Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

suspecibum haberi, quam alteram sibi hostem

facere praestat. Quo pertinet , quod Leonem X Pontificem imprudenter egisse nonnullidisserunt, cum damnata Lutheri causa. quae initio Pontificis majestatem in dubium non revocabat, Sylvestro Prierati de sociis accessit. ' in imo latius fuisse, liberiatem calami, quem utique utrinque Pontificis censuret subjiciebant, in Monachis ferre, sibique semper integrum servare judicium, quam praecipiti

damnatione alterius exasperare ingenium. Et

haec distinctio servanda erit, quotiescunq; altera dissidentium partium Majestatem principis manifeste non oppugnat. Nam si id fiat, omnino alteri factioni Princeps nomine, auctoritate, vi sua robur addere debet. iniet in re Henricum III. Franciae Regem graviter errasse censent, qui cum Guilianam factionem sibi & regno perniciem machinari non ignoraret neutri tamen favere, quam Henrici Na-varraei partibus accedere maluit. Sed quia hac de re dicere occepimus: porro explicemus, an duobus inter se principibus bella gerentibus, qui uni horum vel utrique vicinus est, mediuste gerere, aut accedere alteri debeatῖ Sed profecto ad hanc quςstionem vix potest simpliciter, & sine multa cautione responderi. Illud certum est, magnu di suae potentiae vi nixum. . principem utrumque tuto facere: Nam si uni suas vires jungati prona erit victoria,& certus

552쪽

victoriae fructus. Ex diverse, qui nimia vi irium imbecillitate alienae injuriae exponum tur , sive alterius partis amicitiam, sive neu- trius profiteantur . vix unquam impedient, quin praeda victoris & ludus esse cogantur. i 'Nam priori casu , si belli fortuna tibi & scede, 'rato contra dederit, uterque tantum habebi-

tis, quantum victoris libidini facuςrit: sin vi

ceritis ; ad leoninae societatis legem victoriae commodum socio, tibi labores , sanguis im- i pensae cedent. Posteriori casu utramque parte. 'etsi non verbis, re tamen hoste sent*s.Transim Mium militibus de commeatum concedere, in- 'solentiam & avaritiam Ducum,licentiam mi-

litum perferre necesse habebis. Nec hujus p

tientiae ullum est precium. Nam quae uni im- - putas, eadem illius hosti concessa gratiam omne corrumpunt. Postremo, qui vincet, ideo 'ite pro hoste habebit, quia amicus non fueris. f Prisissima quaeque maxime o ultantem.J Dixi supra hoe lib. merb. Laetique interdum i nuntio velocissime plerumque de principum

morte famam diffundi: ideoque excessum corum supprimendum a donec provisis, quae in rem sunt, decerto successore transactum sit. Sed & caeterorum quoque negotiorum publicorum, cladium, victoriarum casus fama portentosa celeritate procul dissitis loci sepe nuntiasse memoratur: quod non nisi Spirituum Geniorumque per aerios tramite

553쪽

incredibili pernicitate volantium, ministerio

fieri potuit. Plura ex veteri historia exempla prudens praetereo. Ex recentiori , clarissima duo recensebo. Florentinis , grave bellum erat cum Gregorio XI. Papa: quod non nisi post triennium Pontificis ipsius morte finiri potuit. Anno post mundi Redemptorem n tum M. CCC. LXXVIII. Sereetanam Papa, Florentinorum Procuratores, aliorumque Italiae principum oratores, pacis conficiendae causa convene iat. Cumque Florentiae summum in omnibus di impatiens desiderium pacis esset, & quicunque per portam, qua Seregetna venitur, ingrediebantur, anxia curibde negotii siccessu per plures dies interrogarentur: tandem VI. Kal. April. circa secundam noctis horam immanibus pulsibus porta civitatis cohorruit. Accurrunt vigiles, de quis 3 unde 3 quare hoc temporis veniati quaerunt. Respondet ille quisquis erat oleae ramum manu praetendens, Serezane se venire, prosperae rei nuncium. Aperta igitur po ta, nuncius quidem nullus, caeterum oliva ibi appensa videbatur: ta illico quasi certae pa is rumor totam urbem. pervagabatur. Subita. igitur hilaritas: dc ubique concurrebant: manibusque, ut quisque advenerat, plausis, novam tranquillitatem, sibi gratulabantur Inde festus clamor, choreae, ignes, & caetera laetitiae ostentamenta Constitit postea, ipsa hora

554쪽

tificem Serezanae mortuum: & iublato e r

bus humanis hoste, pax tantopere desiderata populo Florentino contigit. Hanc, aliasque id generis historias narrat in dispus politicis Apollinaris Calderinus Ravennas Ego his ge-' minam addo ex Thomae Ragelli historia rerum ' Sicularum. lib. XXVI. Syracusae a Sarac nis gravissima obsidione premebantur. Adri nus Brasinus Patricius a Basilio perat.ad su currendum missus, ignavo ambi & malacia ita Peloponneso apud Hieracis portum detinebatur. Quae causa fuit , vi captae interim urbis: Rus rei nuncium Adrianus eodem die in Peloponneso habuit. Quippe pastores paludem portui, ubi stationem Graeci habebant, proximam accolentes pridie captas Syracusas constanter asseverabant, Interrogati, unde id scirent λ' a daemonibus in sua palude habitantibus id se accepisse responderunt. Cumque Adri nus pastoribus fidem adhibere nollet, & ipse ad paludem accessisset. percontantibus pasto ibus Spirituum voce ipse triste responsum suis auribus accepit. Nec multo post, qui ex clade evaserant; daemonum indicium confirmit

runt.

6 Nussis certis maniatis. J Satius esse, qua dam ministrorum, in bello maxime, prudentiae relinquere, quam Ninium strictis mand tis rerum gerendarun ccasiones corrumpin

. ea ad

filist

555쪽

re, recenti exemplo docemur. Immanis ille virium maritimarum apparatus , quem in Angliam effudit Philippus II. Hispaniarum Rex, non aliam magis ob causam successu caruit, quam quod Medinae Sidoniae Dux Classis I

perator, semper Regis contraria mandata cauatus, omnes rei bene gerendae occasiones omitteret. Nam ut terrestri expeditione ducis po-

testas certis limitibus circumscribi possit: Ita in maritimis tam stricte itineris di rei peragendae ratio praescribi non potest. Maxim e fortuitorum capax mare est. Opportunitas venti, temporis, coeli, fluxus ac refluxus, tenebrarum , lucis, & locorum profunditatis diversa consilia exposcunt.

8 V sunt mobiles ad superstitionem pereul δε- mel mentes. J Ferdi nandus Catholicus Hisp.

Rex omnes suas cupiditates colore religionis texit. Et tamen jurisiurandi religionem hic tantae pietatis Princeps adeo neglexit, ut ipse Consalvus Magnus non semel in magnorum virorum corona de fluxa ejus fide conquestus feratur. Inde ejusdem jocus in vulgus emanavit, dicentis: ejus se Numinis metu adstricturum Principem suum, cujus majore revorentia tangeretur. . Quo dicterio parum sinceram in eo de religione Christiana opinionem, adeoque Judaismo infectam squillabe: hodieque ex Lusitanis plurimi laborare dicum tur notabat P. Briar. XIII. Hist. Genuen. . Idem

556쪽

Idem Ferdinandus cum allis principibus actu rus, non ex optimatibus oratorem legebat, sed, ab alicujus monasterii solitudine extractum :quod hodieque Hispaniae Regibus usitatum est. Ita praeter recisos Legationis sumptus fidem quoque ejusmodi feciales & reverentiam ne

gotio conciliant.

6 Ωuanquam rudis dicendi, nobilitate ingenti. J Ostentatio multiloquentiae , & verborum anxius delectus in Principe nescio quid sch lasticum sapit. Indigna tanto rege oratoria erat, cum Jacobus Magnae Britanniae Rex ora tionem ob temporis brevitatem minus elegantem in Comitiis regni excusaret. Est aliquid in Principum sermone ipsa horriditate, libe lateque, cui a dicentis dignitate gratia accedit, commendabile; aliquid denique, quod nisi in magnis viris quos quia magna faciunt, parum verbis valere, parum interest non laudes. Henricus IV. Galliae Rex prompta ac prininuenti eloquentia erat, & quae deceret Principem. Melchior Cardinalis Cle lius, sive loquatur sive scribat, vehementi quadam nat rati ac omni fuco aliena eloquentia pollet. Nihil arti, ompia naturae & negotiis exercito imgenio debet. 6 Extractum cubili Caesarem tradere meriLlum , intento mortis metu subigunt. J Non carebit utilitate adnotare hic, quibusdam Principibus , quibus suorum fides suspectu est, usita,

557쪽

tam cautionem, mutare eubilia.. Abas Persi

rum Rex superiori anno decessit,. singulis di bus plures tibi lectos in diversis cubiculis parari jussit: unde nemo, ubi Rex dormiret, scire

paterat: maxime, cum una nocte pluries sur

gere , & ab uno loco in alium transire soleret Quae providentia Henricum quoque III. ' Angliae regem morti eripuit. Nam cum miles quidam incognitas ob causas Regi infensus per fenestram noctu cubiculum Regium ingressus esset, & ferro pulvinar, Regem se fodere iteratis ictibus percussisset commodum accidit,.qudd Rex ea nocte alibi dormiret: uti libro decimo sexto hist. Anglicanae tradit Polyd. Virgilius. Similis cautio fuit, qua usus est Ludinaus Neapolis Rex, quem in castris rard solum, sed prout in militum contubernia incidisset, cum gregalibus, pane, caseo, allio vesci solitum , refert Scipio Amiratus, in lib. δε vita Ladisui.) non tam , quod populare rebatur, misceri militum vulgo, quam quod a Ve

nenis , quae aurea legum pocula miscere solent, hoc modo se tutum arbitrabatur. Deni

que scitum est, quod idem Amiratus in parallelis scribit: Heleonoram Toletanam Cosmi Magni Hetruriae Ducis uxorem, primis

imperii annis dc invalidis adhuc novi principatus fundamentis longissima noctium spatia lusu 8c alea transegisse : non prava laudendi libidine.sed contra crebras , quae tum in

