Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

i6 NOTAE POLITICAE puli Romani amores. Exemplum, praeter infinita, quae profana historia suppeditat, quaeque alibi recitamus , extat in S. Scripturis, de Davide, quem , ex populo gratus esse coepit, Saules Rex perpetuo odio profecutus eis. Posuit eum Saul, inquit Sanctus Spiritus, per viros belli, ct acceptus erat in oculis um-

mers populi, maximeque in con pectu famul rum Saul. & paulo post subj v ille: non rectis ergo oculis Saul re meiebat David a die illa, o deinceps. samentum illarum J alii consilio institit Agrippina Neronis mater, quae Claudii testamentum recitari non permisit rae antepositus suo privignus, injuria se invidia animos vult baret. Tacit. 12. AN L) Sed credo s num fuisse utrumque consilium. Verebatur

Agrippina invidiam Populi, cui Nero prima. ijuventa par non erat. Tiberius judicium Au- lgusti meritus videbatur; ia tantis rebus exercitus, maturaque prudentia inanes rumores

timere non poterat. .

Iactantia gloriaque ad posteros J mihi sane

hoe Augusti consilium minime probatur; vanae ejusdem gloriae desiderio successorum salutem periculo exposuisse. Fallitur qui hoc beneficio conciliare sibi suisque adversarum partita primores voluisse scribit, neque inanii lista substitutio tertio gradu facta unqua eri tum habitura videatur , cum Augusti domu

. tot

42쪽

AD CORNEI. TACIT. 27

tot munimentis in sisteret. Et h contrario scriptos tertio gradu ad improbas spes concipiendas , & Augusti haeredes primo secundoque loco scriptos tollendos movere poterat. Ambitioni omnis senestra claudenda. Primis

dominandi es in araeuo fuiui ; ubi fueris ingre fuου, a sunt iuria ct ministri. Jactantia vero

& gloria ad posteros quae causa a Tacito affertur non movere sola debeat Augustum, ut anceps , di vel ad salutem vel exitium a biguum usurparet consilium.

Easti ecies adulationis supereratJquq sdi-

licet libertatem prae se ferebat, cum re ipsa adulatio esset. Cujus exemplum extat infra lib. 3. annal. ubi eum Tiberius L. Ennium obfrivolam causam majestatis postulatum intarreos recipi nollet, Atejus Capito, quasi per libertatem , non debere patribus eripi vim δε- tuendi febat, neque tantum malencium im- he habendum. Sane lentus effet Imperator in suo dolore, Reip. injurias ne largiretur.

Libertatis improspere repetitaeJ vide supra adverb. Cuncta diserriis cisilibu GD, dcc Cum occisus Caesar aliis pessimum, aliis pu cherrimum facinus videretur J etiam nostri aevi homines de caede Caesaris variὰ judicant; et de justitia, vel iniquitate tyrannicidiorum varie disputant. sed in isto con

troversiarum genere temerarium est, sed de intutum pronunciam. Interim securissima

43쪽

est nostri Taciti sententia; bonos Principes Optandos: quale cunque, non aliter ac sterilitatem ,hyemem, caeteraque naturae mala tolerandos. Etiam magnum contra percussores tyrannorum,aut quorumcunque Principum,

proudicium est occultum D Ei judicium. Miramur s*pe,& cum horrore occulto intuemur Dεi Opt. Max. justitiam, Principum, hoc est, vicariorum suoru injurias c desque severissime vindicantem. Plenae sunt omnes historiae talium exemplorum. Sed ego maxime eminentia adducam. Percussorum Caesaris neque triennio quisquam amplius supervixit, neque ua morte defunctus est.Damnaticinnes,alius alio casu perierunt pars natisagio , para prα'lio : nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt. Sueton, liu DI ωρ. ult. Rudolphus Sueviae Dux, cum contra Henricum ΙV. Imperatorem, dominum tuum conspirasset, in proelio dextrita,

qua illi fidei osjurandum praestiterat, amisit:. CX eoque vulnere mortuus est. Hebnoldus in Chronico Slavor. lib. I. c. xxv int.b In actis posteriorum Imperatorum Constantinopolit, norum evidentistima divinae Nemesis indicia cernuntur quae huc adscribere nimis longum

esset. Adolpho Nasibulo, in proelio ad Spiram

cario, quotquot vel socii fuerant foederis contra eum initi, vel foederatis auxilia tulerant,

