장음표시 사용
351쪽
ad populum concionum magistrum longe inclytum , de cuius divina eloquentia tam luculentum Longini testimonium superius attulimus, contendit Chlysostomus de Sacerae l. q. c. I. apud multas gentes non miraculis , sed cita dicendi vi inclaruisse s quamquam apud multas alias miracula etiam Complura ediderit . Nequis autem existimet dictum esse viri in Paulum nimium studiosi , factis id probat manifestissimis . Unde enim, ait, Iudaeos eos, qui Damascum incolerent , confudit , signis , miraculis ab eo nondum coeptis p Unde Graecos ipse quasi luctando deiecit Θ Quamobrem autem Tarsum missus est ρ nonne id , factum est , posteaquam vi dicendi victor extitit , sic ut cum victos se illi ferre non possent , ad illius caedem inflammati
ferrentur Θ nondum enim miracula edere Coeperat . Adversus eos autem , qui Antiochiae Iudaismum sequi coepissent , quibus auxiliis pugnavit , disputavitque Θ rursus Areopagita ille superstitiosissimae urbis civis, nonne una Cum UXΟ-re, audita tantum Pauli concione, eum secutus
est Θ Quid vero Thessalonicae , & Corinthi , quid Ephesi , & in ipsa Roma ρ nonne totos dies , totasque noctes insuinpsit , dum divinas
Scripturas ordine exponeret P Iam quorsum percensere opus est disputationes eas , quas Cum
Epicureis , Stoicisque palam habuit Θ Nam si hic
omnia referre velim, profecto noster sermo in magnam sese longitudinem producet . Quamobrem , obsecro , Lycaones ipsum Mercurium esse
352쪽
suspicati sunt ρ Nam quod Barnabam , ac Paulum Deos esse crederent, id a signis editis fiebat . Quod autem Paulum Mercurium esse vellent , id iam non a signis , sed ab eloquentia nascebatur . Hactenus sapientissime more suo Chrysostomus . Quod si quis eloquentiam qumque Petri, ac ceterorum ApostoloIum , quoIum scripta ad nos devenerunt , recto iudicio expendere valeat , nullo quidem fuco fimplicem illam inveniet , & candidam , sed vehementem , acrem , sublimem simul demirabitur, & tam bono succo imbutam sentiet , ut se nunquam posse putet eam imitando eXprimere , agnoscetisque vero iudicio de sacris scriptoribus sentemtiam hanc protulisse Augustinum : Ubi saeros feriptores intelligo , non solum mbit eis sapientius,nibita eloquentias mibi videri potest , sed audeo dicere omnes , qui recte intelligunt , quod illi sequuntur , Ismul intelligere, non eos aliter siqui debuisse I. q. de Doctr. Cbr. Quae tanta igitur est audacia , quae tanta temeritas homumcionum istorum , ut blasphemiam hanc intaminatae Apostolicae eloquentiae maiestati affricent, iactitentque , dum incondite , atque insulsGConcionantur , Apostolice se concionali ρ Anne
pertendunt sibi , ut Apostolis , eloquentiam divinitus afflari P Elleboro curandi sint , si hoc
putent, aut dicant . Studio , labore , atque industria bene dicendi facultatem sibi compararent , necesse est , vetus prodigium illud ut pote nulla amplius necessitate requisitum non amis
353쪽
plius operante divino Numine. Magnum consuislant Augustinum , qui ubi de Chri itiana Doctrina disserit I. 4. artis praecepta diserte tradit,
explicatque, quae addiscere , atque excercere Concio naturus ad populum diligenter debeat. Resipiscite igitur, si qui adhuc sacri ordinis homines eo detinemini errore, ut censeatis nullo vos crimine astringi , quod illotis , ut aiunt, manibus divinas pertractetis doctrinas. Patrum exempla vos deteri eant sanetissimorum , quibus veluti confodimini, ac praedamnamini; ipsi namque sive de Theologicis rebus dissererent , sive ad populum sacras conciones haberent , erudite , atque eloquenter semper id praestiterunt , numquamque dictione inquinata , & ineptis, puerilibusque , atque adeo ridiculis sententiis sacras Tes contemerarunt. Complures scio quod maxime laetandum e vestro coetu studiosos ad meliorem frugem se recepisse , divinasque doctrianas ferme iam doctius pertractare , ac decentius ; adhuc tamen multa curatura opus est , ut a morbo inscitiae , & barbariet omnes, quotquot estis . sanemini , omnesque fateamini , profanas facultates, profanamque eruditionem a sacrae doctrinae studiosis nequaquam esse negligendam . Videtis iam , ornatissimi iuvenes , omnes Plane , quotquot ad me audiendum accessistis ,sve sacri , sive profani ordinis estis quod etiam
monebam initio mea oratione esse compellatos , in eaque , nisi amor mearum rerum mihi
pectus obscuravit , firmissimis rationibus id quod
354쪽
probandum susceperamus, esse demonstratum &iis , qui literas, quas Tertullianus seculares di-Ait , consectantur necessariam esse sacram doctrianam , & iis, qui sacram doctrinam profiteri volunt necessarias esse literas seculares. Quamobrem noIite deinceps, quod multi faciunt, videntes, volentesque errare , dum sententiam illam, quam adamaverunt, licet falsam pugnacissime defendere malunt, quam sine pertinacia id , quod verum ostenditur , admittere. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis , nisi aliqua vi impediatur , deprimi , sic animum , nisi pervicacia obfirmetur , perspicuis , verisque cedere . Errorem illum, si animo forte insederit , elicite, quo putastis utramlibet doctrinam se solata seorsum ab alia polle perfici . Neutram ab auterius societate seiungi oportere , alteriusque alteram poscere Opem rem , amiceque coniura re credite . Cumque haec ita se habeant , adhuc tamen sanguinem , nervosque omnis sapientiae doctrinam esse sacra in in animum inducite , ut evanida , futilis , atque emortua quaelibet secularis doctrina sine illa dici possit. Quandoquidem autem anniversaria haec cohortatio sapienti maiorum consilio instituta est ad vos , optimi iuvenes , in sapientiae studium inflammandos , & qua ratione in eo studio exeicere
vosmetipsos debeatis commonendos , optamus, ut quae vobis vere , ac peramanter inculcavimus , vestris ment Fbus firmiter inhaeIeant , nullaque unquam oblivione deleantur . Narrat Pau-
355쪽
sanias gravissimus auctor Callimachi lucernam is aureain Caipaso lino instructam in Minervae templo Athenis fuisse postam , in eamque semel
infuso oleo lumen ad annum integrum perdurasse . Utinam idem orationi huic meae contingat , ut eius lumen in hoc Minervae veluti templo , dum hic se annus circumagit , indesinenter ardeat , atque ad illud vos respicientes it studiorum vestrorum rationem ineatis, ut sapientiam ex utraque doctrina conflatam vobis comparetis . Neque vero quisquam me arguat , quasi minus apte , proprieque hanc Callimachi luceris nae similitudinem adhibuerim ; nam de Gorgia oratore eximio testatum legimus eius orationes
appellatas esse lampades, diesque festos habitos, quibus illas populo recitaret. Equidem tenuitatis
meae probe Conscius tantum mihi non tribuo, ut incomptam orationem meam politissimis Gorgiae orationibus coaequandam putem . Nequaquam tamen arrogantiae notam incurram , si lampadem etiam ipsam appellandam censeam , cum ad tam utilem veritatem agnoscendam pro accensa facula vobis fuerit. Velim autem ut eius
lucem incuria vestra restingui minime patiam ni . Quod dum opto , maximas simul vobis omnibus optimitatus gaudio offertissimas a Deo O. M. a quo omnis sapientia est , ex animo comprecor. Habita e s Florentiae pro solenni Studiorum
356쪽
r Ouidem fateor , amice Lector , e Graecarum li- - terarum sudiosis , qui in subiecta Disola recensentur , alios Iemem , alios meLocrem , alios pleniorem Graecae lingviae cognitionem Ini eomparasse , ac paucos Graecum quod susceperant, sudium aliis euris diseractos praetermisisse . e Nonne in omni sudio hoc contingere videmus e Nonne in illis quoque exteris Deis , ubi Graecum sudium maxime vigere praedicatur , idem usu venit e Mbilominus eum tanto stat numero , qui
ad Graecum sudium sane conari , liquido eonflat quod inibi O in hae ct in superiore Narratione probandum proposivi ) nullibi per boc tempus Graecastiteras pluris factas esse , quam apud nos . Illud etiam observavi , eos , qui Graecum sudium sese perunt, lues non sint in eo valde progress , ferme curare , ut alii progrediantur , ac saepe auctores esse seque liberis suis , Isme aliis adolescentibus , ut ad illud animum adiuvant , adeoque ipsos quoque
suam afferre operam , ut Graecae titerae propaeeu-tur . Quare aequum esse duxi eos quoque in lucem proferre , ac nominare .
357쪽
um eo erint . mostius Ficinus catalogum edidit suorum discipulorum , Menebenias 'discipatorum Politiani . Haiusmodi narrationes ad Aterariam bisoriam conferunt . De Collegio Euge-uι ano . De Collegiis Iouitaram , 9 Sebolarum Pιarum . Recensevtur complures alii . Alii Arectoris di stipuli , qui in priore Narratione fuerant praetermisse . Graecanica solennis Recitatio in Cammeli tarnm Templo babita av. III 5. De nonnullis Graecanteis dineipulis , qui etiam Graecam cantum,s Graecae Liturgiae caerimonias HLcerunt . Quomodo in hae Urbe hac aetate Graecum sudium diffandi coeperit . De tribus aver ausis . De Antonio Maria Salvιnio . Catalogus discipulorum Salminianorum . Alii , qui Gaaecam linguam docuerunt , eorumque discipuli . Laus Senatoris Pbilini Bonarro-tia . Disolae conelusio .
358쪽
3 Uomodo animum istum tuum , & plenam pietatis voluntatem in Florentinum Seminarium non probem , & commendem p Cum enim omnem vitae institutionem ex eo susceperis , moribus , & doctrina fota
matus , ac deinde a sapientissimo Florentino Antistite humaniorum literarum ibidem docendarum tibi demandatam provinciam plures annos gesseris, par est , ut loci existimationi consulas , eique
quam potes maximam acceptorum beneficiorum gratiam referas. Quapropter cum ad me venisses secundo Kal. Iul. ut gratum munusculum eruditae Dissertationis tuae de Divo Romulo Faesulano Episcopo mihi impertires , folia quaedam
huius primi Voluminis mearum Homericarum
Dissertationum in abaco meo posita aspiciens , quae nuper, tamquam mustum de lacu , e praelo dimissa acceperam a typographo , eaque lectitans, dum divinus cocolatis potus , quo Ieficeremur, parabatur , gauderes quidem , quod Bianuccium ibi continebant siquidem ea folia narrationem de Graeco studio inter Graecos meos auditores recensuerim , sed aegre ferres, quod alumnum Seminarii non dixerim ; praeterea percuperes , ut nonnulli alii adolescentes eiusdem Seminarii, qui
Graecis literis navant operam , CommemoraIem .
Equidem de Bianuccio me tibi purgans , nullam aliam respondebam eius praetermissionis fuisse culpam praeter incogitantiam ; si enim cogitassem , non praetermisissem , eodem plane modo, quo alios adolescentes ad quam scholam sive .colle-
359쪽
collegium pertinerent , ferme declaravi . Alio vero φ Seminarii adolescentes nominare nequivisse , quod ad solos meos discipulos Na
ratio illa contraheretur , in quibus unus Bianuccius e Seminario inveniebatur . Nihilominus pollicitus sum me occasonem aliquam eApiscaturum , qua ipsos quoque recenserem , tamque bono desiderio tuo obsecundarem a Neque . enim nΟ-vum , aut absurdum est discipulorum , qui nobilissimis facultatibus operam dederunt, recensonem scribi . Ut permulta alia exempla sileam , Marsilius Ficinus catalogum suorum scripsit Martino
Uranio , & Politianus in epistolis saepe describit suos ; ex quibus deinde discipulorum Politiani
catalogum collegit Fridericus Otho Menchenius in eius Vita , quae nuper prodiit . . Huiusmodi siquidem narrationes multum ad literariam hist Iiam conferre possunt . Quamobrem consilium a me susceptum tum huius , tum prioris Narrationis scribendae aequos rerum aestimatores non
puto fore improbaturos . Ut igitur fidem meam liberem , has ad te literas dare statui , quibus confiteor mihi esse multo iucundissimum , quod non desint in Florentino Seminario ingenio ac studio commendabiles aliqui adolescentes , qui
Graecae linguae cognitionem , quam tute ipse amas , conquirisque , avide sibi Comparent . Horum primum esse comperi Nicolaum Stantilaum Meuccium , qui viginti annorum aetate nondum exacta , adeo pervasit intima Graeci sermonis penetralia , ut non tantum scriptores probe intelligere
360쪽
ligere , atque interpretari valeat, sed etiam Graecos scribat versiculos leporis non expertes. Etiam Dominicum Mariam Cantagallium multum in Graecis literis piofecisse maximopeIe gaudeo . Horum inhaerent vestigiis Antonius Philippus Casinius , Iosephus Quercius , Franciscus CeC-cherellius , & quidam alii , qui Graecae linguae studio se accingunt . E Seminario item prodiit Hyacinthus Tosius Florentino Theologorum Collegio ascriptus , multis literis ornatus , Graeceque a Salvinio edoctus , & sub eo Homerum Latinis vers bus hexametris interpretari aggressus; necnon Clemens Iosephus Binius , qui fervido ingenio , ac varia eruditione praeditus Graecam linguam ipse etiam adamavit , & nonnihil attigit sub Marco Rossio S. Th. D. & Cleric rum S. Mariae Novae olim Magistro , Graecis
literis probe erudito . QuamVis autem Commemoratos Seminarii adolescentes non ipse docuerim nisi quod ad me audiendum Homericas Dissertationes in publico Athenaeo recitantem , aut ad Graecum studium cohortantem accedunt arbitror tamen quodammodo ad me peItinere. Si quidem Antonius Gaspar Franchius meus di. scipulus, decessor tuus semen Graecii studii in Flolentino Seminario iecit; quemadmodum etiamin Gymnasio S. Laurentii , ubi in. praesentia humaniores literas profitetur, in Graecae linguae rudimentis aliquos adolescentes exercere aggressus est . Fatendum tamen Meuccium , insignem, quam fecit in Graecis literis progressionem , non Tom. I. R r tam