558쪽

maritum detegebantur, conjurationes.s Ruia plerumque ad concilianda vulgi su dia eo tegmine pedum induebatur. J Abas Pe serum Rex , de quomodo dixi, jucundissima

comitate exterorum regum gen tium que te

gatos a pud se habebat. Tartari animalium cornibus pro poculis utebantur: Igitur in his Tartarorum legatis vinum miscebat. Moschovitas largis compotationibus ad hilarit tem provocabat Hispani equis donabantur. Hiberis quos Georgianos hodie appellamus suilla caro, qua mire delectantur, apponebatur, quanquam ea vesci Mahumedis lege interdictum sit. Apud eosdem Iberos honoris& reverentiae genus est, propinatos scyphos humili manu tradere: cum ex contrario Pe sis in more positum sit, alterius ori quam proxime admovere, ac pene infundere: sedia hac in re patrium morem omittere, ta quae grata exteris, usurpare Rex solebat

s Et re sim bonorum caesi. J Nihil tam sui

natura bonum & sanctum est, quod non comrumpat hominum improbitast Publicis nominibus privatos assectus tegimus. Majestatis audicium, alliorumque criminum periucutio res est seactissima: & tamen quoties illa medicina in toxicum evaluit 8 inimicitiae, aut judicantium avaritia, quoto hominis vita tafortunis everterunt, hodieque evertunt 8

Domitius Corbulo,plurima per Italiam itine-

559쪽

ra fraude mancipum di incuria Magistratuum interrupta & impervia clamitando executionem ejus negotii susceperat. Sed id haud perinde publice usui habitum , quam exitiosum multis: quorum in pecuniam atque famam damnationibus & hasta saeviebat Tacit. IILA ἡ-I Inter initia Imperii Flaviani, cum nihil aeque fatigaret,quam pecuniarum conqui- .sitio: non Ius aut verum Mucianus in cognitionibus, sed solum magnitudinem opum spectabat. passim delationes, &locupletissimus quisque in praedam correpti. Tacit. ITHisor. In Francia, regnante Henrico II. Ω- verissima proscriptione ibatur in illos, quos vulgus per mutatam religionem invisos, Hugonotas appellat: non religionis cura: sed ad satiandam cupidinem Dianae Valentiae,amicae Regiae: cui Rex damnatorum ex causa Haer sis bona donaverat. Postremd tributa & vectigalia publica rerum gerendarum nervos esse, quis non lubens admittat8 sed quis ex diverso adeo nostrorum imperitus morum est, ut nesciat, ex illa messe uberrimos fructus non tam ad Principem, quam eXa res, quaestores, canonicarios, opinatores pervenirer His commodum, Principi invidia cedit.

6 Nam spes incesserat dissidere hostem. J

Quas factiones externum principem in alieni regni possessionem introducere hic dixi, eae

560쪽

Imperii causa fuerunt. Cave enim credas , proditione alieni domini jugum quemquam

emere velle. Inimicitiae sunt, aemulationes, metus ambitio , quae peregrinam amicitiam commendant: quas ubi causas removeris: qui tua opera non ultra egebunt, odisse te incipient, ex saturatis odiis, dc subversis aemulis ut conciliatis: gravis est amicitia, quam ut necessariam ante ambiveramus. Ut taceam ,

qudd vel nimia cupiditatum suarum professione, vel superba beneficii conscientia, vel alia aliqua causa suspecti plerumque fiunt , aut invisi, quos ut tutelares Genaes pavid ante cinlueramus. Carolus VIII Galliae Rex a Ludovico Ssoleta, ut se contra Aragoniorum potentiam muniret, in Italiam accitus fuit. Ubi metus cessit, & suspecta Caroli fortuna erat: Ludovicus ipse cum foederatis ejiciendo ex Italia Carolo egregiam operam navavit. -- per Philippus lI. Hisp. Rex unicum labantis religionis in Gallia fulcrum vulgδ audiebat.

Guisius, Meduanius, Mercurius, Aum alius, Nemorosius in hunc , ut fidei columen respiciebant: hunc velut Medusta caput Henrico Navar eo opponebant. Et tamen , cum ille sui, Ernesti Austrii, & Clarae I sabellae Eugeniae filiae in . novi Regis electione , rationem haberi vellet, & nimis propere animi sui cupiditates renudaret ; repudium Hispanicae amicitiae miserunt, quotquot ante ei innexi iant. nt e

SEARCH

MENU NAVIGATION