Christophori Forstneri ... Ad libros sex priores Annalium C. Cornelii Taciti notæ politicæ. Quibus pleraque omnia, quæ reliquis quoque Taciti libris continentur, suis quæque locis explicantur. Adjuncta est in fine, eiusdem Oratio, habita Venetiis in

발행: 1655년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

rant. Angli olim pene universum Galliae r gnum habebant; a Philippo Burgundo, potenti Principe, qui patris necem ultum ibat, velut in possessionem missi. Rex emota mente Anglum filiae maritum ,&Genero regnum, Carolo filio posthabito, in dotem dederat. Videbatur Deorum hominumque consensus esse & conspiratio in Anglicanam fortunam cum ecce subito in pejus omnia labi, cunctaq; retro ferri. Henricus, ille Regu flos, illud belli fulmen, ic suorum delicium , in medio victo- riae cursu, fatis ostensus tantum moritur 3 infante regni bellique haerede relicto. Moriturdi Carolus Galliae Rex, cogita, quam facile DEo sit, partium vertere fortunam Job laesam mentem eo rerum statu, non inutilis modbrcgao, sed perniciosus. Ita non tantum hostis morte, sed id sui Regis excessu res Gallica respirabat, pro fatuo Carolu sapientem imposterum Regem habitura. Is cunctando publicam rem restituit, fortunae minimum permisso. Avaricum Biturigum , quod tutissimum e praesentibus, arcem belli eleg rat . consiliis de astu, armis procul ostensi', res hostium moliens. Interea Puellae Aurelianensis ductu, sive prudenti fraude, quod Justus Lipsius mavult, in scenam producta ) Aurelianu obsidione liberatum; cunistis ad praesenti ssimum DELauxilium animos recipientibus. Porro oc vivo Henrico Rege,& eo mortuo in Comitis Sarisberiensis

562쪽

stantinopolitanos venerunt , beriensis & Io : Talbinti virtute, fortitudine prudentia Anglicarum partium fortuna maxime conquieverat. Horum alter in Aureliani obsidio tormenti ictu occisus: alter postea Captus est. Igitur senescentibus Anglorum viribius, cum Praeterea Burgundus aCarolo Rege, promissis, precibus, amni ambitu ad reconciliati nem invitaretur: denique accedente indignatione, quod, cum Aurelianenses non δnglis,

sed Burgundo se debere vellent, intercessissent Angli: dissiliit foedus & amicitia. Simul Angli Gallia cedere coacti sunt. 3 Spes incesserat, dissidere hos . J Unum adluc supra notatis addam; Turcicae potentiae ut initium causamque,ab armorum studio, ita occasionem ex Principum Christianorum multitudine, aemulatione, discordiisque fuisse. Ita non modo per nostra dissidia invaluerunt, sed di hodie per eadem tuti sunt illi barbari. Dudum funus estant, & solum in historia nomen, si vires & consilia jungeremus. Graeci Imperatores Occidentis Principum arma in Turcas pro recuperanda Palaestina stricta, omni arte, molimine, fraude semper hebetare studuerunt..ujus rei non minima causa fuit religionum inter Graecos Latinosque differentia: qua fiebat, ut alteri alterorum periculum vel laeti, vel sine cura contemplarentur. Expulsis igitur

iii ci

563쪽

praemium: Accessere odia inter ipsi Bygantinos Principes accensa, quibus occaecati, Turcas ipsos, ut ex historia Ioli: Cantacu ni te Georgii Phrangae constat, in mutuam perniciem acciverunt. Quod item non sine perpetua nominis sui infamia factitarunt superiorum temporum Principes: Alfonsus II. Neap. Rex, Ludovicus Sirga, Isabella Hungariae R gina, Franciscus I. &Henr. II. Francise Reges. Porro quae Christianorum discordia Tu cis immanis potentiae occasio fuit; eadem facit, ut de illa destruenda nemo cogitet, & quisique in lucro deputet, non lacessi. Causae dissi-diorum sunt vel ab odiis intestinis, vel a posituterrarum , qui bus hic aut ille imperat, vel denique a mutuis suspicionibus. Satis loquuntur odia, quibus nos mutuo prosequimur, tot bella , quae potiorem Europae partem in hunc usque diem infestant, assigunt, exhauriunt. Pleraeque nationes, nullis privatis simultatibus, sed Principum inclinationem & utilit tes secutae, vel ut juscis inimicitias acerrime mercent. Hispani Gallos, & hi illos , & utrosque Angli, M universi Italos, & Itali universos infensos aversosque habent. Et quod lugubrius est, unius nationis homines in bella plusquam civilia dc profanis odiis decertata

exarsisse aut meminimus, aut videmus. N scio quae insania, quaeve searia nostras mentes

lymphavit Z Belgae Hil panici imperii vel asse-

. rendi

564쪽

rutiehdi causa in Belgas, Galli

contra rallos,& adversus Germanos Germani infausta arma aut strinxerunt olim,aut tenent

