novit chalitas vestra omnes nos unum Magistrum habere,& sub illo condiscipulos ester Nec ideo Magistri vestri sumus , quia de loco superiori loquimur vobis; sed Magister est umnium , qui habitat in omnibus nobis ΣIpse modo in EvanFlio nobis omnibus loquebatur, &dicebat nobis , quod etiam ego dico vobis. De verbis Domini super Ioan. Tom. s. pari. I, serm. i 3 . cap. I.

Ditare Clarum est contra regulam christi. Silvester Pa. pa , A Constantinus Imperator erraverunt Ecclesam dotando. Imperator ia Domini Saeculares sunt seducti ὲ Diabolo, ut Ecclesiam dotarent bonis temporalibusi. . ' 1 ff. Augustinus,

si autem ut teneantur ista ab hominibus, iura acceperunt Regum, Vultis recitemus leges, ut gaudeallis, quia vel unum hortum habetis. & noni imputetis; nisi mansuetudini Columbae, quia vel ibi vobis permittitur perma. nere P Legentur enim leges manifestae. ubi praecepetunt Imperatores, eos, qui praeter Ecclesiae Catholicae Cor munionem usurpant sibi nomen Chrissianum, nec Vc,

iunt in pace colese pacis authorem, nihil nomine Ecclesiae audeant possidere. Infra. Ergo fratres mei; si utique non habent , quod dicant , ego dico quid ciant. Veniant ad Catholicam , & nobiscuin habebunt non solurn terram , sed etiam illum qui fecit Coelum,

idquid ergo nomine Ecclesiarum partis Donati φυAudebatur

SEARCH

MENU NAVIGATION