Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

necessitate, quae violentos regnorum Occupa- . tores tenet, adactus, ad saevissimam Nobilia 'talia Romanet oscriptionem descendit. Um

de Tacitus hoc loco , proscriptionem Civium, idimisiones agrorum, ne ibis quidem qui fecere , it . laudatauulse, scribit. i . i lUt non mirum sit, quosdam Tyrannorum non modo tranquillo imperio gavisos, sed α ista morte obiisse. Cum enim hi omnem cru idelitatem in Regni primordiis plerumque u no impetu effuderint quaedam vi tracta,

rint, quo caeteris quies esset,accidit plerumque, ut homines dementati nova Principis be- inignitate atque munificentia praeteritae si

vitiae obliviscantur. Q ipd jam allato Augusti exemplo, dc Agathoclis Siciliae Regis, qui iquamquam fraude caedibusque Syracusarum f. ityrannidem habebat, tamen nullius unquam . insidiis aut conjuratione petituslegitur, majnifestum fit. Caeterum qui cruore delectan tur,qui Regni sui non auspicia modo,sedcon tinuata tempora suppliciis insigniunt,quibus miserum senectusis instrumentum est, perpetuo exercitae crudelitatis recordatio, non modo si violenter occupaderunt imperia, sed & legitimi Principes suorum conspirationibus, & plerum que violenta morte in historia is memorantur.Et in his illud Satvrici veru est.

52쪽

Tiberius tamen, quam qua tota vita crudeli D. simus & sua morte defunctus Zc nullas in caput suum conspirationes expertus est. Sederat ,

ille tecta semper crudelitate, se subdolus ,

gendis Virtutibus Tacit. . Annal.) ec Sejanum, caeteraque civitiae instrumenta ipse, ubi satis usus erat, pervertebat ; nec nisi ultimis vitae suae annis, in scelera simul ac dedecora, quae tamen Caprearum diverticulo procul Roma occultabantur, prorupit, Verum enim vero,

quod quosdam Principum crudelitate semelestus a regnum sibi firmasse diximus, id quidem Augusti atque Agathoclis exemplis satis

comprobatur: sed sunt in contrarium quoque qui infausto exitu idem tentarunt. Ferdinandus Albae Dux Belgarum Pocerum primos , Emondanum & Hornanum capite plexit ; arbitratus nihil ausuram plebem, principibus amotis Quam autem infeliciter successerit hoc consi l ium; novit orbis. Prudentius olim Vitellius Iulium Civilem periculo, quod ei ab iratis militibus impendebat,exemp inpotentem inter Batavos , inquit Tacitus

naretur. Ecce domesticum illius gentis exemplum i cujus imitator esse debuerat Albanus. Athenarum Dux a Florentinis adordinanda, Rem p iblicam suam vocatua, cum iisdem insisteret

53쪽

sisteret modis, pst seditionem urbe pulsus

est. Leonardur e ruintu Scipio i miratus in historia Florentina. ) Nicolaus Carrariensis supplicio Conradi Uigontii, exulis quidem, sed praevalidi clientelis in urbe Patavina, animos civium ita exasperavit, ut vocato Cani Scaligero urbem tradiderint. Ioh. Pen. . histor. Arsin.) Sciendum igitur, Tarquinianum istud consilium decapitandi summα papaverum nemini prospe succedere, nisi qui iisdem, quibus Augustus & Agathoeses, subsidiis se instructum sciat. Erat Ag thocles Carthaginensium fultus classe, qua patriae servitutem imponere facile ipsi fuit. Augustus praeter favorabile Caesarum nomen legionibus amatis et Aquilis Romanis, quibus imperii salus continebatur,nitebatur. Illet suum nutu spectabant, quos olim pro Romastrinxerant gladios, tunc in illa expedire parati erant: ut facillimum foret,iisdem armis, quibus nobilitatem sustulerat,populares quinque seditiones , si quae exortae fuissent, comprimero. Caeteri,quorum non est eadem Conditio , quales Albanus & Athenarum Duco fuerunt, cum quae crudeliter egerunt, vi a

misque defendere non possent, indignationi& furori populari expositi remanent. In his igitur securior modus est, alere divisiones ibias inter Populum M Optimates, quae libertae te fugata Dominum accersirerant, paul

54쪽

tim, nec sentientibus jugum imponere: quod quibus artibus obtineri possit, ex iis, quae xlibi docebimus, apparebit. Numquam fassit primata odia publicis uti

litatius remittoc exempla magnanimorum hominum, qui suas injurias Reip. condon riuat, retulit ad hunc locum Scipio A mira

tus , quae non transcribo.