hodieque. Sic occupatos quae salutis publicaed justissimi belli in Christiani nominis hostes cura subire possetῖNunquam de bono publico

aut de communi periculo cogitare vacat iis, qui in suam tantum ultionem, in suam avaritiam , ambitionemque explendam vigilarit. Richardus II. Angi. Rex in Syriam Olim eo citum duxit,& ad eos metus Sullanum adegit, ut jam Hierosolyma tradere, disic cum C liristianis pacisci cogitaret: cum ecce Philippus Augustus, Gallorum Rex, reversus e ipse dSyria, & Richardo thfestus cum exercitu in Normanniam, quod tum Anglici juris erat, movet:& Richardum tum publici orbis rebus intentum ad rerum suarum tutelam in Eur pam revocavit. Vix seculum inde essiuxerat, cum Philippus Valesius omni regni sui mole ad haec bella transmarinae pietatis conversus est. Et aderant in auxilium Navarrae, Aragoniae, &Bohemiae reges , multique praeterea mortales, quos pietas tangebat. Jam in inchoris classis stabat, quod quadraginta armat

rum millia veheret: trium annoru comme tus additus. Exercitus terra iturus trecento- rum millium erat. Tam gravem apparatum

tantam que spem mundi intervertit Eduardus III. Anglorum Rex, tune primum Franciae sic op-

565쪽

sceptrum, tanqualm matris I sabellae haeredita tem aggressus vindicare. Sic in nostra viscera acti sumus; en a nobis superati, triumphos Saracenis Turcisque congestimus. Praeter mutuas inimicitias, Christianorum

consilia foedusque inTurcas disjungit periculia communi hoste impendentis maJor,aut tanquam ex longinquo minor & incertior vis ac metus. Quo fit, ut propiores tam voraci incendio aut misere absumantur,aut iniquis pactionibus salutem redimant. Diu est, quod Pannones ic Austriacet ditiones Italorum Germanorumque auxilia mediocria erant) tanti hostis impetum sustinuerunt: caeteris Principibus Christianis securitati suae indormientibus, Gallis, Anglis, Batavis foedus quoque cum Turcis intercedit, non ea opinor necensitate, qua Venetas esp. coactam cum Turcis amicitiam colit. Nam populus ille mediis undis velut innatans , nequit arare terram , quae urbi panem soggerat : & insulae in mari sparsae, vix in tertiam anni partem frumenta proferre dicuntur : qqae minimo a Turcis petunt sumptu. Praeterea mercaturis crevisse urbem illam scimus: quas intercidere, id consequenter ruere urbem necesse est, commercio

cum Turcis, ta navigationibus in Orientem sublatis. Denique praecipua hujus finderis necessitas est, quod Veneti ubique Turcis finitimi primi eorum impetus excipere necesse ha- A a bea: e

566쪽

beant quibus cum soli resistere queant,ec in reliquorum Principum Christianorum utres sunt, foederibus parum spei sit: satius ducunt, qualemcunque cum potentissimo Principe

pacem habere, quam certissimo cum rerum 1uarum damno bellum. Nunquam enimaut moverunt arma, aut deposuerunt sine imperii

sui diminutione. Tertiam dissidiorum inter Christianos Principes velut nutricem esse dixi, mutuas suspiciones, ob quas nulla tam san- . eti sceleris spes esse possit. Nam qui ex foederatis vel portuum commoditate vel alia opportunitate bellum expeditias prosequi, aut bello capta facilius tueri poterit: reliquorum aemulatione nunquam carebit. Austriaci Principes commodo ditionum, quibus imperant, situ, armis, pecunia, milite penε soli Turcicae potentiae opponi possent. Sed plerique fortunas ipsorum augeri non ς quis visuri sunt oculis: imo infringi illorum vires omnes praeoptabunt. Adeoque auxilia Imperii Principum tuendis potius, quam proferendis finibus mittuntur: ut Trajanus Borealinus alicubi scribere non sit veritus: Satius esse Germanis,amit tere Viennam, quam recuperare Budam.

His igitur obicibus publicum bonum communis periculi depulsionem retardantibus nescio sane, quid in nostris at mis, foederibus, viribus spei ponendum: Legatos helli r demptores hucusque in aulam Byzantina misimus:

567쪽

simus: scilici: ne furiis nostris intercederet hostium misericordia, neve ferrum in nostra viscera saeviens, ex manibus nobis eriperent inimici. Sancte Deus, Fortis, Magne, Terribilis i Peccatorum haec a te nostrorum s Cena est. Tu quidem faedam gentem , cum tibi visum fuerit, infortunio di excidio mactabis Hoc gementes sub tam serae Tyrannidis mole exspectant a te Christiani, hoc templa tua; quae vesani deleverunt: hoc denique Justitia tua , cujus est tot innocentium sanguinem fusum, barbarorum libidinem, & caetera nefanda belluarumlistarum flagitia vindicare. Sed hoc non faciunt foedera nostra. Domine: Tu armabis manum ejus, quem elegeris, Tu facies, Domine Sabaoth. 9 haiam ae Macedontiam onema deprecantes levari inpraesens pro consulari imperio,rrarior ue Caesari placui Cum Augustus ex S. P. R. voluntate imperium singulare, quod minus legitimum ante videbatur sibi uni stabillisset: quo regni occupandi omnem a se de- Pelleret suspicionem : nequaquam totius im-

