Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

AD CORNEL. TACIT. 269 scriptos, quod facere poterat, ad exonerandum se pro erret. Quod cum sedulo feci set pereetius, tandem sententia in eum perscribi tur,qua tanquam criminum objectorum peracto reo lis aestimabatur Xxx cIo. aureorum :utque ab officio remotus biennium in carcere, eoque exacto, Octennium procul aula ageret. Sed in arcano promissum est, sit Regis co dicillos redderet, sente tiam in irritum casuram. Pere Zio autem recusante reddere codr-cillos, lictores ad eum mittuntur, ut senten- tiam executioni mandarent: a quibus ex templo, in quod confugerat, vi abstractus de in

Turneganam arcem trusus est: ubi totos tres menses ferreis catenis vinctus admodum se- vere a Turriano Avita habitus est, donec literis sanguine suo scriptis uxori mandavit, ut arculas & scripta secreta Bar ae Comiti ad idini traderet. Sed prius convenerat, ut codicilli , qui ad causam Peregii magis faciebant, seponerentur. Tamen quasi Regi illa restitutione satisfactum esset, Peregius carcere ad tempus liberatus est. Sed cum denud Esco-vedi vidua & liberi accusationem omissam resumpsissent; rursus causa decimo, postquam cceperat, anno agitata est : cui δc rursus Cha ves intervenit. reoque suasit, ut caedem Elco-vedi fateretur , caeterum Caedis patrandae causas non ediceret Peregius id regi invidiosum, cujus ratione caedis causas non aperiri cunim . M 3 procul

282쪽

a 7O NOTAE POLITICAE procul dubio interpretarentur, sibi veroperi culosum futurum respondit: ac potius videri. ut cum uxore ac heredibus defuncti pecunia data tran figeretur. Qu9d & Regi placuit; sib e quod revera tunc ita expedire censeret. sive ut grandi pecunia exsoluta tantundem homini tibi inviso incommodaret. nam XX. cIa.ducatorum in id depensa sunt. Tamen postea mutavit, & a Vasco eraeside persuasus, ut j dicium transactione finitum instauraretur, mandavit. nam ad existimationem suam peritinere , fama caedis Escovedi, quali jussit suoratratae iam ubique sparsa, ut judicio publico

invidiam ejus amoliretur. Sed cum nihil fateretur Pererius. neque adduci posset, ut qui quam ad exonerandum se in Regem diceret, in Vaseo quaestioni subjectus constantia primo servavit,sed cruciatibus ad extremum victus, rem , ut erat, confessus est, codicillorum e

rumpia protulit, quibus confessiones suas fi mabat. Cum igitur Pereetius se ad exitium peii videret, contra quam illi initio a Rege ministrisque ejus promissum fuerat ; de custodi bus fallendis cogitare coepit: & ope uxorisaci regi dii Mesae Aragonii per dispositos equos in

Aragoniam transfugite xxx. leucas, ut erat adhuc a tormentis debilis, uno die emensus. Inde in Franciam, ubi non ante multos ann mortuus est, transiit, Haec ita ex Thuani Hiesiua Antonii Petenti Relationibus

283쪽

narravi. Sed, ut, quod sentio, dicam; mihi in ista narratione quaedam parum verisimilia

videntur; quae nunc non ocutio. Et cum accusatores se e testes certatim perora

rent, respondente nullo, mi feratio quam invi dia augebatur J Ut felicitas & prospera fortuna invidiam , sic mi seria condolentiam generat. Et hinc interdum plus inimicorum persecutione, quam amicorum auxilio juvamur. Nihil, ait alicubi Tacitus, aeque re ρ profuit. quam potentia accusatoris. & hoc libro; Ruiarinus post dictum repudium adhue i=fe sis, quamvis infami ac noeenti miserationem addiderat. Livia Augusta, cum florentes privignos per occultum subvertisset, misericordiam erga afflictos palam ostentabat. Tac. 4.

Pudore absolutae Planeinae placabilior. J nunquam faciliores homines sunt, placabilioren que, quam post gravem aliquem errorem commissum ; quem invidiae molliendae cauta siliis honeste factis, aut emendare aut tegere

laborant. Mihi quanto plura recentium seu veterum revolvo, tanto magis ludibria rerum mortadium

cunctis in negotiis obversantur. J Mihi quoque saepe animum subit mirari casus humanos hc Prudentiae nostrae incertitudinem , cum re- 'Tum Ostarum monumenta volventi, te quotidiana rerum mortalium ludibria conrade-M, ε ranti

