Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

alia aru ni ruenta extruit.

G DE BELLO BELGI Co

re Oppidum oppugnandi. Inopinatum illis accidit hoc Hostium l.

consilium, eum scilicet aggerem intersecandi: animum tamen induxere, per eas ruinas una cum pelago supremum Ollendae exitium intraturum . Quod ut discrimen defenderent Oppidani 1, celeritate, ac diligentia maxima lignorum fasces, vallos, trabesque transuersis as ea parte congesserunt; & copiosa materie coaceruata, obicem exundantibus aquis praestruxerunt. Buu voivs interea una cum Oiὴnio totus erat in Bria nensi statione munienda tum aduersus eruptiones ab Oppido, tum contra Hostium in eam litoris partem descensiones. Ergo

aliquantum prouectus , ad extremum collium arenosorum, Dori paruum excitauit receptum, quem Boteramum appellarum: ut

ex eo displosae bombardae hostiles naues ingressu prohiberent. Verum hae leue periculum aspernantes ;&quod ob longinquitatem vix ad ipsas pertingebant tormentorum globi ; appellere horis omnibus non cessabant. Quare Buquoius longe maius, marique vicinius receptaculum aliquot dierum spatio fabricauit, quod de nomine dixit Diui Caroli, &suo. Alveus autem . qui ex eo latere ferebatur in pelagus, duo aquarum diuortia Oppidum versus agebat: quorum alterum in ampliorem Ostendae fossam insinuabat sese ; alterum in angustiorem, quae viam o cultam exterius muniebat. Per hoc inuecta nauigia tanto impetu ,& surore petebantur a bombardis memorati receptus: ut non sine certo exitio tentare in posterum hunc aditum possent, Quare ad ampliorem ingressum conuertere se naves: qui commodior appellentibus erat, remotiorque ab ictibus torment rum. Quod ubi compertum habuit Archidux,magnam loricam inde duci mandauit ad maiorem alueum,quae illius ripae quamproxime immineret: ibidemque munimentum erigi, atque idonee tormentis obarmari: ut ex Bre denensi latere aditus Hostium nauibus clauderetur, quemadmodum clausus fuerat ex Albertino . At Foederati, in eiusmodi molitionibus maritimis,

ut ubi maxime, ingeniosi,& periti; nouum sibi statim ostium

aperuere, viam tectam intersecando, ac per eam a mari nauigia ideducendo. inoniam vero Diui Caroli receptus in solo extructus erat marinis aestibus obnoxio; ne ab eorum impulsit labefactaretur, nouis operibus corroborandus fuit. Itaque ex praedictis ramorum, laterumque farciminibus plurima suere conte ta , eaque in longe maiorem fascem compacta, atque instar dolii ligneis circulis colligata; quae per subiectum sabulum ad locum , ubi aggeranda erant inter eum receptum, & mare, de

uoluebantur. Ibi alij super alios lasces impositi, minoribusque

52쪽

superiectis fiscibus opportunum aggerem coagmentabant . Ei iam rebus in oblidione rite dispositis, ut aliquod oppugnationis fieret initium , militaris ardor urgebat. Igitur seato idus septembris, ubi diu multumque tormentis continenter di splosis concussum Oppidum fuit; iussit Archi dux Nicolaunia Catricium cum lecta Militum manu ad oppugnandum irrumpere . Magno is animo rem aggressus, sed improspero successu. Multia quippe prius extinctis e Commilitonibus, ipse tander ictu globi percussus in capite, tui desiderium haud modicum Exercitui reliquit. Verum eius caedes post biduum praeclariat terius Viri ex parte Hostium interitu simili compensata. Henricus Colinius Castellionaeus is suit, Gasparis Colini j maris Praesecti, per ciuilia Galliae bella celebrati, Nepos; qui non ita pridem subsidio cum octingentis Gallis Ostendam aduenerat. Huic , dum medius inter Scotorum Tribunum , atque Uchtembroquium Consulem vi traiectinum, iter faceret, disclusa tormen-ro serrea pila ita caput perrupit, ac dissecuit: ut eius synciput in Vchtembroqui j faciem impactum, illum eo impetu ad terram prostrauerit.Quod quasi praesigium fuit necis eidem ab eadem causa sub exitum mensis inferendae: ita rerum seriem aeter na prouidentia ordinante, ut unius obitus sit admonitus aliorum. Sed neque verius a bellicis hisce periculis abijt impune. Namque dum crebris eruptionibus Hostem fatigat, ab eo non leuiter sauciatus, Middel burgum, proximam, & praecipuam Zelandiae Urbem , ad curandum vulnus migrauit. Neque multit5 post sanitati redditus Ostendam se retulit. EODEM paulo ante peruenerant, Ostendanae obsidionis fama, quae iam Europam impleuerat, euocati principes diuersarum Gentium Viri: ut oculis suis magis crederent, quam alienis vel calamis, vel linguis: utque artem bellandi condiscerent, ubitam strenue bellabatur. Hos inter recensetur in primis Viricus Hollitiae Dux,&Christiani Quarti Daniae Regis Frater: qui una cum Hoenloto Comite in Oppido honorisce, uti decebat, exceptus , munitiones eius omnes non sine admiratione lustrauit. Ex Anglia quoque Cassellius Northumbriae Comes cum alijs nobilibus Viris Ostendam ingressus, oculorum testimonia comprobauit, vel in angustijs loci, vel in temporum dissicul, rate magnam vim esse militaris ingeni j. O Tollat iam ineunte, annoque in hyemem vergentea, edm multum ὸ Coelo imbrium ingruisset,ac vehemens quoque Ventus incumberet; agger, quem perruptum ab obsessis antea duimusi pene totus ad terram stratus, atque aquarum eluuiona

tuti

53쪽

48 DE BELLO BELGICO

in mare raptatus. Eodem vero medio mense Buquoius Comes, i 6 o i. praeclarum quid moliri agitans animo, cum audacii simis qui- Uusque suorum per noctis tenebras lunatum quoddam oppidi propugnaculum aggressis est, ponti imminens, quem Vaccarum appellant. Tamque inopinata haec fuit, ac tam valida impresso, ut post breuem dimicationem, de senseribus pulsis, i

cum occuparint . Non tamen hoc exitu selici contentus, maius adhuc aliquid Buquoius machinatur. Militem e cunctis eligit prae caeteris animosum, atque omnis periculi contemptorem Huic mandat, ut quam celerrime, atque occultissime potest, ad sibi ectum pontem delabatur ; eumque admotis facibus, s- Iitaque incendiaria materie succendat. Paret ille audacter imp

xio: ad pontem accedit: operi manum admouet. Verum extemplo ab Hostium Excubi)s detectus, ac proclamatus, accurrente ingenti Oppidanorum numero oppressus est. Quinetiam hi maioribus animis ab indignatione simplis, alacriter caeteros Hostes inuadunt, propulsant, caedunt, suumque munimentum recuperant: quod loco situm incommodo, ab obsessoribus diu retineri non poterat. Ita Buquoius plura adipiscendi cupiditate, di quod adeptus erat, amisit.

OcTAvo Calendas Novembris, noua luna prodeunte, marinus aestus adeo esset buit, ut Agrum omnem depressiorem, Temtoris: longe, lateque inundaret. Quamobrem crates quaetim Catholicosum, arena minime oppletae, aut alio pondere firmatae , fluentibus aquis in mare abreptae sunt: alias vero inter se caten aras, anchorisque stabilitas , ac propterea nequaquam ab aestu .

conuulsas, Ostendani super cymbis adorti, praecius senibus, atque anchoris interceptis, pariter in pelagus deiecerunt. Adeo non parcunt homines, quibus parcunt elementa. Sed neque Obsellis a mari praeter solitum aestuante suit impune. Eorum namque munimenta illi viciniora, fundamentis humore corruptis, haud modice labefactata: idque praecipue, cui ab Erinaceo nomen idcirco fecere, quod ipsius loricae praefixi, ad prohibendum ascensum, frequentes unci nativas reserant spinas eius animantis. Interea qui Diuae Clarae munimentum seruabant, obducto aggere sese munierunt. Periculum quippe non leue ab Hoste impendebat, magno numero erumpente: subsidium vero ab Equitatu, caeterisque stationibus sperari non poterat, ob crebros aquarum decursus, ac paludes,quae viam intercludebant. Obsessi contra conspicati Fridericum Comitem ibidem nouos in dies facientem structis munitionibus progressus; veritique

pς Oppidum ex ea parte oppugnaretur: omni ope, industriaquestu

54쪽

si ilanus lib.

Minare.

studebant extima propugnacula validissime firmare, sepire vallis , sessis reddere inaccessa: tantumque eo conatu prosecerunt :ut iam propemodum expugnari non posse viderentur. Nequo vero in Albertina statione tuarum partium ullam desiderari patiebatur Augustinus Mexia Antuerpianae Arcis Praesectus, qui Archiducis nomine mandata Militi dabat. Intervisebat identidem stationes militares: opera recognosciebat: progressus incitabar .

Ar Archi dux Albertus sapienti volutans animo lentiore , quam sibi persuaserat, obsidionis decursum; Hostium in obsistendo pertinaciam, & vires ; anni tempestatem Obsessis, quam Obsetatibus secundiorem e quod potii simum capiendum essed consilium, incertus , bellicum super ea re cogere,&consulere senatum statuit. Igitur eo conuocato , de variis obsidionis diise ficultatibus retulit: deque deliberatione suscipienda prae caeteris, ut suam quisque selitentiam proferret in medium, imperauit. Alij propugnaculum Oppidi ad mare vergens Oppugnandu omnino censebant. Quod opus perarduum, obsitumque peri culis , omnium tamen maxime profuturum ad se licem exitu videbatur. Varias quoque machinas, atque adminicula ad id sa-cilius, tui usque perficiendum proponc bant. Alij contra damnabant id consilij , difficultates nullis machinis superabiles obiectando:'ippe cum multum statj peragrandum esteropugna

culorum tormentis exposivum ; non sine maxima suorum caede 'erting re ad eum locum Catholicos posse: maris praeterea tumentis,'recim cantis astum omnia machinamenta disiecturum . Euare non ante id propugnaculum tentandum , quam tormentis magna esse facta con-c fio . Addebant alij ad eamdem sententiam profligandarita :Etiamsi per secundissimam fortunam eius loci potiri licuisset . eum tamen diutius retineri non pop. Euippe qui non tot Militum capax erat, ut actuante pelago , quando subsidijs aditus non dabatur, satis essent ad sie tuendos contra Praesidium oppidi evisum. Sed neque in maris recessu munitionibus protegere se licere : cum ibi terra copia nulla esset. uid mero id munimentum Obsessoribus profuturum ; cui nouum Oppidum cum suu tormentis incubaret f uuid si etiam quod suspicarivs Merarium erat, quando renunciatum a transfugi ueratὶ inpru-' , a ter eo cuniculi forent f il is, alijsque momentis rationum opportunius ostendebatur eam Oppidi partem inuadere, quae a mari aversa , terraeque

interior, tribus munitionibus squas Pol dros appellatas diximus suerat ab obsessis roborata. Id ipsum argumento esse, latus illud imbecillius inuentum, quod opus habuerit firmari. Verum MConcilium bellicum ab Archid ce eo iactum. Varia in eo consilia proposit

55쪽

so DE BELLO BELGICO

haec sententia suis erat dissicultatibus obnoxia. Lentum id stu- is otirum, dicebatur, operosiumque negotium. Tria propugnacula malidissime munita aggredientibus ea, ex omni parte caedem ἀ tormentu H-n in occurseram:ex Oppidosubinde recentem Militem in ea submisi. 68Grsa. seum iri :)uin tiam his obicibus omnibus seuperatis,captisque munimensis, imminere certum exitium ab Ostenda moenibin , gipropumaculis super incumbentibus. μNa c desuere in eo militari senatu, qui nouum hoc consilium in medium proferrent: ut ad munimenta Diui Alberti,

Diuae Clarae, & Bredenense in tumulis arenosis tres extruerentur municiones, eaeque tam excelsae, ut Oppidum supereminerent . μμ si ιtum imposita singulis dena, vel duodena tormenta, quicquid 2licto.

