Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

R Antonius Francissicus Card. San vitalius Archiepiscopus Ephesus , qui aetate grandiores , Cum Pontificia Legatione apud Magnum Etruriae Ducem sungerentur , primus ab an . I 585. usque adan. I 689. alter ab an. III l. usque ad an. III 3.

a GalestruZio Graecis literis sunt instituti . N tandum vero priori oblatum. esse Galem uZium loco sui a Salvinio , aliis torta sse occupationibus praepedito . Horum Clara vestigia persecutus amplissimus atque eruditissimus vir Ioannes Franciscus Stoppanius Archiepiscopus Corinthius , dum idem Pontificii oratoris munus hic exequeretur, me Duce ad Graecum studium similiter uti v

luit , a quo proinde meo quasi iure postulavi impetravique, ut in fronte huius primi Voluminis

tamquam emicantissimam gemmam nomen suum praefigere mihi liceret . Alius etiam apud M. D.

Cosmum III. Pontificii oratoris Graeca olim lingua benevolentiam mihi promeruit. De Petro Ludovico Caid. Carata meritissimo loquor. Cum enim Graecum Diploma , quod in hoc suburbano Carthusianorum Monasterio aflervatur , eius tuli excripsissem , iam tunc me plurimum diligere , ac tam iliariter uti coepit ; Romam vero reversus Sacerdotium in patriae huius principe Templo merito Graecae linguae a SS. Pontifice Clemente XI. Graecarum literarum amantissimo ac non igna Io , mihi procuravit . Postquain evita migravit GalestruZius ex quo circiter tempore i pie quoque , ut puto, docere coepi per Aloysium Naidium S. Mariae Coenobitam , &iam

382쪽

iam Theologiae in suo Ordine Magistrum renunciatum Graeca lingua, quam & ipse prius a

Salvinio acceperat , in multos alios derivata est. Ex eis nominabo Maichionem Antonium Nic linium inter praecipuos in priore narratione iure optimo recensitum , eiusque fratrem

Iosephum Equitem ornatissimum , qui iampridem supremum diem explevit; Marchionem Iosephum Ridolphium ingenii acumine , & Elegiaci carminis facilitate praestantem ; Iosephum Frescobaldium morte praereptum , qui multa cum laude medicinam iuvenis faciebat ; Petrum Camillum

Magnalium , qui natus annos septemdecim , Grae-Cas epistolas multa cum elegantia expeditissime .scribebat ; sed ipsum quoque adolescentiam nondum egressum rapuit mors , aliosque permultos, quos ignoro . Iam vero superest , ut de aliis

quatuor Salvinii discipulis , qui deinde Graecae

linguae Praeceptores fuerunt , dicam . Horum

primus aetate siquidem praecedit reliquos est

Ioannes Maria Luchinius Plebanus Signensis, olim in Laurentiano Clericorum Collegio Praeceptor. Αd numerum eorum, quos Graece instituit, pertinent Zenobius Pomius Archivii Cancellarius , antiquae eruditionis studiosissimus ; Iosephus Vmnezianus in Laurentiana Basilica Sacerdos aut oratus , in optimorum librorum lectione versa tissimus ; Colmas Andreas Guarduccius S. Maiiae ad Uerzaiam Parochus , vir probus & eruditus ; & Iosephus Biccheraius I. U. D. sacri ordinis iuvenis , honis studiis impense deditus . De

383쪽

. EPISTOL A

De Luchinio insuper dicendum, quod e Graeco

in vernaculum sermonem nonnullas SS. Ioannis

Cht y llomi, & Basilii Magni Homilias eleganter transtulit ; cumque mirum in modum Graecanicis scriptis delectetur , enixe ad me postulavit , ut quae singulis annis publice recitanda scribo , sibi

ab urbe absenti exeunte anno mittam , quae ubi avidiis me legit , cum magno benevolentiae &laudis , ultra quam promerear , testimonio ad me remittit . Alter est Antonius Cocchius in prima narratione laudarus , quem Graece docem rem audierunt Ium Senator Iulius Oricellatus, ut supra notatum est tum eius frater Fran- Ciscus Canonicus Florentinus, praeterea Thomas Petellius in Pisano Lyceo Astronomiae Ρrofessor, Ioannes Targionius in Praefatione memoratus ,& Philippus Venutus Abbas Clerarcensis , auditores plane praecellentissimi ingenio, studio , do. ctrina . Etiam duos alios Venutos Philippi fratres doctissimos, Marchionem N Equitem Marcellum Neapolitani Regis Cimerliarcham , & Ro-dolphinum Canonicum Cortonensem in hac u he Graecis literis navasse operam puto , sed quo duce ac praeceptore nescio. Tertius est Ioannes Lamius etiam ipse in prima recensione descii-ptus . Eo igitur praeceptore studiosissimi adolescentes Faustus Seraphinius , & Philippus Elmius Graecam linguam non tam delibant, quam hauriunt ; adeo ut Elmius abstrusissimas , atque obscurissimas Margunti Epistolas praeferente sibi facem eodem Lamio in Latinum vertere aggressus

384쪽

sus sit. A Lamio item Graece eruditi sunt duo fratres Rossit Franciscus & Nicolaus eximio inge. nio ac doctrina , quorum primus agendis in hae

urbe caussis bona cum nominis fama operam

navat I alter Romae degit, Nereo Card. Corsinio Optimi Pontificis ex fratre Nepoti Optimo a secretis ; & Franciscus Tofanarius Sacerdos , non solum Graecarum , sed etiam variarum literarum valde studiosus . Quartus est Leopoldus Andreas

Guadagnius , Legum in Pisano Lyceo Professor longe inclytus , qui epistolam de legibus Cens xiis edidit . Hunc habuerunt in Graeco studio ducem nobilitate & ingenio praeclari Iosephus

Suare sius primum Canon. Flor. deinde Episcopus Miniatensis ; Marchio Andreas Borbonius de Monte, cui etiam Angelus Vallius docens adhaesit ; Ioannes Georgius Albertius Can. Theol. Flor. cuius fratrem Vincentium liceat adnotare nisi

se a Ρamphilo Gentilio Graece institutum &Eques Ioannes Guidius , qui etiam Salvinium , &me audiit ; quare in meis discapulis recensui ,

maximeque doleo tam candidum , doctum , elegantemque amicum mihi esse a saevissima morte in medio vitae curriculo ablatum . Nihil autem vetat , quin eadem facultas studiosis iuvenibus pro opportunitate loci , & temporis modo ab uno , modo ab altero tradatur . Turpe vero steos , qui sapientiam pertractant & iunioribus tradunt , alterum alteri invidere , Cum omnia

eorum consilia ad studiosorum bonum , & gloriam litetarum collimare debeant . Sed iam facile

385쪽

Ie colliges , cum multi fuerint , qui Graecae

per hosce annos apud nos docuerint , mirandum non esse , si Graecae linguae cognitionem in plurimos hodie videmus transmillam. Cum vero do,

Centes feIe omnes, quos recensui, vel Salviniani

discipuli snt , vel Salvinianorum discipulorum di.

scipuli , meo iudicio Vir ille maximus meretur , ut aereum ei exstruatur signum cuin epigraphe Antonius Maria Salmιnius Publ. Deer. Graeci stadii Pater, Quamvis enim , ut dixi, Graecarum litera. Ium propagatio a Benedicto Averanio incoeperit, eam tamen Salvinius longe uberius promovit . Sic exorso Graecam historiam Herodoto succedens Thucydides locupletior , Graecae historiae Pater communi suffragio est nuncupatus . Verum iniustus plane tibi visus ero , quod Philippum Bo-Narrotium Senatorem Flotentinum , Regio Iuricum Sacerdotio conciliando multis annis Praefectum , hactenus non nominaverim, Sed cave , ne me accuses ; illum enim magis honoraturus huius recensionis coronidem esse volui , ut eam praeclaro fine concluderem. Dico igitur hunc etiam Virum , qui omnem prorsus eruditae antiquitatis cognitionem suo pectore combibere visus

est , in nostro των φιλελλήνων numero computari .