284쪽

a7χNOTAE POL lTICAEranti haut raro occurrunt consilia , quae cum imminenti malo averruncando facere deberent,noxia maxime,& accelerandae ruinae fuerunt , non secus ac in humano corpore medicamentum uni parti adhibitum perniciosiores saepe majorisque periculi morbos in aliis partibus essicit. Ex diverso videmus, alios intempestiva temeritate vel inscitia subdente calcaria periculisse immisisse, ausos, aggresses, vicisse, triumphasse: & fortunam temeritatemque felicius judicame, quam inter momenta prudenti et incertam laborantemque

solertia Alexandri Magni bellica facinora ple-

raque quid aliud fuerunt, quam felix temeris, & fotas, dc fortunae indulgentia Z In quo ego a magno Philosopho Plutareh. inlib de fort. Alex. O lib. de viri. o fort. Alex. dissentio. Iam in Romana Repub. terminorum pugna quid aliud fuit, quet m alea imperiiqu=omnia dabant in unum jactum , di paucis viris potest tςm faciebant perdendi omnia, quae majores sui pepererant 3 Sed fortuna pro Romanis pugnavit. Polybius hos tales homines,quibus inter perpetua fortunae obsequia omnia succedunt: aliquid homine majus esse diciti divinos, admirandosi ei Deorum amicos. Pol b.

tus consilio, sed evenitu clarus dicitur; cui a fuserit fortuna, etiam ubi artes defuissent. Ioan nes. quuque Bentivolus praecipuum immeri-

285쪽

a se

Ati' CORNEL. ΤΑ cIT.' a 3tet felicitatis exemplum est. Is quadraginta annos , quibus Bononiam tenuit, nunquam cujusquam ex tuis obitum luxit: semper cum ipse tu in filii militiae honoratae stupendi sic maximis honoribus ab omni b. Italiae Princi pibus affecti: omnibus rebus, ex quibus sibi periculum imminere videbatur Micissim ξ suox edivit. Et hanc tamen felicitatem in solidum fortunae debebat; cum communi omniujudicio nec ingenii, nec prudentiae, nec serti. tudinis aliqua laude insignis esse. Guicciata. 7. Ex contraiio, exempla etiam sunt infaustae prudentiq., ec quam saepius superior aliquavis infestissima pertinacia ursit, aut evertit. . Sunt homines, qui tanquam fugitivi Dei ecterram & aerem, &mare, omniaque elementa ad versa sibi experiuntur. Niceph. Gregor. 7. hist. ubi omnino vides Hannibalem vide, illum, cui ego justius , quam Vlysii Homerus Palladem conciliatricem & individuam comitem addidero. Is post Cannensem pugnam dominabatur in , Italia nec quicquam tere nisi Roma restabat. Percusserat foedus cum Philippo Macedonum Rege. Asdrubal frater cum valido exercitu jam superaverat Alpes , in Italia erat. Quis non actum esse diceret de Romanis toties victis p Sed infra Deum prudentia fuit, qui omnia cogitata, consulta, facta contra Carthaginem torsit. Liυ. Flor. Pol b )Quin ec interdum unum factum, idemque M 3' conq

286쪽

uo Ῥα POLITIcAE consilium huic salutem, honorem, opes, alii exitium peperit: plane,ut qui magnorum hominum censores se faciunt,plerumque ex solo eventu famam & infamiam, temeritatis de fortitudinis nomina dividant. Tiberius 8c C, jus Gracchi fratres, quod inconsulta temeritate populi gratiam consectabantur, merito optimatu conjuratione sublati dicuntur. CMjus Caesar quod popularitate & largitionibus vulgo acceptus ad summam potentiam pervenit, fortis sapientiae vir praedica;ur. Alexander Magnus in milites seditiosos sive consilio, sive iracundia ferox prosiliit, & qui loquenti pervicacissime obstrepuerant, ad supplicium ipse rapuit 3 eadem majestate in plectendis tutus, qua in mulcendis non fuerat. Ex consternatione militum minas ponentium hoc consilium in virtutis famam ivit. Galba autem Imperator, dum compescere milites studet,in medio foro confectus eii. temerarius igitur audit, quod se furentium multitudini immiserit. Igitur qud intentius, quae dixi, recolo ; ebfirmior se animo meo inlinuat sententia: esse fatum, & numen, & sanctam Immortalis Dei

curam: qua per causas medias, valle nexas, mmnia temperantur, suaviter, lapienter, utiliter. Vt non immunis ab impietatis crimine illoru mihi videatur opinio, qui explosa omni fatorum & fortunς potestate, ingenio,prudentiae humanisque artibus nihil non tribuunt.

287쪽

Quomodo Carolus Audax Burgundiae Dux inanem suam felicitatem prudentiae ec virtuti suae adscribebat; qua arrogantia illum Numinis iram concitasse, sapientissime judicat in Historia Cominaeus. Et Ludovicus Ssortia tantum sapientiae suae tribuebat, ut alios celebrari indignissime ferret: suis artibus hominum mentes, quocunque vellet, impelli posse, sibi persuadens Sed in carcere angusto , & cogita tionum suarum vastitatem, di ipsam denique vitam Claudere coactus est. Impie igitur N. M. fatum flumini receptis imbribus superhedecurrenti & obvia quaeque sternenti comparat: cujus vis ut vallis aggeribusque coerceri potest, ita hominum consilia fortunae fatoque, hoc est, ipsius Dei deerelis obsistere posse. Fiu-minum impetium apertis campis valere, & sa re virtute consilioque destitutos tantum populos urgere. Impia sententia i Fatum est. quod de quoque nostrum fatus est Deus. Ergo, quod jussit Deus, quod constituit, quCd ratum esse voluit, nostris consiliis impediri potest 3 mutari potest' verti potest8 Minime quidem : ut si impediri, mutari, verti potest, non eraclitum, non decretum Dei, nec enim jubet Deus aut decernit; ut fiat, quod non fit. Ergo consilia , actionesque nostrae divina inferiores sapientia certis limitibus velut alveis ii eluduntur, intra quos fluant. Non fata nostris consiliis, sed nostra consilia fato regunturi