ymaas dederunt. Comes de Hagerloch occisus

44쪽

ses: Ono de Och senstein iubmersus aquis :EpiseopusMoguntinus in sella sedens a popi xia extinctus: Episcopi Argentinensis latus gladio famulus hausit ; Comes de Leti ingeni Phrenitide correptus: & Albertus Austriacus, qui ipsi successit a fratris filio Ioanne trucid tus est: qui tamen d ipse cum conjuratis υlti nem divinam sensit.Nam Walterus deEsce hach tota vita pastorem agens post triginta annos misere moriturus nomen suum man festavit Rodolphus de Wari equi caudae allia gatur, &fractis rota membi is necatus cst. Ioannes profugus per syl vas & ferarum latibula Pisis tandem perpetuo carceri mancipatus est: triricus de Palm Basileae latitans, in domo, quae vocatur Conversarum, misere obiit, C pini in im dulpho ct e berto ) De exercitu illo ingenti, qui deserto Mauritio ad Phocam tyrannum deicivit, adeoque miserrimae necis Mauritio causa fuit , alii in conflictu, alii ultricibus fulminum ignibus, alii fame id egestate, alii denique gladio periere. Auget miraculum, qudd cum Heracli his, qui Phocam proxime secutus est, copiarum numerum inii siet, duos omnino ex tanta multitudine, quae dominum prodiderat, superstites invenit. Theophilactus Simo eata 8. histriarum ) Gabriel Comes Mongomerius cum Henricum. I l. Galliae Regem in equestri cer

45쪽

go NOTAE POLIT I Q Aquindecim annos , revera nullo alio crimine

nocens, securi percussus est. Ihuanus ) Quo, insigni exemplo omnes distant, solo caui

non consilio tantum nocentes eiaci, quicunque vel imprudentes perniciem pincipibus

attulerint.

Luod idem dies aerepti quondam imperii primceps , ct vitae suprem us; quod in domo cubiculo, in quo pater ej us Octavius, vitam

nivisset.) sunt qui certos statosque dies sibysui sque felices, aut infaustos esse, si vera itave superstitiosa observatione notarunt 'Tu cae totum mensem Augustum conatibus suis fulicem esse, autumant. Illo Magnus Ismael

in Calderanis campis , di Campso Gaurus. Memphiticus Rex ad Singam devicti, & Metone in Peloponnesea Bajaetete inpotestatem redacta, Tigetum captum est; &, quod rem facit mirationem, iv. Cal. Septemb. qui vulgo est vicesimus nonus Augusti, & Rhodus & Buda , & Belgradum expugnata&L dovicus Rex ad Moliatium caesus est. TH-nus lib. 37. Anno Christi MD. LXVII. G

tha, di in ea IoannearidericusSaxe,die quam Brisericordias Domini vocat Ecclesia, Canua est: qua die ac pene hora ante viginti annos Ioannes Fridericus Septemvir, ejus parens apud Mulbergam a Carolo V. acie vi s atque captus est. Caeterum, ut temporibus, itaq Quet, certa omnia inesse creditur.

46쪽

AD ConNE L. TACIT.

Indeque notatum est, regna & imperia plerumque vel concidisse, vel 1altem insignem sibiisse mutationem , sub principibus cogn'minibus primis imperii auctoribus. Perlarum regnum sub Dario ta Cyro coeptum, altero Dario imperante, corruit. Idem accidit in Macedonico regno; cujus prima incrementa fuerunt sub Philippo Alex. fini hilippoPe sei patre, Libera Roma facta est, auctore L. Bruto ; in dominatio m recidit, temporibus M. Bruti. Constant. Magnus imperii Bizantini fundator fuit: quod eversum atque ad Turcas translatum est,impuranteConstantinue ex familia Palaeologorum γ & horum uterque matrem habuit, Helenam nomine. Balduinus primus exLatinis eripuit Constantionop. imperiumGrqcis; Grsci ab alterψBalduino id roceperunt.PrimusVeteris Romae post eversam libertatem Dominus Octavius Augustus fuit: ultimus Augustulus, cui imperium extorsit Odoacer Herulus. EgeliniPatavinorum tyran- . ni condita ab Alberico gens in eodem nomine desiit. Urbano II. Pontifice Maximo Hierosolyma recepta a paganis, Urbano III. reciderunt in servitutem. Heraclius Caesar de Cosdroe Persisque Sanctam Crucem recuperavit, Heraclio Patriarcha rursus amissa est, PrimoLusitanis omiti nomen fuitHenricus: ultimo Rege Henrico defuncto,ad Hispanos illud regnum transiit. Haec quid sunt, quam

47쪽

NOTAE POLI Tic AEsydus , de occulti miranda potentia

Ad a rii civilia actum , quae neque parari possent, neque haberi per bonas artes) Quemadmodum caloris vi non modo sicca. verum etiam quae in propinquo sunt, humida, absit-muntur, ita bella, etiam quae justa causa isuscipiuntur, nefanda quaeque opera, caedes, stupra, sacrilegia secum trahunt. Nemo Martem ita in pote ite habet, ut nusquam exorbitet. Nulla ducis prudentia, nulla i dustria, nulla severitas tanta unquam fui ;quae hoc potuerit ossicere; ut quod natura noxium est, fieret innoxium. Ubi tantum ar- morum Verba I seodori Gothorum Regis sunt apud P ibum lib. et . de reb. Frave. corpirumque is ub signis stabit , quis cruori te gem dabit, unde, & quantus fluat λ Ad ista facinora qui sponte provolat, nullam illorum potest a justo D Eo sperare veniam: nec qui

necessitate trahitur excusatur,si non animum habet, bellum pace commutandi, ubi prima fuerit occasio: in civilibus maxime armis , quae, ut noster Tacitus ait, neque parari po font, neque haberi per bonas artes. In Pace camsa se merita spectantur , ubi bellam ingrui: , innocentes ac noxii iuxta eadunt