Perii curam sibi uni deposcit: sed provincias

omnes cum populo di sit. Quae pacatae erant 8c imbelles , ac a finibus imperii longius aberant, militumqi praesidio non indigebant,populo tradidit:eas verb, quae militaribus copiis

instructae erant, quo exercitus omnes, qui-Bua sua magnitudo innitebatur, in sua potesta- A a et te

568쪽

te haberet, sibi retinuit, tanquam eas quoque Pacaturus, ta denique populo redditurus. In eas, quae populi erant, Proconsules: quae Caesaris, Legati Praesidesque, mittebantur. Coeterum, ut tectior ambitio esset, potestatem Reipub. constituendae dc provinciarum ordinandarum in decennium tantum assumpsit Augustus, Decenyio transacto, cum adhuc non ex sententia compositae res essent, in quinquennium , ac deinde etiam in tertium decennium, de petiit 8c impetravit, ita ut successione quinquenniorum , dc decenniorum perpetuo imperium administraverit. v. O-nuphr. Panu. III. Comment. de Repub. Rom.

Ad librum II. Annalium.

6 Caeterum Tiberio haud ingratum accissit. Joccidere, privare oculis, aut nase, in Mon sterii solitudinem detrudere viros eminentes , & regnandi suspectos, Tyrannica cautio est. Cui adde, quod Normanici generis in Sicilia Reges super e Tos oculos nervos super talum magnis viris incidere, eosque pe potuo postea carceri mancipare selebant :quod ex Thomae rigelli historia coustat Gutionem a C ii R. Besoldo V. C. Doctore meo, praescriptam: adigere magnos viros ad ducendas uxores &suscipiendos liberos : ancipitem esse, & tam nocere posse, quam prodesse dixi. Rationem dicti in notis habes. Ce teth. in

l ti

569쪽

nenti, moderationem servaret, Regis potentiae ne nimium insultaret, plebejo favori .ne fideret, ad uxorem liberosque respiceret, respondit Non se duxi se uxorem, nec liber offusepisse, ut essent, qui ejus Consilia interturbarent. Thuanus: XCIII ) Carolus Emanuel, qui

nunc Allobrogibus imperat,SaluciarumPrincipatus invadendi eam rationem habuit,quod Deum tam pulchra & numerosa sobole minime se auxisse diceret, ut ditione, quam a m O

rib. acceperat, exigua contentus esset. Thaan.

XCII.) Denique sunt, quibus de magnis hominibus audacter, & plerumque in deterius.' judicare mos est, qui Mauritio Nassovio, sce-- deratorum Belgarum summo Imperatori non constitutam integritatem fuisse putant, si ex una & legitima uxore liberos sustulisset. Eodem loco necessarium praeceptum posui, magna imperia haut diuturna re. Quo pertinet, quod Philippus II. imp. Rex testamento filium jussit, Pro reges Indiae Ocel-

dentalis crebro mutare quique revocabuntur,

consilio Indiarum adhibere , alterosque alteris per vices succedentes , quasi exploratores . apponi. Ita futurum , ut nec diuturna absentia corrumpantur, do potius de gloria inter eos per aemulationem , quam de privato compen

dio per factiones sit certamen. 3 Suum militem haud perinde mulneri-

570쪽

bur , quam spatiis itinerum, ct damno aris rum ad ici: at si mare intretur, promptam ibisso session m , ct hostibus ignotam. :-smul belrum

maturius sncipi. J Vires maritimae magnum pondus addunt expeditionibus bellicis. Nam

sine his nee miles cogi in tempore, nec commeatus ti instrumenta belli convehi tam commode possunt: milites quoque & jumenta per inopiam di labores fatiscunt. Denique

rerum bello necessariarum subvectio terra longe majores requirit sumptus, quam mari. Unde sit ut cum Turcarum Imperatores cum Hungaris & Persis bellum habent, eundo de redeundo non modo major aestatis pars, sed etiam tot milites miseriis & itinerum incommodis absumantur, ut fere nunquam lucrum impenta respondeat. Nec tamen iis assenti-

mur, qui maritimam potentiam terrestribus viribus praeferunt, quos ipsa satis experientiae refellit. Neqi nim aut Cretenses olim, aut Polycrates Saa kex, qui mille naves armatas habuisse dicitur,aut Rhodii,aut Phoenices, aut denique Veneti, Genuenses, Pisani, Bri-t nni , Batavi, quamvis mari potentissimi aut

fuerint,aut adhuc sint, in terra continenti unquam late protulerunt imperii; . Ex diverso Roman Carthaginenses,SaraceniGrςcos Imperatores, Augustus Sextum Pompdum,maris dominio sola terrestri militia, quam in naves transtulerant, pene nullo negotio pepulerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION