장음표시 사용
361쪽
tam Franchio debere , quam sibi ipsi , qui sere
proprio marte ad Graecum verticem contendit. Quia vero grato animo accepti beneficii memoriam servat , sibi ad Graecas literas profuisse testatur Thomam etiam Mamachium natione
Chium , iuvenili aetate doctissimum , & amicum
meum , tuumque suavissimum ex clara Domini-
canoruin Familia ; ad quem literariis feriis, quibus alii adolescentes ad permissa animi lax,
menta eunt , is ventitabat , ut una cum illo in Graeco studio exerceretur, & eo adiuvante in
lectione Codicum M S S. celeberrimae Bibliothecae S. Marci proficeret . Qui Mamachius cum Florentiae illustria dederit ingenii, & eruditionis suae argumenta, nune publice docet Romae. Hic autem non possum facere , quin & te , &Iosephum Mariam Brocchium vigilantissimum Seminarii Moderatorem praedicem , quod ambo ad promovendum Graecum studium in adolescentibus vestrae curae commissis conspiratis . Quae eadem laus debetur pariter Francisco Pogginio Collegii Eugeniani Praeceptori optimo , apprimeque erudito , qui ad Graecas literas adhortari atque urgere non cessat , quos praecellentes ingenio , studioque flagrantes noverit , e quibus nonnulli a me edocti in priore Narratione descripti sunt . Et sane cum haec duo studiosorum adolescentium Collegia aliis antistare in hac urbe existimentur , aequum est ut qui ea mode- Tantur , optimam ibi vigere studiorum rationem Pro virili parte curent. Non suin tamen dicere
362쪽
praetermissurus e Collegiis etiam Iesultarum , a Scholarum Piarum nonnullos identidem studiosi sores iuvenes ad me missos, ut Graecae erudi Ieritur, cum scilicet praeceptores illic docentes Graecum studium literis necessarium existimarunt , &aliquos ad illum studium propendentes agnoverunt . Fuit etiam aliquando eorum aliquis , qui Graece sciens Latinam discipulorum institutionem Graecis rudimentis cumulavit, ut nuper Hieronymus Lagomarsinus, a quo aliqui eruditi adolescentes ad me deinde ulterius in Graeco studio progressuri accessierunt . Qui Lagomarsinus immenso plane labore, &. diligentia emendatam ad Florentinos Codices MSS. aliosque , Ciceronis editi
nem , novisque annotationibus locupletatam iamdudum apparat . E Societate quatuor alios commemorabo Florentinos , Petrum Antonium Anti-norium, Antonium Ρortinarium, Carolum Rotium Graecis literis multaque doctrina instructos, atque Antonium Mariam Lupum aetate valde immatura Panormi mortuum magno antiquarum literarum detrimento , quarum erat peritissmus. E Cl ricis vero Regularibus Scholarum Piarum denuo commemorandus Cl. Alexander Politus in Pisano Athenaeo Humaniorum literarum Professor longe inclytus, in prima etiam NarIatione laudatus; ipse enim unus instar multorum est . Hic Graeca lingua erudiit Florentiae nobilissimum virum Alexandrum StroZEam multarum linguarum cognitionem avide consecta turn . Nonnulli etiam e meis discipulis , ubi Pilas ad conficiendum studiorum curis
363쪽
riculum , & doctrinae lauream consequendam se contulerunt, Graecum , quod coeperant, studium sub eo, me adhortante , continuarunt. Quinimmodatis ad eum literis enixe olim rogavi, ut benigne ad se venientes illos acciperet , profitebarque mepto huiusmodi beneficio eamdem ei gratiam habiturum, ac si apud me ipsum esset locatum . Plinres vero alios Pisis ab eo edoctos , non refero, tum quia non novi, tum quia ad meum propo, tum spectare non puto . Praeter Politum , alios duos cives nostros referam ex eadem Familia, qui multa doctrina ornati Graecas quoque literas am
verunt , Stephanum TerEollium , & Ubaldum Mi-gnonium . Cum his recensendus , etsi Florentinus non est, Odoardus Corsinius in Pisano Lyceo Ρr fessor. Philosophiae uberrimo, optimoque tracta tu edito notissimus. Nam in hac urbe ferme per se ipsum Graecas literas sibi comparavit, quas cum Pisis aestivis feriis huc revertitur , siqui iuvenes e suo Ordine earum sint cupidi , ultro ac libenter docet . Sed rediens ad Seminarii alumnos, quos a me recenseri exoptasti, vehementer laetor, quod huius alterius recensionis auctor mihi fuisti , cum enim priorem meorum in Graeco studio discipulorum narrationem ad Patriae huius decus , gloriamque ediderim, bene factum deinde sentio, ut ad hanc gloriam amplificandam, Graecanicos Seminarii alumnos depromerem, & hanc occasionem
nactus , Permultos alios commemorarem Graeci
Sermonis studiosos , & alia quaedam ad Graecum
studium spectantia quomodo nimirum in hac
364쪽
urbe diffundi coeperit ) referrem ζ quorum non
ferendum interire memoriam . Volo autem animadvertaS , eos , quos recenseo ad urbem nostram
pertinere, quia aut Florentini sunt , aut si non Florentini , Graecis literis Florentiae dederunt operam. Itaque maXime Celebrandus Cl. Iosephus Augustinus Ursus Florentinus Dominicanus, Sacrae Indicis Congregationi a Secretis, vir plane meritissimus, ac doctissimus , Graecaque literatura insignis, qualem diversa probant volumina , quae doctorum hominum plausum retulerunt. Ab eo in hoc S. Marci Coenobio Graeca rudimenta hausit Thomas Maria Grisellius Liburnensis Theologiae Lector eruditissimus. Laudandus deinde Cl. Ioannes Baptista Caracciolus Theatinus
in Pisano Lyceo Philosophiae insignis Ρrofessor. Hic sane Graecam linguam Neapoli patria sua didicit ; nihilominus Florentiae eius studio impensius incumbens , duas Euripidis Iphigenias
Etrusce est interpretatus , & aliquot in editas D. Gregorii NaZianzeni Epistolas e Laurentiana Bibliotheca erutas , & a se Latine conversas , doctisque An notationibus explanatas in lucem protulit . Nunc vero meditatur noVam adornare operum D. Greg. N ianZ. Editionem Scholiis in ditis locupletatam Basilii Minimi , quorum Latinam versionem parat . Eo siquidem mandante hunc Scholiasten e Codice M S. Bibliothecae S. Marci iam excripsit Meuccius . Nec sine laude nominandi sunt Iacobus Baldovinet tus eruditione & probitate conspicuus , qui Graecas in.
365쪽
stitutiones accepit Romae , & ad patriam reverisus Florentinis Canonicis adscriptus est ; Ioannes Guas bertus Frances chius olim Canonicus Florentinus, uir ingenio & doetrina non vulgari, qui duos habuit ex meis discipulis Belluccium , &Blogianium in Graeco studio duces ; Bindus Io. Philippus Peruetius Pisciensis Praetor, sive tui dicunt Commissarius , qui Graecis literis , quibus Senis in Collegio S. Georgii institutus est, in hae patria operam navare pergens , Graeca epigrammata valuit scribere . Iosephus Maria I glarius Thcatinus , qui a Ioanne Baptista Scareula , & Antonio Francisco Veraosio meis discipulis Graecam linguam in hoc S. Caietani Collegio probe condidicit , & nunc Veronae Phil sophiam multam cum laude profitetur ; Aloysius Bandinius acri ingenio iuvenis , quem spes est magnas facturum progressiones tum in Graecistiteris, quibus a Collelchio meo discipulo eruditus est, tum in Mathematica scientia, qua instituitur a doctissimo viro Iosepho Hermenegildo Marmio Collega meo, qui Graecum studium & ipse valde amat, in eoque sedulo se exercet; Petrus, & Dominicus, filii Iosephi Mariae Xavetii Bertinii auditoris olim mei in humanioribus literis, ac Geometria; nunc vero Medici celeberrimi , quos ducis adolestem tes , aliqui s militer ex meis discipulis Latinis ,& Graecis literis imbuerunt; & Franciscus M rinius , qui Graecam linguam , qua Pistorii a Nicolao Butio humaniorum literarum publico ac laudatissimo Praeceptore initiatus est , Florentiae
366쪽
perrexit excolere , eamque deinde una cum Latina eruditione Equiti Antonio Serristorio , fratrique eius Andreae , nobilissimis ac studiosissimis iuvenibus tradidit . Nec praetet ibo alios duos fratres Capponios , Camillum Equitem S. Stephani , & Ferdinandum Carolum Equitem Hierosolymitanum Graeci sermonis rudimentis initiatos a Cl. Gorio in Praefatione laudato , Salvinii tum in Graecis literis . tum in re antiquaria discipulo qui Longinum de sublimitate e Graeco in
Etruscum sermonem fideliter & eleganter vertit adhortante , atque urgente illos ad hoc studium parente optimo Comite Ferrante Senatore Florentino , quod cum Graecae linguae studio ipse etiam sub Salvinio detineretur, eius necessitatem ad omnem doctrinam , ut mihi testatus est , probe senserit . Etiam meorum discipuloIumis nonnulli recensendi supersunt , qui in memoriam non inciderunt recensenti alios . Ac primum mihi dicendum , in Coenobio Carmeli ta-rum commendante atque inculcante Graeci 1tudii necessitatem Praesidibus eius Coenobii , Equite Antonio Francisco Marmio de publicae Magi ia-bechianae Bibliothecae constructione optime meri.
to quatuor & viginti ab hinc annis in Graeca lingua mihi valde iuveni fuisse discipulos quatuor
ex eo ordine adolescentes . Angelum Mariam
Sanctium , Benedictum Riccium , Cyrillum Bertinium . Petrum Thomam Chiolirium , quos d inde & Theologiae Magistros renunciatos , &ad alia munera sui Oidinis evectos accepi. Cum
367쪽
vero eodem tempore erudirem domi meae alios sex adolescentes Latina Iesultarum gymnasia frequentantes , Videlicet Franciscum Gavarniolium , Antonium Castellantum , Alexandrum Morandium de quo memini etiam in prima Narratione ) Ioannem Laurentium Luzium , Ioannem Antonium Panichium , nunc Sacrae Theologiae Doctorem , & Caietanum Tantum , primum in Faesulano Seminario humaniorum Literarum Pra ceptorem , deinde Plebanum Sanctae Mariae de Sco , Utraque Coniuncta classe me duce habita est ab eis publica ac solemnis Graecanica recit
tio in ipso Carmelitarum Templo Regiae Celsitudini Ioannis Gallonis tunc Magni Etruriae Principis dicata , confluente ob Iei novitatem magna spectatissimorum auditorum frequentia. In ea vero post quatuor breves Latinas de necessitate Graecae linguae Exercitationes , dictae sunt aliquae partim Latinis , partim Etruscis carminibus concinnatae versones descriptionum pulcherrimarum ex Homero desumptarum ; deinde nonnulla antiqua epigIammata Graeca in Homerum eodem modo Conversa , demum Complures poeticae lucubrationes discipulorum tum Latinae , tum vernaculae in eius Vatis laudem.
Absoluta recitatione , distributa auditoribus fuit sylloge typis excusa distichorum Graecorum , optimum Principem Academiae Patronum concel
brantium ; ad quam syllogen componendam symbolam sui distichi discipulorum quisque contulerunt . Dixi in priore Narratione Laurentium
368쪽
Gattinium Benedicti num cum aliis quatuor sui
ordinis iuvenibus, duos circiter annos a me lato se Graeca lingua edoctos , quos tunc nominare non potui , quia eoIum nomina mihi e meminxia exciderant . Nunc vero reperta hic describi
oportere puto . Sunt igitur Maurus Redius , Seraphinus Firraus, Reginaldus Porgia , & Petrus Dominicus Manganonus, qui modo in hoc M nasterio S. Mariae Philosophiam profitetur. Praeter hos in Graecanicis meis auditoribus num rantur ornatissimus Eques Iulius Ortandiniustolim de Beccuto , Nicolaus Franchius I. U. D. Canonicus Castri Franchi ad Arnum , & n bilium Epheborum Aulae Mediceae ia indudum laudatissimus Praeceptor ; Paulus Mengonius in literis tum Latinis , tum Graecis. valde progre sus , t quarum tamen studia relinquere, &
sacra militia , eui nomen dederat ἀ gravi morbo discedere coactus est ; quod certe . mihi non' minus , quam illi grave fuit , ac permolestum; Bernardus Lucattellius S. Th. Doctor , & Ioannes Francisus Fanellius in principe Urbis hinius Templo Sacerdos autoratus , qui in s emtia Sanctoνum sibi comparanda , aliisque tradenda
assidui sunt ; Gasto Iosephus de Georgiis Medicus , qui Etruscam Epistolam physicomechanicam edidit de una , & vera Fontium origine , Virenti aetatuimoituus ; Soste neus de Sosteneis Canonicus Lateranensis acri ingenior, & doctri na non vulgari , primum Salvinii , deinde meus auditor , qui pariter iuvenis mortem oppetiit ;Tom. I. S s An-
369쪽
Angelus Bartolinius Olivetanus , qui Graecas li-tulas a me accepit ὲ dum in hoe suburbano sui ordinis Monasterio philosophiam multa Cunias laude profiteretur ; Iosephus Mecaltius ingenio ,& eruditione clarus , qui primum me audiit , deinde etiam Salvinium , nunc autem Florentianam hystoriam adornat ; Antonius Sebastianus Gorius Sacerdos lintegris moribus ; Barthol maeus Atrigonius I. U. D. ; Ioannes Baptis a Pelius I. U. D. & Canonicus Montis Varchii ;Franciscus, Maria Sorellius I. U. D. I Petrus MDria Shaccherus duorum circiter annorum studio in I Graeca. i cognitione strenue provectus ; huic non..absimilis Antonius Dominicus Tofanus ; Th mas Scarlatiliis ab Antonio Maria fratre suo eruditissimo kS. Th. D. , & Graecitatis non e
per te MN pote Salvinii olim discipulo in Gymnaso S. Mariae Novae humaniorum literarum praeceptote in i ectam studiorum viam deductus;& Io phux Guidius Canonicus ' Volaterranus , Eques S. Stephani , iuvenis studiosissimus . His addenda Francisca Fabria praeclarissima semina, Equiti Iosepho Bonso matrimonio iuncta sinam
cum vivido ingenio praeditam , & eruditionis avidissimam Latinis literis Philosophia , ac Gemmetria instituissem , enixe a me postulavit , ut Graeca quoque lingua eam vellem erudire. Nunc
vero in liueris optime instituendis , domoque euranda tota est , plane dignissima ut domiseda, ac tamen domur quales spectatissimae feminae in vetustis Inscriptionibus leguntur appelletur.
370쪽
De meis discipulis illud etiam narrandum ha-heo , aliquos ex eis , qui Ecclesiasticae militiae nomen dederunt , etiam Graeco cantu quem a duobus Chiis Ioanne Calvocoressio , & Michaele Vestarchio diu hic commoratis una cum vernacula Graeca lingua didici a me fui geta, eruditos , adeo ut si quis Graecus Sacerdos huc adveniret, rem divinam facientem probe possent
caerimoniis , & cantu consociare , eique συλλιΤουρογεῖν , quod saepe in multis templis magna cum solemnitate peractum . Iam vero tum ex iis, quos. hactenus Iecensuit, tum ex aliis , quos d inde. recensebo , liquere puto , quam i bene , C
pioseque Graecae literae quinquaginta circiter ab hinc annis , in hac urbe refloruerint; ita ut haec saetasi Politiani aetati minime invideat, qua Graecum studium a itam multis frequentatum esse. dicitur. Hanc vero Graeci studii propagati nem acceptam principio referre debemus magno illic Benedicto averanio, Latina eloquentia nulli veterum secundo , qui Graecae linguae scienti simus , quam per iis ipsum miro exemplo did, cit , eius amorem studiossi adolescentibus afflare
coepit ; antea enim vin unum , aut alterum reperire licebat , qui Graece & quidem tenuiter sciret . Iosephus deinde & Nicolaus eius
fratres natu minores Graecis literis tum ab eo,
tum a Salvinio imbuti , Graecum studium magis. magisque prolatare visi sunt . Atquo hic rem gratam me facturum arbitror Amplissimo Viro Iulio oricellarao Senatori Florentino , & Impta
