Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

6 NOTAE ΡOLITICAE magna diversitas non modo inter primosRo .manos, M ultimam Romuli faecem fuit, sed& inter illos, qui dominationem affectabant. Tarquinii enim superbia, insolentia, crudelitate omnium in se odia provocaverant. Cae- ser vero militem donis, populum universum comitate, spectaculorum epulorumque magnificentia , & profusa largitione suum lac rat quibus viribus fultum cum occidissetBrutus, nil aliud actum est quam quod Caesari, qui clementia regnum se stabiliturum putaverat, Octavius ab illo adoptatus, in eundem militum, plebisque favorem successit; qui cum Caesaris memplo didicisset, tyrannicas vires indulgendo , ignoscendoque everti; securius remedium existimavit, uti saevissimis nobilissimorum civium proscriptionibus rquibus factum est, uiseq. ct domum ct pac m

perium tanquam rem haereditariam, nemine Contranitente, in Tiberium transmiserit.

Ex quo liquet, verum esse quod quidam tradidit,civitatem corruptis moribus viventem Ra primis institutis degenerantem, etsi tota ty'ranni familia extinguatur, nunquam se in libertatem asserere posse. Quamquam autem nullum potest esse illustrius dogumentum,

quam quod modd de Romanis attulimus: sunt tamen & alia hinc inde in historia, non veteri tantum, sed & recenti, riuae idem stendunt

22쪽

stendunt. Athenae perpetuis conversionibus subjectae erant: & Solon , qui Rem p. optimis legibus formaverat, illam adhuc vivus Pisistrati tyrannide oppressam vidit. Nam Corruptio illivspopuli facultatem subministrabat omnibus, qui occupare libertatem volebant. Syracusae cum breve tempus libertas assulsisset, in antiquam servitutem reciderunt. Mediolanenses mortuo PhilippoViceComite Elon Amis. in hist & Florentini occiso Alexandro Duce Ioann. Baptista Hadrianus in hiis. )novis dominis in praedam concesserunt. Ut veri me me Cosmus Medices Cardinati Salviato dix rit , in tanta opum inaequalitate, morum que corruptione Florentinam Rem p. non am- Illius esse libertatis capacem, quae optari po- tius quam sperari debeat scinus I. aee vita Cosm0 C eiu Italiae civitates,ex quo se obediem

esse Imperatorum Romanorum subduXerunt, . fraeno, quo regerentur, potenti destitutet, non

tan quam liberae, sed ut in factiones miseles cime , egerunt. Et Gulaciardinus clib. XIV. Pisor. ) ob tot principatus, in quos distracta est Italia, Z di versa imperantium consilia, quibus quisque suam potentiam augere aut tueri cupit, pene impossibile esse fatetur: pacatam magere. Et alius ait, nullam provinciam vere felicem esse, nisi utitus sive Rei p. sive Prinoipis imperio conti neatur. De Senensibus speciatim notat Guicciardinus Lhisor.) ma-

23쪽

8 NOTAE POLITICAEgis nomen tenuisse libertatis, quam vim ac potestatem. Distractos enim perpetuo in multas factiones, illi parti subjectos fuisse, quae

pro conditione temporum, & auxiliis innixa exterorum Principum, superior esset. De Mutinensibus apud Joan. Bapi Pignam in historia Principum Atestinorum lib. IV. atrocissi casus, et saevissim ς tragoediae narrantur quas hic enumerare nimis longum foret. Frisii a 'Rollonis Normanni discessu, Continuata li- sertate patriis legibus Rem p. administravbant : Imperatorem Romanorum summum Principem reverebantur: ejusque Legatum, qui diffusis Rei p. membris uno imperio legitimo colligandis concordiam ordinum tueretur, e medio sui creabant ue Potestatis nomine, Italorum more, ei imposito. Post consuetudine Praefectum hunc supremum creandi intermissa aliquoties,cum seorsim sibi consulere membra ejusdem Reip.. inciperent, mnumque corpus in partes plures scinderetur: libertas quidem, in hoste externu consensus, caetera omnia paria: sed vitio fere communi immodicet libertatis domi non semper eadem quies avi oncordia. Nam inter familias nobiles , quae opibus & auctoritate eminebant, aemulationes saepius exortet in factiones Vet- cooperorum ti Scringiorum, barbara & infausta nomina populum distrahebant ; armaque civilia sumpta, ac in mutuam perniciem

24쪽

AD Conu EL. et Acim. 9 exercita: donec tandem ad orientem Frisi, decocta libertate in Gret hanc familiet ex qua orientalis Frisi et Comitum origo) ditionem , caeterae partes Ultrajectinis it Monasteriensibus Episcopis, Ducibusque Saxoniae, mOX Geldris, postremd Burgundis cederent v. Ubb. Em m. in hist. Fri L.)Donec gli cente adulatione) tria sunt historticae veritatis impedimenta, inscitia, adulatio, odium. Veritas, inquit Tacitus I. his. pluribus modis infracta: primum, inscitia Rei p. ut alien ς : mox libidine assentandi, aut rursus odio adversus dominantes. Et hic: Tiberii, C ique & Claudii, ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae ; postquam occiderant , recentibus odiis compositae sunt.