in eodem extaret, euerterent et Dropugnacula a fronte, a dorso ,

ab lateribus concuterent: adeoque Obsessos continenter infestando, ad extremam perniciem deducerent. At his bellica experientia refragabatur: quae docebat, nullam unquam Urbem aut Arcem ea ratione expugnatam. Censebant etiam pleriquo, nauigijs Subsidia deuehentibus omnem obstruendum aditu esse, nauibus in seriem coniunctis, & contabulatis, aut similibus machinamentis. Sed & his aduersabatur, quod aliis opificiis, quibus Hostium ingenia praepollebant, omnes Catholicorum industriae fuissent eluse:& machinae in maris recessu torment rum concussione disiectae. Alij vero suadebant, ut ab Diui Caroli munimento, in statione Buquoij, mare versus agger duceis 'retur ad alueum usque; ibique propugnaculum erigeretur: qui bus praestructis obicibus appellere Hostium nauibus non licere: Haec etiam sententia non omnibus placuit : propterea quod minime fieri posse iudicabant, ut tam longo terrae spatio perduceretur ad finem opus illud aduersus maris aestus identidem obsistentes , eodemque tempore sese defenderent ab ictibus assiduia

t: - ilium bombardarum. Igitur ad extremum, alijs reiectis om-

eriait . nibus, In hanc deliberationem communi consensu ventum est:

ut ex aduerso propugnaculi, quod Templum oppidi tuetur ,

novum, ac validum extrueretur munimentum . Hoc namque,

di Bre denensis statio sibi inuicem opem ferrem. Impositis ei tor- Dos mano. mentis, cum venientia nauigia a fronte quaterent, ad Oppi

dum deportari subsidia prohiberent. Quod si quae per summam

vim alueum ingressa forenticum eum super incubaret id munimentum, inde facile , atque impune tormentis peti , demergi que possent.Idem praeterea Hostem vetaret latius sese per agrum fundere, aliasque struere munitiones. Eius denique tutamento nouum erigere munimentum liceret i ex quo terna Hosti uim caώHicto.

56쪽

Iuli manus.

camerus.

LIBER DECIMVS QVARTV sc si

receptacula, & veteris oppidi lorica non sine ingenti eorum

detrimento quaterentur.

D vM his agitandis belli consilijs cum suo Senatu detinetur

Albertus ; contrarius Dux Maurit ius, in rem Foederatorum, di

damna Hostium semper excubans , inopinatum quid aggressus fuerat, & magni si prospere succederet) emolumenti. Animum quippe induxerat, Archiducem ab Ostendana obsidione

remouere solitis Ducum artibus: locum scilicet eius aliquem, dc quidem maioris momenti, obsidendo: ratus eum aliena minora dimissurum, ut sua maiora tutaretur prudentis non esse ducens, ampliorem iacere velle lucro iacturam . Quamquam subirere mentem eiusdem poterat:magnis Principibus non modo longas, sed multas etiam esse manus , quibus eodem tempore, diuersisque locis magna moliantur: adeoque posse simul Albertum & hostili obsidioni repugnare, & suam non omittere. Igutur Calendis Novembribus Mauritius Castra ponit ad Sylvam-Ducis. In eis erant Peditum octo millia, Equites bis mille quingenti: quibus Cotib Vrbem circumsedit, quantum & eius amplitudo, & Ager superfusis imbribus magnam partem impeditus, patiebantur . Tum summa diligentia, ac celeritate Castra

communit.

minus, rerum bellicarum peritus inter primos, qui tunc in Belgio militabant . Verum Praesidiarij Militis non tantum aderat, quantum praesens necessitas exigebat. Cives namque tuti externa Praesidia ciuitatibus tam odiosa solent esse, quam grauia)ipsi se tueri, quam aliena uti ope, malebant. Et quod suam perpetuo probarunt tum Hispano Regi, tum Catholicae Religioni Ddem , facile id impetrarunt. Quare duae tantum in promptu P ditum cohortes erant, e Ciuibus collectae r turma Equitum una, quam Adolphus Comes Vandem bergius moderabatur:& Pr tecti Urbis Equites quinquaginta . Populus, ut in magna Ciuitate, frequens ; non tamen ita militiae sciens, aut armis assii eius, ut faciendis eruptionibus, ac moenibus propugnandis admodum idoneus esset. Igitur ad Archiducem scribit de praesenti periculo Gubernator: opportuna subsidia ut quamprimum submittanrur, enixe petit. Albertus, licet in Ostendanam oppugna- . tionem toto animo viribusque incumberet , instanti tantae V

his necessitati deesse noluit. Quamobrem ad Ostendam id Co- Idarum reseruans, quod ad prosequendam obsidionem satis so-ret : Friderico Comiti Uandembergio mandauit, ut cum septem Peditum millibus , Equitibusque mille & quingentis opem fer-g rechsauretius Hostem auertere silidet ab obsidione. Ideo Syluam Meis obsidet. Quis tum Vrbia Gubernator ab Archiduce subii. dium possit atque

impetrat.

57쪽

LIBER DECIMVS QVARTVS. 33

termittebat : ac super assiduam Vrbis quassationem ; esiossis quoque cuniculis euertere munimenta Hostium conabatur. nixa portam praecipue, quam Hiniamensim vocant, eos di tigebat, ad illam diruendam. Quod prouide suspicaci Sylu ad censes, cuniculo suo obuiam ire hostili decreuerunt: atque artem arte su rare. Verum in eo labore Fossores duodeci dum minus caute cinus moliuntur,si per incidente terra oppressi, noudolos Hosti ,.1ed sepulcrum sibi struxerunt. In selix alius ab aduersa fortuna in Urbe incidit casis. Schelsius Gubernator una cum Senatore Baia lici moenia perlustrabat, di militares in eis stationes, Excubiasque recognouebat. Ad unum e Stationariis deueniunt, ut ei de more tesseram tradant. Ille ubi Gubernat

rem agnoscit , qubdebitum ipsi deserat honorem, caput ,&ρο-ctus inclinat. Eo motu compressum brachium in suum sciop tum impegit, illudque igniario propius admouit. Quare concepta repente flamma, disploduntur ex eo plumbei globuli: qu rum unus Gubernatorem in femore vulnerat: alii duo duobus locis sauciant Senatorem. Ingens inde uti par erat )orrus tumultus. At sipiens Praefectus, licet in partem damni venisset, satis per ecta Militis innocentia, auctoritate si a cuncta com posuit. IN T E st haec Vandem igius Comes, eum Copijs in subsidium ab Archiduce missus, inestam venerat. Ibi ut quod minitebatur occuleret, adeoque sine obstaculo exequeretur dissi

liari rumorem iussit, velle se Helmondam, oppidum quinque

eucis Sylva-Ducis remotum,communire Quamobrem eodem

praemisit Ioannem Iacobum Comitem Belgioiosum, premum Equitatus Curatorem Commissarium vulgo dicunucum Equitibus mille, atque octingentis Peditibus Vallonibus ex Legione Caroli Lalainia Achicurtis Domini. Ad Pagos quoque siritimos Helmondae literas dedit, quibus iubebat eorum Incolas in certam diem paratos esse munitionis initio faciendo. Clam vero alijs, monuit Belgioiosum, ut scilitioserum Equitatum secunia deducens,eo protegenteaeedites octingentos Sylvam-Ducis immittere conaretur. Id quo sapienter ab illo praescriptum, tam ab hoc diligenter peractu. Helmondam Belginiosus peruenit tertio Calendas Decembris,occumbente iam Sole: atque ibidem se pernoctaturum cum Exercitu simulauit Uerum intendentiatas ningis sese tenebris,celeritate maxima Copias Sylvana-Ducis, inobseruatus Hosti, deduxit. Cumque iam Urbem proxime tenerent, Hilarium Blyleuenum, Achicurtianae Legionis Instru

ctorem supremum , in eam jussit cum octingentis reditibus ad

Ducti utrinq; eia

58쪽

I E BELLO BELGICO

a clare . . Is nihilo segnior , inter duo munimenta Obsidentium praetergressus; caesisque ex eis quinquaginta , quos in receptu quodam essendit, maximis acclamationibus exceptus a Sylva- ducensibus fuit. Belgioiosus, qui cum Equitatu rei exitum opperiebatur ι ubi ex Vrbe sistis ignibus, ac laeto strepitu bomba datum significatum est, iam iturasse subsidium ; ad reliquum Uandem bergij Exercitum se recepit. Is quoque opem serre Syl uae-Ducis seliinabat icum repente solutam obsidionem audiuit o ippe Maurit ius animaduertens intro lueendi subsidit facilita.