Pompejum imagine paeis J Sextus Pompejus bello contra Octavium tenebat Siciliam re Sardiniam, tuebatur se locis firmis, ec famem inopiamque Italiae importabat. Vinci nunquam potuit, nisi brevi pace. Ea pacta cum illo est; exules recepti, & vires abductae, co ruptus ejus miles, & quid dicam 8 terribilis ille, de pauid ante Neptunus, vix una navi effugit,cervices gladio praebuit, di intra annum

extinctum totum bellum. Vetus hoc novum

fieri posse ac debere, in bello nupero Regis

Hispaniarum contra Belgas foederatos suasit Justus Lipsius in consulatione,quae extat apud lRudolphum Boterum in historia. Bellum, inquit Lipsius, cum Batavis hactenus infelix, nec nunc felicius, nisi in tota facie rei aliquid immutetur. Loca valida omnia habent, Ioca opportuna, militem exercitatum, de satis bonum, victoriis animosum; ordinem aliquem in aerario, & tota gubernatione, quamdiu bellum Sc metus est, haud facile solvendum. Ut ista remittantur, di amittantur,paX.

55쪽

o NOTAE POLITICAE

aliqua sit 8c quies: quae nunquam in talibus bellis inita sine bono aperto Regis. Majestas illa nominis,&occultum in animis vinculum illos, trahit, aut potius extrahit, qui male abierunt: quidam gaudebunt, datum sic regressum. Centeni aliquot homines aut milleni ad Regem ultr4 redibunt, si occasio redeundi suggeratur. Haec praesidia hostibus detrahi mus : & amplius in plebeja aut pluriu illa gubernatione occasiones inter ipsos dissidiis damus.Mihi crede, habent odia, factiones,& sua

vulnera: sed occuluntur ea omnia, impendente magno illo metu, qui aequaliter tangit omnes. Remitte paululum: ad ingenia & vitia sua redibunt: ut boves instante lupo coeunt, capita & cornua jungunt: abeunte quisq; sibi pascit. Haec Lipsius: cujus consilium hactenus secuti videntur Hispani; nec omnino irrito conatu. ViX ab Rege metus cesserat, cu prorupere in dissidia,& factiones Proceres & pulus. Plus Hispanus duodecennali, indi ciis. qua quadraginta annoru bellis profecit. Et simili consilio callidissimus dolorus ricator Tiberius Germanicu monet: se novi eo a Divo Augusto in Germanias missum, plura consilio quam vi perfeci sie. Sic Sugambros in . deditionem acceptos, sic Suevos, Regemque Maroboduum pace obstrictum. Posse et Ch ruscos caeterasque rebellium gente , quando Romanae ultioni consultum esset, internis discorr

56쪽

AD CORNEL. TACIT.

discordiis relinqui. Tacit. II. Annal. Ex qRO verum esse aparet, instrui belli artibus in nostram pernicium,cum quibus an sidua re continua bella gerimus. Fortuna belli artem victos quoque docet. Curtius. 7.

Inde apud Thucydidem lib. I. in Corinthii bellum gerendo cu Atheniensibus ij tunc rei

navalis peritia cunctis Graecis longe erant superiores se quoque bellicarum rerum scientia adepturos sperant Ipsi Athenienses agre- stes primum & armoru rudes, bellando cum Persis bellare didicerunt. AEgyptii diuturnitate bellorum, ac toties viribus cum Christi,nisHiero Qlymita is collatis artes bellicas ap- , prehendere, Paul- 2 il. 7. Vereres Ger mani longa adverius Romanos militia insueverunt signa sequi, subsidiis firmari,ducta Imperatorum accipere. Tacit Σ. Annal. ) Cum Agesilaus in bello contra Thebanos vulnera tus esset, Antalcidas, bonum factum ' exclamavit. quidni hanc mercedem rureipiat ab illis, quos arma tractare docuit , Lycu gus legibus suis prohibuit adversus eosdem saepius pugnare. Plutarch dum enim acerrima illa virtus sit, quam ultima exprimit necessitas, nihil tam triste aut dissicile est, quo non ad

pulchra vulnera,contemptumque mortis Ex-

citentur hi, qui pro aris focisque, pro liberis de uxoribus dimicare coguntur. Itaque ipsisi mriculis prudςtiorea fiunt, re a fortuna mul

57쪽

tis rebus ereptis, usum accipiunt bene consulendi. Inde Turcarum Imperatores nunquam

diuturnum cum Christiano aliquo Principe bellum gessisse, Ioannes Boterus, & Trajanus Bocolinus testantur; quadruplici, Opinor, sine. Prim d ,ne innumerabilibus exercitibus, quibus diu alendis nulla regna, nullis provinciae lassicere possunt, subacti populi ita affigantur , ut longo post tempore spiritum

atque vires recipere nequeant, adeoque imperantibus inutiles sint. Deinde ne longo b Io fortem, invigilantem di ad omnia intentum hostem ericiant: utque postea redituris. securum & pace emollitum adoriri liceat :&ipsi veteranum semper militem, nostri novum inexpertumque habeant. Tertio, quia Iongo usu didicerunt illi, male sanum esse consiIium, gentes numero infinitas, locorum spatio immensas percurrere, quς deinde obibneri nequeant. Corpora enim nostra pingum scere edendo pauca,& bene digerendo: vom, tu reddere, qui supra ventriculi vires ingerunt. Subactas gentes, non codem quo vincuntur, praelio domari. Tempore, industria, pace opus esse. Denique verendum quoque

Turcis est, ne nimiis progressibus, & suspecta finium propinquitate Principum Christian rum alto somno sepultorum potentem indignationem in se concitent: eam que fuista

causam Trajanus Boccalinus scribit,ob quam

58쪽

ab ultimis in Hungariabinis destiterimi Tmrcet ne scilicetViennae Austrior ortissimiGe maniae <aliae propugnaculi amissiCGermanorum & Halorum terribilem vim irritaret. Itali belli eam suam scientiam ab illis, quae ultra Alpes sunt, gentibus, habent. Ante C mi i Galliae Regis in Italiam adventum, cum in bellis longe major esset gravis armaturae equitum , quam peditum usus, & tormenta muralia ad trahendum vehendamq; incommodissima, quamvis crebra proelia commi rebantur, tamen intra paucos strages con sistibat, interdum ne unus quidem cadebat. Etenim serreis laminis totis coopertis, mortis' ericulum, si quando equis dejicerentur; de-itione effugere facillimum erat. Oppida aut tella, non quidem defensorum peritia, sed obsidentium ignavia tam facile servabantur, ut nulla esset adeo parva aut neglecta sedes, quae vel maximas hostium copias per multos dies non sustineret;adeoque dissicillimu essen. aliis possessa occupare. Guicciar 'IM IS. histore.) Historiae Florentinae scriptor ait, tantam exercituum. illa tempestate ignaviam fuisse, ut vel unus equus caput aut caudam movendo hostibus terrorem incuteret. In praelio quodam inter Venetos & Florentinos quamvis id ab exoriente sole ad mediu usque diem protraheretiar, nemo tamen ex tantis copiis occubuit, equi tantu aliquot vulnerati, . .. di prae-

59쪽

N o T AE P o L I T i c n& praeterea equires at i quot capti sunt. Inali, quodam proelio capta equitum tria millia, ac mille pedites: quatuor omnino caesi. vulnerati triginta. Petrus Iustinianus 7. historiae Ven tae. ) Iturum alibi, cum quatuor horas du aps et pugna, praeter unum equitem , nullus o cubuit: atque ne is quidem vulneribus confectus, sed equo excussus & conrritus an, mam emavit. Porr quae in acie militum iit , rum fuit imbellia .eadem erat in expugnandis oppidis aut castellis ignavia. Quamvis exigua

arx maximos exercipias sustiriere poterat. Itaque praestabat singulis in turribus praesidia collocare: quippe modica ad id impensa susficiebat, & ab validiore hoste campo puIsi re tinebant tamen arces Pign. his r. Ate s. in Alphon sus Rex Neapolis Fluvianum Castellum eXiguum nec situ nec opere, nec idoneis defensoribus munitum ante trigesimu diemeX pugnare non potuit. Castellinum nulla re ad sustinendam obsidionem instructum, cum uadraginta quatuor dies oppugnasset, cum ignominia linquere coactus est. Tanta nimirum ferocia exercitibus, tantum periculum a bellis istius temporis erat, ut municipia, aut castella quae hoc seculo, tanquam nullo mindo ad defensionem comparata, deseri conspicimus, tunc temporis, quasi nulla ratione expugnari possent, defenderentur.' Verum ubi

Carolus Rex in Italiam primum pedem in-

60쪽

AD CORNEL. TACIT.

tulit, novarum gentium terror, peditatua ad aliam belligerandi rationem instructi ferocitas, & praecipue tormentorum tonitrua tanto uni ersam Italiam terrore repleverant,ut iis, qui acie se opponere non audebant, nulla relicta esset salutis spes. Quippe ubi ad urbium oppugnationem ventum erat, homines imperiti in deditione salutem quaerebant: lc si defensio parabatur , eundem intra diem coepta patrataque obsidio. Sic Regnum Neapo- istanum lc Insubria eodem fere die dc oppi gnata dc victa. Sic Veneti unico profligati proelio omni continentis imperio cesserunt. Sic Gallis nec conspectis o uidem Mediol num hostes deseruerunt. Ergo coeperunt deinde hominum ingenia, offensionum ace bitate perterrefacta, ad pugnandi rationes inveniendas acui; oppida aggeribus , fossis, aliisque operibus bellicis muniri: unde urbes ad maximam sunt redactae securitatem, de homines universas bell i artes perdidicere. Sed Lepidum specie amicitiae deceptos ) O igitur miseram saepe Regum potentiam in qua rarae felicitatis est ad bona privatorum, nec ab specti commercii humanitatem pervenire Privatorum liminibus vera amicitia includutur ; Pax gentium di incolumitas regnorum non amicitia vicinorum, non foederibus, sed armorum motu sustinetur. Et profecto intuenti mihi, quae in aula geruntur, ec Princi-

SEARCH

MENU NAVIGATION