288쪽

76 N OT POLITICAE. Quis enim quaeso, ita hominum consilixi

ditῖ quis in contrarium torquet 'unde mira Ies rerum, & plerumque contra consulta eventus y unde inopinata illa, quae actionibus hominum aut raro inexspectatissima interve niuntZ quae stupemus, quae occulto quodam de religiolo horrore nos perfundunti Unde denique e contrario felix multorum temeritas si tamen temeritas est, ista cui superi ita favent fortunata audacia & beata imprudentia taperpetuus fortunae famulatus p Deus est ille

Optimus, ille Maximus qui non postquam

terras & bdera fecit, creatorum curam omisit , sed arbiter est ac rector omnium: quae gaudet M amat interdum praeter opinionem non enim praeter rationem) accidentibus re gere & vel sic ostendere vim illam omnia gubernantem ac moventem. Aurea Cambysis.

apud Xenophontem sententia est: humana sapientia nihilo certius, quod optimum es, deligit,qsam qui hoc agit quod incerta sors obtulerit.

Inrum Dii immortales omnia norunt, pro

rita ct praesentia, ct quis gulorum si exitus. Et illa Nicephori Gregorae, squi mihi vel ob id solum carissimus &gratissimus auctor est, qudd plerosque eventus ad primam illam causam refert. his. Ab rufus quidam errores humanae prudentiae insultans, sur*m OHorsum trahens omne tons horumstudium. O

289쪽

Oliberatione. Neque vero ista nostra opinio Stoicam in Naturalibus ius minis actionib. necessitatem adstruit, aut liberum in profanis negotiis arbitrium infringit. Consultat enim homo, agitque ex naturae suae viribus , sed

consiliis re actionibus hominis superne imminet inspector Deus , qui per illas secundas causas cnec sane sine illis; quippe non ignavis, sed agentibus, omniaque tentantibus,an- nuente Deo, cuncta prospere succedunt ipse prima rerum omnium Causa omnia flectit, torquet, dirigit ad eventum sibi placitum. Coeptorum eventus superae sibi vindieantpotest, . tes. Ammian. 2s.) Divina Nemesis ex abdita

quadam aeternitate omnia despectat terrena. Haec ut regina causarum se arbitra rerum, haec disceptatrix urnam sortium temperat, accedentium vices alternans: voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio , quam quo contendebant, exitu terminans multiplices. actus permutando

convolvit. Ammian. r ) Et quod ipse Μ. fatetur, consilia, nisi in occasiones de felicia tempora inciderint. exitu destitui, quid aliud est, quam consilia a Deo & fortuna regi λ Unde enim occasiones, unde tempora expe-diendis consiliis apta, nisi a fortuna. Fortunam autem non eam intelligo, qua appellatur, quicquid incertum est; quam ideo coecam deam, quam levem fingunt; sed summam illam Mentemi quae omnia suo arbitrio

290쪽

I of α Po Liri CAE constituit, quae naturam condidit, quae rebus causas dedit, easque perpetuo abditissima ratione propagat, ta eventibus donat statis ce tisque, etsi humanis mentibus incognitis. Neque enim si ignorant in media empestate nautae, quis finis nuctibus, quis exitus vento, idco Deo certum non est, solvenda ratis sit anservanda. Deniq; quod bonsis consiliis & fortibus viris stare dicuntur &. florere regna, negari quidem non potest sed haec ipsa bona non aliis contingunt, quam quos fortuna magnis rebus & fatalibus incrementis destinavit. C

reris quorum vult vertere aut evertere statu,

eadem sub rahit. Manum injectantibus fatis leni hebetarisDisus hominum ctobtundi. Amm. Marress i Plura Pissem exempla proferre. Sud unum f. rit pro omnibus. Cum urgentibus saris Roma a Gallis capienda esset, primam Mocausam tres Abii dederunt: qui cum de pace inter Clusinos & Gallos acturi a Senatu mi C essent contra jus gentium pro Clusinis contraGallos proelio decertarunt. Porro, quominus impedimenti Gallis objiceretur jam ante Furium Camillum, tantum imperatorem populus Romanus fatali furore in exi. lium Ardeam depulerat. Advenientibus Gallis civitas, quae saepius adversus Fidenatem de Vejentem, minores hostes, Dictatorem cre verat, e tremis urgentibus periculis id n glexit. Fabii, quorum temeritate bellum

SEARCH

MENU NAVIGATION