tem, &iustum Exercitum in promptu, atque in propinquo: hyemalis praeterea frigoris solito acrioris asperitate compulsus; remouere inde Copias opportunius duxit. Ferunt, in eius C stris prae nimio gelu Milites aliquot obriguisse. Caeteris vero faut mes interitum minabatur: quando prorsiis concreta glacie stumina commeatus inuehere non poterant . Quamobrem exeun te Decembri cum suis in Hollandiam regressus est. O sis N D a interea non solum continuata obsidione, hoc est longo,&graui morbo laborabat: sed etiam alimentorum in pia , interclusa per anni te pestatem nauigatione, premebatur

Plurimi e Praesidiarijs qua serro, qua peste absumpti: alij saper

stites assiduis morbis at pictati. Pauci ad arma tractanda, atque ad erumpendum in Hoites, idonei. Ad has omnes calamitates cumulum addiderat procella solito vehementior: cuius impetu pars magna veteris oppidi diruta, ac selo aequata. Quam opportunitatem a sortuna porrectam sipienter arripiens Archi dux, lulsit ex ea parte oppugnationem institui. id ubi compertum habuere obsessi, tot uno tempore malis obruti, atque ad extremam rerum desperationem adacti, colloquium de deditione

eum Hoste poposierunt. Igitur Natalis Christi peruigilio Fran

ciseus Verius, qui in Ostendae praefectura Uandernotio succin rat, Legatos ad Archi lucem misit, petitum inducias interea dum de eo itionibus dedendi Oppidi ageretur. Hae facile concessae: colloquium libenter indultum i utrinque Obsides dati. Cumque dies aliquot ab armis cessaretur,belli campus versus est in militaris jectaculi theatrum . Ex uniuersa namque Flandria ficti concursus omnis hominum generis ad Ostendanum litus Ibi bellicum utriusque partis apparatum cuncti curiose circumspicerer noua macilinamenta non sine admiratione contemplari ; praelijsque suspensis, aliud certaminis genus intueri: ingenia nempe variarum Nationum inter se contendentia de militariabus inuentis, artificijsque tam ad petendum Hostem ,quam ad si tegendum. Ita quemadmodum in humanis saepe contingit;

spectaculum erat,quod periculum suerat. Vin

59쪽

Haraeus.

Iustinianus lib. I.

LIBER DECIMUS QUARTU s.

Vi x ea indicta Bellatoribus quies: cum insistata opportunitas rursus bellicum cecinit. E Zelandia quippe naues quinquo Militem,&commeatum inuehentes ad Ostendanum litus appulis; magnumque inde subsidium in Oppidum receptunia, animos Obsessis fecerunt ad obsidionem diutius sustinendam . ρre verius quem aliqui tradunt si ole deditionem simulasse, deque conditionibus agere voluisse, ut euocandis auxilijs tempus protraheret ubi se illa ope validiorem ad obsistendum vidit , obsides ad Archiducem remisit. Apud eumdem mut

tam sententiam excusauit, cum diceret. Ad deditionem sesuprema necessitate compulpum. Eam accepto iam Subsi summotam. In

suam existimationem, imo-in caputhuum se peccaturum ; si nouis auἱ miri , desensionem sibi commisiam prosequi recusaret. Sperare se de Gocriduo benignitate: 'Uns factum aequi, bonque consulturum: t, si ad eam uerum confugere necesse foret, nihilo futurum in conditionibus seueriorem. At Archi dux verba sibi data, d los que secum actum, tanto vehementius indignatus, quanto alienius id erat ab sincerit ais ingenij sui spugnandum quippo censebat virtute, non dolo id acerrimam oppugnationem accingi Milites tui sit : eamque sib initium anni consequentis Ostendae admouit. H o C autem anno Fridericus Spinula in Hispanicam Aulam

euocatus Regijs literis suit. Quibus tamen commonebatur, ne prosectionem saamali; s, quam Archiduci Alberio patefaceret. Hic ineunte Aprili, ut iter maturaret, mandauit, quantum tamen ab recenti morbo imbecillitas pateretur . suarumque trirc

mium praefecturam interea loci Aurelio Spinulae demandaret. Clim primum Fridericus Hispanicam in Aulam peruenit; ab Rege , Regijsque Ministris amanter, atque honorifice exceptus est. lj idem nouum quoddam consilium suum ti verbis,& icripto proposuit. Id autem huiusmodi erat: ut ad septem, quas an in te duos annos regendas acceperat, Regias triremes, aliae octo adderentur penitus instructae, munitaeque. Eis ipse uteretur ad commodum aliquem portum in Angliae ora occupandum, tamque diu retinendum, donee eddem tota Regia Classis allaberetur.

Huius Milites in interiora Insulae irrumpentes, & Catholicis in ea latentibus adiuncti, eamdem, si possent, Religioni Catholi

cae vendicarent. Haec tamen omnia occultissime, ac per summam dissimulationem,aliarumque expeditionum obtentu per tractanda are Hostibus explorata spatium darent portus ita communiendi, ut expugnari nequirent. Magnam quoque celerita

tem adhibendam: ne temporis progressus aut consilium aperirer,

60쪽

de re eonsilia.

Fridet reus trirentibus praeseitur.

tiir Copiis in Belint utri ducendis.

16 DE BELLO BELGI Co

a ut obicem interponeret. Id Regi cum placuisset; iussit, ut in arcano quodam congressu Mirandae Comicis, eius qui Regi a Confessionibus erat, Ioannis Idiaqvij, Petri Franquesae, ac Stephani de Ibarra res diligentius expenderetur. Probata ea cunctis:& quo facilius ad exitum perduceretur ; eidem Friderico supremum imperium Re arum illarum triremium commissum. Hi s ita constitutis, iniunxit Rex suae Classis Praefectis, ut octo validissimas, ac partibus omnibus absolutas. , instructissimasque triremes Spinulae traderent. Archiduci quoque Alberto literas dedit, quibus vehementer eommendabat, ut Friderici res, quae Hispanici Regni emolumentis subseruiebant, quacumque posset ope iuuaret: eumque apparatu bellico satis instrueret, ad ea, quae in se receperat, peragenda. Balthassari vero de Zuniga , suo apud eumdem Legato, horum omnium curam ,&sellicitudinem , scriptis pariter ad eum epistolis demandauit. Atque ipsta Fridericus duo prae caeteris ab Alberto per literas petiit. Alterum ut, quandὁ triremium sibi creditarum duplo maior in Belgio

futurus erat numerus; auctoritate sua Quaestores Regios coerceret, ne maiorem pro eis fieri vetarent bellicum apparatum rne-ve in apertum proferrent instructum belli, quem Rex esse vellet occultum : ideoque arcanis ea de re literis ad ipsum scriberet. Alterum ut bombardas definiti in Regijs epistolis numeri, ac magnitudinis cum suis rotis, caeterisque armamentis Stu- sim importari iuberet. Harum vero procurationem, ut etia I reliqui militaris instrumenti, totiusque annonae praeparandae Aurelio Spinulae, suas obeunti vices in Belgio, commisit. Vbi Fridericus in Aula Hispanica tam felix consilijs suis captaui eauspicium ; ut supremam eisdem imponeret manum Macultatem quoque ab Rege impetrauit, sena Peditum millia tam Italorum , quam Hispanorum ex Ins ibria contrahendi, Marchio

nis Ambrosij Fratris ductu. Eam facultatem his Rex datis ad eumdem Ambrosium literis declarauit. Illustris ,metu, ac dilidie Venafri Marchio . Meum in Belgio Exercit θpplere decreuisex millibus Peditum Hispanorum, Italorumque ex Insubria conducenta.Magnam mero rei bene gerenda seduciam praebet tum mistus tua, tum uniuersa familia tua in obsequium meum satis explorata moluntari atque ardor animorum.

restatui Copiarum istarum imperium, ductumquesidet, curaeque tua demandare. Mihique gratissimum feceris hanc susceperu proisinciam, Italumque ex Insubria Militem quamprimum eoegeris . deduxerisquem Sebium . Fontano Comiti und cum his literas dedi ,praecipiens, ut ad bac exequivda operam suam, quantamcumque petieri , v ipsa res

SEARCH

MENU NAVIGATION