Sine ira, sesurio quorum causas procul habeo nota, historias verissime scribere, qui non immixti gestis, quς ipsi scribunt, amoris odii que causas nullas habent. Mi hi Galba, ait Tacitus, si hist.) Otto, Vitellius, nec benefi-

Cio i nec injuria cognitu, &c.

Postquam Bruto Cassio caesis) nota, obse-Cro, nota, quibus artibus, qui Rerum p. libertatem opprimunt, utantur. Devicerat Augustus diversarum partium duces ; sed dei nos quorum ope inimicos oppresserat: usitata Magistratuum appellatione relicta , militem donis, populum annoni; cunctos Otii dulcedine pellexerat. Interim sentiente, aue

25쪽

NOTAE POLITICAE contradicente nemine munia Senatus, Magistratuum, legum, ad se trahebat. Ferocissimi per acies aut proscriptione ceciderant Caeteri ex servitio honores, ex contumacia exitium sperabant, aut timebant. Provinciae; quae superbe & avare habitae erant, mutationem status amabant. Porro Augustus recens imp

rium multiplici liberorum & propinquorum subsidio firmavit, Eadem erant veterum Magistratuum vocabula: di ipse Augustus usitata principis appellatione contentus. Juniores post Actiacam victoria,etia senes plerique inter bella civium nati. Nullus pene reliquus, qui Rem p viderat. Vere Trajanus Boccalinus

I, Rarauag. LXXXIV) primae hujus paginae

' Annalium Taciti praeceptis a Medicis felicissime curatum esse cancrum populi Florentini ait. Junge his quae diximus, & compone Cosmi Medicaei acta ut a Joanne Baptista Hadriano, de ejusdem nominis Cino scribuntur: jurabis ex Taciti schola prodiisse. Adversm

factionis duces, Stroetius,Valerius, caeterique ad montem Murium capti, & deinde carnificis manu caesi. Veteres Rei p. inane simulacies in XLVIII. viris consistebat. Eaedem Magistratuum ppellationes, quae stanteRep. Dum decim collegia, sex ProCuratores, octo pr.

Ehici, Montium ossiciales, Camertingi & cae- . teri. Verum ipse Princeps vi ipsa horum mnium munia ad se traxerat. Εκcubi , arma,

caeteri ι

26쪽

AD Conu E L. et Amri ricaetera aulae. Miles ex Germanis lectus in murum , miles in curiam comitabatur. Nobiles Florentini, quanto quis servitio promptior, opibus & honoribus augebantur. Pisae, ali me Florentini dominii oppida,cum ante Magistratuum avaritia lacerarentur, & alias etiam inviti parerent, hanc mutationem non abnuebant. Plebs Florentina, ingenito erga

Nobilitatem odio, & jam sub Alexandro, an nona, ludis, & otii dulcedine capta superiores Reip turbam, velut praeteritam maris tempestatem ex securo littore gratissimo horrore

recordabatur.

sed tuendam plebem) quicunque dominatum appetiverunt, libertatem di plebis patrocinium cupiditatibus suis obtenderunt De quo alibi dicam. . Populum annona consentit Italorum adagium', quo dicunt, panem in foro, justitiam iin tribunali. securitatem ubique, boni imperii signa esse. Cosmus superior Medices, cum Joannem Annibalis P. Benti volum ad Bon niensem principatum capessendum dimitteret, inter caetera Reip. gerendς praecepta tria 'haec praecipua dedisse dicitur annonae curam sedulo ageret: omnibus nullo discrimine jus diceret: ab alienis uxoribus abstineret. Ioh. Bapt. Pigna VII. hisor. Acesin.) Caeterum quantum intersit, pascere plebem, quamque

illi aberrent, qui ab expilatione & inopia ci-- A 6 vium

27쪽

NOTAE POLITIcAvium Principum, salutem dependere actistrantur, alibi quoque tractavimus. Luae vi. ambitu, postremo pecunia turbabantur) ita amolet in corrupta Republica. Vis, ambitus, pecunia omnia possunt. Quam vellem l non hac infirmitate Europς nostrae provinciae pene omnes laborarent. Nisi me omnia fallunt, funus erunt; aut vehementissima, & in grati ssima medicina pellenda erit tanti morbi vis. Subsidia dominationi ) numerosa proles su

sidium aulae, ac dominationis, &.munime tum Regni bonis authoribus Sueton. Tacit.

cipis orbitas contemnitur. Alexander Ma-

ω apud sic C t.) Ubi enim certus succosior est pravae aliorum spes cohibentur Tacit. IO. i nnal. Inde Tacitus plenam CHarum domum cupitis Seiani moram attuses ait iii. Annal.) Non legiones, non classes perinde firma imperii munimenta sunt, quam numerus liberorum. Tacit. . histor. Hinc pium juxta & prudens cosilium est, ab iisque semper Principibus usurpatu, qui imperium recens partum firmasse in familia memorantur ; imperium in filii natu grandioris manus consignare, titulos & dignitates servare. Divus Augustus sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam , mox nepotes suos, γ'

itremo Tiberium privignum, in proximo sibi fastigio

28쪽

AD CORNEL. TACIT.

fastigio collocavit. Tacit. I. Annal ct L hiasor. Ioannes Comnenus Alexium filium ut

ambitiosorum quorundam motus, di multorum ad quosdam regii generis viros concuta sum reprimeret, vivus ab exercitu imperatorem sescat vi jussiit NicetasChomates et . Annat

Hugo Capetus, ad quem a Caroli Magni familia Francium regnum transiit, ne in nondum firmato regno, exoreretur, tanta mortalium cupiditate rerum novarum moles, Robertum filium sibi cooptavit. Paulus rigmilius tib : 3. de rebus gest. Franc.) Cosmus Hetruriae Dux imperium vivus filio tradidit. Io Ba . n. 7. de vita Cosmi. Thuanus libo 33 . y Apud Persas olim non licebat Regi in expediti nem proficisci, nisi prius successorem nominasset. Hero t. tib 7.) Postremd eo fine plerique Principes Christiani successuros libi tutulis quibusdam , quibus certus successor velut digito demonstretur, insignire solent. In Imperio Germanico Romanorum Reges, in Gallia Delphini, in Britannia Walliae principes vocantur, Olim in Cypri Regno primogenitus, Gai i leae. Coriolan Cepio. lib. 3. deg stis Petri Moeeniet.) & in Neapolitano regno

Salerni Princeps Scipio Amirat, inmita Dannae Reg. Neu ) appellabatur. Ut merito Alexander Μagnus reprehendatur, quod rogatus, quem imperii haeredem faceret λ non nominatim aliquem dixerit, sed dignissimum.

29쪽

T NOTAE POLI T IC BQug voce, veluti classicum inter amicos cocinisset, aut Eridos pomum immisisset, ita omnes in aemulationem consurrexerunt I ut infestissimis odiis, bellisque, & inauditis parricidiorum sceleribus , se mutuo prosecuti sint. Iustinus Est tamen casus, quo nominare successorem exitiosum est: de quo vide Arnoldum Clapmarium D de te reanis rump. IO. Senem Augusum demi erat adeo ) plerumque senes juvencularum amoribus obnoxii Dint: Augustus tam sapiens, tam cordatus Pi inceps neglectae suae soboli per adoptionem inductum praetulit.Sapientissimus mortalium Salomon Rex uxorum delinimentis persuasusVeri lcuniciDEi nostri cultu relicto ad fictiliorum Deorum religiones animum vertit. Suleimanus Turca Roxolanae Uxoris persuasione inductus Mustatam filium strangulari praecepit. Alia infinita, ne similitudo sartietatem pariat, prudens praetereo. Abolendae magis infamiae) saepe Principes bellis fessi pacem quidem tacite suspirant,cς-terum eam ab hoste petere neutra pars ex dignitate sua esse putat. Quo casu apta ratio est, alium praebere se medium, qui monendo, rogando , denique quovis modo tanquam invitos ad ea cogat, quae potissimum uterque cupit. Ita neuter indecore pactus videbitur. Anno Christi M. D. xxxv II. Leonora Fran

30쪽

AD CORNEI. ΤAcIT ciae, M Maria Hungariae Regina sorores germanae inter Carolum Quintum Caesarem, di Franciscum Galliae Regem octo mensium inducias pepigerunt. Hadriam I I. hiisor. Anno M. D. x xxxi v. Ferdinandus Rex iisdem Principibus medium se interposuit. Anno D. Xcv LII. Clemens octavus Pontifex inter

Philippum Hispaniarum, de Henricum Gallorum Reges pacis proxeneta fuit. Petrus Matth. i. histor. : Et olim Turcarum impera torem veritum , ne ob amissam Euboeam Christiani Principes communibus viribus in se irem, interventu novercae, Christian is sacris addictie, cum Venetis pacem tentasse accepimus. Coriolanus Cepio lib. I. deges. P tri meeniri.) Denique cum superioribus annis inter Paulum V. Papam dc Remp. Vene-- tam exortae discordiae essent, Caesar, Galliae, di Hispaniae Reges variis cautionibus, quibus utriusque servaretur authoritas, pacem firmarunt: quae res novissimε summa&fido de

prudentia descripta est a Petro Sarpo cujus

Verum nomen est Paulus ex ordine monuchorum Servorum. .

Eadem Magistratuum Vocabula quando Rerum p. formae convertuntur, & vel in optimates populum vel transferre summam potestatem tyrannis cogit: vel, ne collidat optiamates ambitio,ne unam gentem factiones dis

idant, in Regmm consertur purpura, solium,

SEARCH

MENU NAVIGATION