Quamquam enim Graeci studii fundamenta iecit Romae ; illud tamen deinde Florentiae proprio maris , quantum homini tot gravibus negotiis occupato licuit , in maius provexit . Atque hic opportunum misi videtur referre Ioannem Vimcςatium Capponium Canonicum Florentinum a

386쪽

non sulum fuisse a Bonarrotio ad legenda antI- qua Numismata eruditum , sed etiam Graecae linguae rudimentis initiatum ς quod certe ei maximo honori est tantum habuisse Virum studi rum suorum ducem . Iam sine , ut laetus exclMmem ; o ingens, ac nobilissimum Graecae linguae studiosorum agmen i ci magnum urbis no

strae decus i ci gloriam singularem l Quod si alia cubi in hortationibus ad Graecum studium , quae

in hoc volumine leguntur, exiguum numeIum apud nos Graecas literas consectantium conqueri videor , & Transalpinorum exemplo nostros adolescentes vellicare I permissa oratori licentia id factum ad eos obiecto probro excitandos . Eodem

etiam spectat aIiud meum consilium , licet priori uideatur adversari, cum scilicet in hac epistolaeomplurium iuvenum ingenium , sedulitatem , ac progressum.in literis commendavi . Non enim

id praestiti , ut opinione sui qua nihil est literis perniciosius , ac pestilentius stulte inflentur ; sed ut hoc laudis testimonio veluti praeis

claro stimulo acuantur ad prosequendum maiore alacritate susceptum sapientiae curriculum s in quo etsi aliquantum processerint , animadvertant necesse est immensum adhuc remanere spatium, quod superent, si nominis famam non fuco , ac praestigiis , sed solidae veraeque doctrinae merito velint adipisci. Puto autem aequum non esse , ut in crimen vocer , si quos forte praetermiserim , qui cum aliis fuissent commemorandi . Nam praeterquamquod immensum esset competilare

387쪽

Iare omnes , omnes mihi aut noti esse non possunt, aut in mentem venire. Ceterum quod alibi professias sum , idem denuo hic profiteor, me singulari benevolentia erga Graecae linguae studi ses omnes affectum esse , paratumque ad supplendum quidquid sine culpa indictum reliquerim , quoties alii rursus mihi innotuerint , aptamque nactus ero eos recensendi occasionem . Sed modum iustae epistolae me video praetergressum ἀid vero tibi imputandum , qui huc rogatu tuo de uno in alterum delabentem Compuleris ; nec . tamen haec omnia narrasse me poenitet , ut scilicet tot claris exemplis segnia quatiantur emrum adolescentium ingenia , qui Graecum strudium reformidant. Vale docte , & amice Vir& Virgilii expectatissima editione, quam adornaS, caracteres Codicis MS. Bibliothecae Mediceae Laurentianae longe vetustissimi referente, magnam, atque immortalem tibi compara nominis famam. FINIS PRIMI VOLUMINIS.

Praeter nonnulla pauca menda , quae notavimus pag. 22O. salia quaedam iis eorrigenda . Pag. X X X l X. v. 26. verrit lege vertit. pag. XL. v. 2 7. collinat se collimat. pag. I93. v. I6. π:M 3κον α -- εὐηκοντ . pag. 2CC. v. I. novies , vel decies - novem , vel decem . pag. 23. o. 2o. super esse se superesse . pag. 229. v. 26. offciosum ossicio sum . pag. 236. v. 12. contractionem se contractione . v. II. cognitione -- cognitionem . pag. 222. v. T. hystoriam se historiam . pag. v. 2I. Nagianeteni - Nyssent .

SEARCH

MENU NAVIGATION