Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

multa honesta exitio fuere. J Hi corrupti status popularis fructus sunt, in quo tape ad imperitos aut ignavos populi levitas defert sesces: ubi factionibus, invidia, impetu rapiuntur vulgi studia: ubi ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes: ad ut tione, obsequio, suavitate crandi: ubi plerumque ingens virtutis specimen est , ab imperita multitudine male mulctari; ubi denique deterrima quaeque impune ac multa hone-sa exitio sunt. Atque ille quanquam prompto cae capessendos

honores aditu Maecenatem aemulat ne dignitate Senatoria multos triumphalium consulariumque potentia an eiit. J Procerum in aulis duplex conditio est, alii Crateres, alii Hephaestiones sunt. Quidam, qui nullis magistratuum,dignitatum ve appellationibus in signes, simina tamen & intima amicitia Principum animis inhaerent; alii, per quos Princeps praecipua reipublicae momenta procurat, quibus

externas res atque civiles credens, in arcanis

sonsiliis potu mum fidem habet. Hi vero quamvis sic ad se trahant ac propemodum suas faciant altas illasS salutis omnium curas, ut non tam Rep. egeant, quam suis officiis deinde Respublica, tamen primi illi, apud eos maxime Principes, qui a negotiis abhorrent, sere plus possunt. Interdu voluptatem conse-

312쪽

ctari docis ludisque incumbere illis solis licet.

Etiam supercilio in dominos uti, di pene regnare modica tamen nec longa contumaCiέ Princeps haud ram accendit; quam amare v. lentes, tam amari. In tam altum producti, tatam amati a Principe, quod non obtineant γ' quas non opes cumulent λ. ut si a tanto deinde apice excitant , saltem felix pristinae potentis monimentum ad reliquae vitae securitatem duret. v. io Barci. in Don. anim . Copiaci ct aspiuentia luxu propior. Superat tamen mi or animi, ingentibus, negotiis pari eo acrior, quo somnum , inertiam magis ostentabat. Et hi habentur homines ad regiae mores facti, qui versatilem animum omnibus negotiis, seriis iuxta ac ludicris applicare valent. Die in alti Sattei gerechisin. contra ineptos aestimant, qui in lupanari castitatem , & inter temulentos bacchantium coetus sobrietatem

profiteri volunt. Et sane Hetruscus Politi cus quamquam impie necessarium esse lardi psit, posse, si occasio tulerit, esse Crudelem , infidum. Qi modo Sejanum Tacitus descripsit. - . e nnat rpus illi, inquit, laborem tolerans, animin audax , sui obtegens , in alios criminator: juxta adulatio ct superbia. palam compositus pudor, intus humma apiscendi libido rejusque causa modo largitio se luxus, saepias industria ae migilantia cte. Et de Sapore Rege

Pyrsarum Ammianus Marcellinus: lib. u. 8 1

313쪽

CORNEL. TAcIT . Io eum sibi conduceret humilis aut elatus. Tacia 'tus de Licinio Muciano : luxuria, industris,

comitate , arrogantia malu bonisque artibus . mixtus, nimiae voluptates , cum vacaret: quotiens expedierat, magnae virtutes. palam laud

res ,fecreta male audiebant. sed apud siubjectos, apud proximos, apud collegas variis illecebris potens sec. lib. r. hi'. Idem de T. Vinio: pravus aut industrius eadem vi, prout animum intendisset. i hist. Et de Vespasiano, Titoque ejus filio: tribuni centurionesque o vulgus m litum industrid , licentia , per virtutes per voluptates, ut cuiqκe ingenium, a sumebantur. i. histor. Ego; ut industriam , Ω-lertiam, vigilantem semper & intentum rebus animum probo, ita istam virtutum & victiorum callidam mixturam tanquam Christianet pietati & honestati civili adversam non laudem, sed vituperium, imo poenam mereri arbitror. Certe Deus, cuisimplices Osinceri corde placent, non impunitam sinet Somnum ct inertiam magis ostentabat. Quot sub tyranni, cui omnis magna virtus formiadabilis est, imperio omninh necessarium est. Tunc enim inertia pro sapientia habetur. L. Brutus assume mentis vitium simulavit Lis. Domitianus simplicitatis ac modestiae imagine studiu literarum & amorem carminum simulavit, quo Titi fratris aemulationi subtraheri tur Tac. . his. Mahumetes Tertius Tu

314쪽

No et a P o La T Ic AECaru Imperator, cum privatus adhuc degeret . ob arrogantiam & ferocitatem, patris animutanta suspicione pupugit, ut is filium e medio quavis ratione tollere constitueret. Cujus rei cum a matre Mahumetes certior factus esset , adeo vitae institutum seu mutavit,seu mutasse simulavit, ut venereis immersus voluptatibus nullius magnae cogitationis capax amplius videretur. It/ a patre suspicionem, a se periculum abegit. Laz. Suerant. in Othom. Fato potentiae raro sempiternae: an satias ea-pit aut iros eum omnia tribuerimi, aut hos cum tam nihil reliquum est, quia capiam. Ut rutilans fulguris nictus, quamvis cum fragore

tonitruum uno eodemque momento nubes

perrumpat,prius tamen oculos ferit , quam tonitru audiatur: & ut ante sanguis quam hiatus vulneris cernitur: ita apud Reges delati plerumq; ante ruunt, quam se ruere sentiant. Ignis amoris regii plurimos in eineres redegit. Causas dc remedia adeo praecipitis mali finda- are operae pretium est. Prima est instabiIis Ortunsi genus, nunquam constanti beneficio quenquam dignatus: fato potentiae raro sempii senae. II. Altera est levis Principum , & vel nullo vel levi fundamento nixa, atque temere plerumque in hos aut illos propendens inclinatio : quae cum fervet maxime, nescio quosito nunquam tepida plerumq; in frigidissima

pristinet gratietoblivione desinit. Na Reges si

, verum

315쪽

i st

- verum loqui licet apud quos semper aliqui nimiu possunt, fere mutabili amandi dulcedine feruntur in diversa. Casu amicitias auspicantur, taedio deponunt: & nova familiaritate reficiunt animu in veteris consuetudinis nausea fastidientem. Quidam ex iis, ut in morbis ex calore in contrariu frigus rapti finem amoris odiu faciunt, intempestivis affectibus semper captivi aut crudeles. Modestiores sunt, qui contenti superducere neglectis sed non violatis prioribus, novos amores; tamen indignatione , ambitu, rixis regiam suam implent Diutius quidem sed non tutias aut fidelius amant, qui ad negotia di sublimitatem curari caligare se conscii, admovent oneri quem potissimsi putant, nec res magis quam seipsos ei tradunt , tristissimo saepe fato. quia vix sapientius eligere,qui se regat, quam seipsos re

gere norunt. Caeterum non amare modo hunc

solent, sed vereri, suspicere, timere objurgantem : donec iste oblitus. se precario regnare turannide nimis intenderit ι aut ipse Rex eodem errore ingenii nescientis libertate,alium

mirari inceperit io. BareI i. Arg. Inde si Princeps ita facilis sit, di quocuq, se applicet , ut brevi ita coeca & vehementi amicitia incubat, qui ab eo amantur,memores inundari se altissimo aestu, sed in suu Oceanu statim redisturo, quam avidissimis pinoribus de illa felicitate bibere solent Neque enim lassare hunc

' amorem

316쪽

NOTAE POLITiem nisi tempeitiva celeritate excipitur, ut vina titate non ferentia, inutili veterno consenescit Io. Baret in Leon. anim. Sane opulenti ssimaevςnationis genus est explorare intimos Remumotus,eosque vel vera vel ficta im itatione ex- 4 Primere. Ita enim natura comparatum est, ut te

quibus quisque studiis capitur , ea in aliis a- t. mei. Infinita dulcedine ligata est ab omni pa te gratia inde nata. Sed non durabilior illa est, primi veris floribus, qui quanqua varia di dis-

eolori amoenitate intuentiu oculosti animos, at, rapiant, tamen mox decidunt. & hominu ca, riterorumque animantium pedibus calCantur.

Nam ut haud facile duos invenias homines, hri per omnia eade velint, sentiantque:ita stu- hia, moresque hominum tempore, Consuetu- dine, fortuna mutantur, atque adeo saepe ita qcontrarium transeunt Porro ubi ex eo aliquis

amatur, quod aulicis flagitiis it inclinationi- hbus Principis ministrum se prςbet,accidit ple- hrumque, ut levi post admissum scelus gratia, ladein graviore odio sit. Nam graviorum facist norum miniseri qua si exprobrantes ad ici solent. Tacit. i . Annat ) ipsi quoque Principes, quamvis id semper velint, quo eos licentia, hquo cupiditas vocat, postremo tamen ad ho -

stum vel inviti respectant, & publica civium fama pudefacti suum peccatum sua flagitia hin eo puniunt, qui turpibus ministeriis mob ii

317쪽

AD COR, EL. TACIT. 3os livit viam, qua ad vitia ducentem obsitamque infamia pudor prohibebat experiri. Quanquaautem Principu inclinationes, tanquam nullis cohibitae poetiis variς sint, praecipuς tamenia communiores sunt, Amor, Crudelitas, Avaritia. A mor,ut affectuum vehementissimus, ita levissimus est te quam maxime inconstans. Ut inde qui se socius, testesque diministros istis obscoenitatibus praebent de gratiae diuturnitate male securi esse possint. Crudelitatis ministri ut exprobrantes aPrincipibus adspiciuntur, adeoque haud raro omnis saevitiae infamia in hos exoneratur, quod Remiri Orci, Antonii Peregii, Cn. Pisonis exemplo alibi demonstravimus. Avaritia, quamvis cum annis crescat 3 .tamen magistros istos excoriandi populos non tam amare, quam quod sibi uti, les sciunt, illis utuntur Principes; quos oblatis in eam operam recentibus , assii gere postmodum solent. Quemad modum Uespasianus Procuratoru rapacissimum quem que ad amplio, ra ossicia ex. industria solitus est promovere; qudlocupletiores mox condemnaret ; quibus

quide vulgo pro spongiis dicebatur uti, quod

quasi siccos madefaceret, ic exprimeret humentes. S eton. in Vesp.) Et cum frequentissimae sint populorum ob tributorum acerbitatem avaritiamquePrincipum rebellionea, non, est accommodatior ratio sedandi illas, quam

si civienti populo isti exactionum tributo

318쪽

3ο6 NOTAE POLITICAExumque novorum inventores objiciantur. III. Pretterea apud infensum virtuti di gloriae suoruPrincipem certissima exitii causa est ipsa virtus. Nihil enim ille magis metuit quaqua destituitur,virtutem. Haec illi vultus Go gonei torvitas est. Hinc illa Neronis, apud Se- nec sin Omet Jvox; quicquid excelsum est,c dat. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine sunt. die. i. hist. sinistra erga Gminentes interpretatio; nec minus periculum ex magna fama quam ex mala: M. in Agr. te ex nulla re magna securitas, quam inertia. Tae. in Agr. Apud unum Tacitum innumera. sunt illorum exempla, quibus non crimen ul-

Ium, aut quere laesi cujusquam, sed virtus, gloria,tamiliae claritudo,& multa militaris isma exitio fuerunt. Iulianum quoqueCς sarem invisum Constantio reddiderunt quasi per be nevolentiam ab invidis ac malevolis jactatae

INCiTAvi T dcc. Mamer. in Paneg Et aliud fimile exemplum de Alexio Protonr,tore extat apud Nicetam Choniaten quarto annalium. Assyriorum Rex ille , cum quo Cyrus major bellum gesssit, di quem apud D nielem Vatem Baldassarem vocari opinor, Gobriis Satrapae filium hasta transfixit, non aliam ob causam , quam quibd in venatione sum di leonem certo ictu percusserat, Cum regis

319쪽

Aix COR MEL. Υae T. 3or regis jaculum aberrrasset. Xenophon . 'p. Idem alterius cujusdam purpurati filio testi- culos eximi iussit: quod regia pellex illum i ter egregia pulchritudinis exempla censuerat, felicemque fore dixerat, quam ille conjugem habiturus esset. Xenoph. s. Cyrop. 3 Et sanὶ

hoc omnibus incipibus ingenium,hqc natura , ut se potiorem haut aequo animo ferant. Hadrianus Imperator, quamvis esset orationeta versu promptissimus omniumque artium

peritissimus tamen illarum prolatares sem, per ut doctior risit, contemsit, obtrivit. Da tio. in Hadrian.) Valentinianus eruditosmnes odio persequebatur, te divites de nobiles , & fortibus detrahebat: uisolus videretur egregiis artibus eminere: m. MarcelD 3o.λLudovicus de Sylva vir erat prudentissimus,& Emanueli Lusitaniae Regi in paucis charu . Illum lex, cum a Pontifice veni sient, literae latine quam elegantissime scriptae, responsum componere iussit 3 se quoque assectabat gloriam bene scribendi) idem tentatu.

rum. Ludovicus , quanquam invitissimus cum Rege suo de scientiae principatu contenderet, necessitati tamen paruit, dc scriptum a se responsum postero mane Regi, qui & ipse idem conatus erat, tradidit. Rex ut vidit illud legitque, convictus suo elegantius esse, . responsi loco ad Pontificem mitti mandavit,

suppresso nec ostenso cuiquam sui ingenii

320쪽

3d8 NOTAE POL i Ticneonatu. Ludovici tamen vehementissim is precibus dedit,ut inspscere liceret, qui exiens

aula, nunquam eb reversurus domum festinus perrexit: &, quanquam meridies esset, prose,

duobusque filiis tres equos instrui jussit: deductosque ne quidem prius sumpto prandio filios in apertam quanda planiciem his verbis allocutus est : carissima pignora, alibi nobis

nostra fortuna consectanda est. hic enim , uti Rex me illo plura scire cognovit, non est, ut bene nobis fore speremus. Inton. Pered. in

Epist. quadam Hispani scripta aa Lermae D Rodericus Gomegius Silva, qui in Philippi aula omnia poterat, a prudentissimo quodam sene accepisse se dixit ex sacris literis

acceptum praeceptum: eoram rege noli videri

sapiens. Et Albae Dux ebat, Sylvam illum, non qudd aliis consilio & gerendae reipubllicae scientia praestaret, tantum apud Philippum valuisse, sed quod illo praecepto sapientissim Lutebatur. In consiliis, quibus Regem suu instruebat, in colloquiis, quς curri illo habebaticavisse, ne scire tuum Regis prudentiam superare Videretur. Primu M principale instrumentum , quo Principis animus ad audiendi patientiam disponitur & praeparatur,esse adulationis, quae sapidissimus ingenii humani pastus est, particulam ; qua Principes solos se sapientes haberi, selos rerum & consilii potentes Persuadeantur. Indeque Sylvam, quan quam

SEARCH

MENU NAVIGATION