Non aliud discordantis Patriae dixi supra ad verba , cuncta discordiis civisibω fessa

48쪽

Principis nomine) vide supra ad verba, ea- Magistratuum vocabula & c. Pauca admodum si tractata, quo caeteris quies e set.) haec nos paulo poli explica

bimus. l

Vita ejus varie extollebatur Ole. J de vivo Pri*cipe vix unquam vera dici scribi ve pps- sunt. Virorum enim, sicut Veli ejus ait, LUmagna admiratio ita sissicilis censura est. Quamobrem suspecta non sine ratione habentur rerum gestarum monumenta, quae de spirantibus adhuc Principibus litteris consignantur. Historia de vivo scripta premenda. est: ejusque evulgatio in eam temporum felicitatem differenda. qua sentire quae velis, iaquae sentias, dicere liceat. Vt ab uno regeretur J certa regula tria itur, non ad institutionem modo, sed ia reformationem Rerump. unius imperium necessario requiri: & nullam Rempubi icam, nullum regnum, sive a primis initiis recte institui, sive jam ante male formatum di institutum novis plane legibus recte emendari posse, nisi hujus rei potestas ab uno solo dependeat. Multitudo igitur consilientium potius apta est conservandis legibus, quam iis excogitandis ferendisque. Cleomenes exactis Ephoris ad seSpa tan se urbis, in qua nullus tunc legibus locus erat, imperium traxit. Plutarchus in Cleomene Augustus Caesar , occiso Antonio, o B, amoto

49쪽

amoto Lepido, sui juris Romam facit & taeratione Romuli caedem fraternam, et Titii Tatii necem, tanquam me cessariam constituendae Romanae Rei p. defendit aut excusat Machiavellus. Impie i sceleste l Proscriptionem Civium, divi siones agrorum; n/ esis quirim qui fecere laudatas. in novo Principatu aliis remediis Tyrannus, qui vi aut fraude dominationem occupavit,insistere debet; aliis legitimus Princeps, qui jure,legbbus aut moribus regno potitur. Quamquam non ab omni violenti consilio tyrannis argui potest. sunt quaedam solius tyrannidis *mpria, quaedam bonis Principibus cum tyrannis communia: dc solo fine bona vel mala. A me nemo requirat, justaab injustis, moderati Principatus & tyrannidis sublidia munimentaque separatim tradere. Nimiae temeritatis, sed & capitalis audaciae foret, censorem minconstituere sine suffragio, actionum, quas nisi.

a Maximo Deto judicari nefas est. Mihi propositum , ut alibi s quod semel profiteri sat est, ) ita hic quoque, non quae Principes decent , sed quae facere solent, historia monstrante viam, tradere, nulla hic juris,sequi binique quaestio. De facto, de consilio Princi. Pum tractatum iuris disceptatio aliis relinquitur. Igitur, cum naturali ratione convincamur,quibus quidque artibus comparatum est, iis facile conservari: consequitur, vi fraude'

50쪽

que, aut omnino invitis gentibus squod&fine injustavi, fraudeque contingere potestin

parta imperia, violentis modis conservari: de ut alicubi Seneca inquit,scelera sceleribus tuenda esse. Si enim verum est, PrinCipes ante. Omnia operam dare debere, ut regnent sine aemulo; & si nunquam securus est Princeps, in novo regno , quam diu vivunt qui inde exa- sunt vel qui sortiori jure in illo niti se existimant quis non videt, periculum ex miserio Mia , Taeit. 3. Ibig. & tollendum omnimodo esse sanguinem priorum Regum, sa viemilam in insignes viros, atq; adeo omnem sermidolosamV irtutem;denique lictores,delatorcs, carnifices,cruces, secures unica incolumitatis munimenta esse: cum clementissinunquam extingui possit odii semel concepti rabies, &desiderium perpetuum vindicandi vel suas vel patriae injurias. Quod vel solius Caesaris exemplo manifestum est; qui indulgentia sua illorum,quibus incaute ignoverat, coniurationibus locum fecit. ContraTiberius ;Caesar, clim se in Augusti familiam irrepsisse, aliosque ex Augusti sanguine se potiores superesse sciret, indeque omnem magna Virtutem odisset, timeretque; ferro et venenis sibi securitatem peperit, crudelissimus hominu, di lutum sanguine maceratum. Augustus quoque Caesar, mitissimus alioquin Princeps, non feritate animi, aut innata crudelitate, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION