Nomenclator agriculturae authore Carolo De Aquino Societatis Jesu

발행: 1736년

분량: 205페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Phalaridi Argentinorum tyranno , suo ingenio elabor tum , dono dedit Perillus , ut ad reos torquendos eodem uteretur: quod supticium primus omnium idem Perillus inventor expertus est. Ovid. Utque dedit justus tauri fabrieator abent , Se ego do paenas artibus i se meis. GuaruM. Vinum. Ex quo temulentia ebrietas , & temulenti ebrii appellati. Plin. Cato ideo propinquar sarminis . osculum dare jussi , ut sirent , an temetum olerent : hoc sum vino nomen erat; unde temulentia appellata. Ex quibus verbis etiam discimus antiquum fuisse nomen te-

. metum.

Τaguas . Vetus Scholiastes Horatii observat proprie esse ramum olivae cum soliis . Sed ad alios etiam arborum ramos extenditur.

TERMINus . Deus , & quidem ex antiquissimis Ethnicae se perstitionis . Cum enim Tarquinius Superbus Jovi templum in Capitolio erigere statuisset, cedentibus Diis aliis, Te minus selum & Iuventus, teste Livio, renuerunt vel Pau lum commoveri. Quod & AEnigma indicat apud Gellium: Semel , minusve, an bis minus sit , non fac scio , An utrumque horum, ut quondam audisi dicier: Post ipse Regi noluit concedere. Sacrificia & divinos honores habuit, quod in ejus tutela. fines agrorum esse crederent. Propterea ad eos designandos terminales statuae figebantur, quae informes erant rudesque lapides ; lapideae interdum columellae, & cippi finales diisti. Quandoque stipites etiam steriles limites

edocebant. Ovid.

Termine, sive lapis , Isse es defertur in agrissipes: Item Tibullus :Nam pereor, seu Uper habet desertur in agris ;Seu vetus in trivio florida serta lapis. Adde Lactant. desis Relig. I. I. e. ro. Huie ergo publice fulicatur, quasi custodi iam Deo, qui non tantum la

pili

172쪽

AGRI CuLTu RAE . Isrpis, sed etiam sister interdum es. mid de iis ditam, qui colunt talia , nisi ipsi potisimum lapidei ac stipiter esse ξ

Numa Pompilius primus apud Romanos populo agros definivit. Ad Saturnum alii eam divisionem reserunt: nam Antiqui terminos , limites , finesque agrorum nubios habebant. Tibuli. Non domus ultifores habuit, non ur in agris, I ui regeret certis Anibus arva , lapis. Et Senee. B polyt.a-.-- nullus in eampo sacer

Divisit agros arbiter populis lapis. Termini a Virgilio limites etiam appellantur. Nec signare quidem , aut partiri limite campum

Fas erat.

Caeterum limites proprie sunt viae cavae , utrinque maringinatae in agrorum divisionibus; quae viae plures terminos comple fiebantur. Prolixe de iis agit Salmasius in Glin. In Dei Termini honorem Terminalia a Romanis instituta. Ea sesta magna rusticorum Elemnitate celebrabantur . De his Diodorus: Eis sacra faciunt, Bostas eaedenter, quod nefas fit sanguine cruentari hos lapides; fid liba Cerealia, frugumque ostierentes primitias.

TERMINALIA . Vide Terminus .

Tas tua. Horat. Loca inhospita , nemorosa , quae auguriis antiquitus designata , horrorem quemdam quasi religionis incutiebant. Τiath. Proprie pars est cruris in animali, surae oppositata, rest enim sura pars cruris carnosa , tibia vero ossea . Ad hujus sormam compactum instrumentum muscum tibia , etiam dicitur. Constat calamo buxeo Osseo , aereo , eburneo, item ex olea , vel Oricalcho ; apud rusticos autem frequentius ex arundine . Idem instrum ontum multusorum , & in orificio repandum est ad modum tubae . Diia ferta fistula, quae componitur ex septem calamis, quorum singuli suam vocem reddunt; cum tibia unico constet , sed plurimis partibus perforato . Instrumentum est X non Diuitigod by Cooste

173쪽

62 NOMEN CLATOR

non usii dumtaxat, verum etiam origine rusticum . Quamvis enim Palladem inventricem habuerit; haec tamenta, eum deturpari sibi buccas inflando animadverteret, consistim illud abjecit; quod a Satyro suit susceptum I eO-que postea late nemora personuerunt. Virg. Incipe Maenalios mecum , mea tibia, versus :Ubi versius Moen alii, bucoliei sunt & pastorales, a Moenato monte Arcadiae, ubi ingens antiquitus pastorum copia . Excogitata subinde est tibia utricularis , nempe utriculus plurimis tibiis constans , quo rustici mirifice laetantur. Exacta praesertim messe iis utuntur, turmatim per vicos, pagosque, & urbes excurrentes; rusticisque modulis, non sine raudusculo, & lucello corra- se , ad consertam turbam , ut cum Virgilio loquar , Dant alius incompositos, ct earmina dicunt. Qui ejus ni odi canunt tibiis, utricularii appellantur; de quibus Suetonius in Neron. e. 1 . Hoverat se proditurum draulam , ct ehoraulam, is utrieularium. Topia ara . Vide sequentem Titulum . Topiastir . Plin. Iun. Appellantur qui lauros, myrtos, buxos , achantos , & elusinodi flexiles , & sequaces plantas ad formam testudinum concinne concamerant ad vOluptatem , usiumque perseuendi receptu viridi umbrosoque. Iidem arbuscularum ramos diustiles tondent , ut avium , 8e animalium quorumcumque figuras exprimant, vivamque quasi picturam spectandam exhibeant. Artem sic arbores figurandi topiariam vocat Cicero ad Luint. Fratr. in denique ilia paulati topiariam facere videan

tur.

Toacuhan. Cato. A torquendo dicitur. Machina, quata, uvae, oleae, & similia premuntur, ad liquorem exprimendum . Hymnis & canticis Baechi laudes persequebantur Graeci rustici, cum in torculari uvas calcabant , authore Athenaeo. Expiatum genus humanum a sanguine Christi Domini, qui effusius fluxit in Crucis torculari , Praenunciatum habemus ab Elaia c. 26. a. 3. 2 re ergo

174쪽

AGRI CuLTu RAE. I 63 rubrum es indumentum tuum, O vestimenta tua , sicut

ealeantium in torculari r Toreular ealcavi lus. TRADucas RAMI . Rarro. Alinusculi sunt, qui in aliam arborem traducuntur, ex quo illis nomen . Non ilum dicuntur de insitis , sed etiam de propagatis , praesertimuit eis . TRAHA . Virg. Vehiculum rusticanum , Dicitur a trahendor cum enim rotas non habeat, non volvitur, sed trahitur. Talauti uia. Instrumentum tritorium . Dicitur a terendo. Tabula est crassior , saxis & serramentis asperis onerata, quae, auriga imposito, jumentis per aream trahitur ad fruges terendas. Virg. Tribulaque, trabeaeque , O iui uo Mndere rasiri . Taiνisiuu . Dispositio finium inter tres agros . Sicular

tissimum. A terendo dicitur . Granum est nitidum , , grave, sislidum. Eius solliculus , quo quasi theca &vagina conditur , gluma appellatur e quod in apicem acuminatum desinit, arista est . Granum unum terrae traditum , probeque cultum , amplissimo foenore respondet agricolae . Augusti Procuratorem in Africa ex uno semine quadringenta grana ad eumdem misisse Plinius refert, quod plane incredibile memoratu est . Singulari certe benignitate factum a supremo rerum Conditore , ut siumma ubertate proveniat, quod est humano victui maxime necessarium, & caeteroqui frugum omnium nobilissimum. Solum serendo tritie o quodcumque est aptum . Foecundiores tamen reliquis regiones habentur Baetica provineia , Sicilia , AEgyptus , Africa , Italia praesertim , , quam Sophocles in Triptolem . Fortunatam vocat a singulari triticeae frugis ubertate. Idoneum sationi tempus ab occasu Plejadum, seu Vergiliarum, statuunt Scriptores optimi. Get.

Ais triticeam in messem, robusaque farra

175쪽

r64 NOMEN CLATOR

Exercebis humum , soli ue instabis arsis,

Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur , Gnosoque ardentis decedat sella coronae,. Debita quam sulcis committar femina. t Equidem serendi tempus, pro regionum varietate nonnihil varium , diligenter esse observandum Agricolturae consulti praecipiunt. Festinatam vero & serotinam sementem aeque omnes improbant. Quemadmodum in generatione animalium alia interdum in alia diversae naturae degenerantia transmigrant, idem in plantis & frugibus quandoque contingere animadvertimus . Hinc ex tritico Iolium enasci saepe cernitur. Tametsi autem aliqui existiment id non fieri vitio seminis putrefacti, sed potius per devecta ab imbribus , & aquis diffusis sui cujusque generis semina adventitia , nihilominus plerique Seriptores eam permutationem a corrupto similis naturae se . minio haberi opinantur . De cantharide , & aliis belli lis tritico noxiis egimus in III. Horreum . TRITuna . Vir . Actus excutiendi e glumis vel siliquis frumenta, quod fit in area virgis, pala, tribulo, jumentis, ventilabro, &c. Uide. TausCus. νι e. Quod ex radice crassus ex siurgit, ex quo rami germinant . Τucua tu M. A tegendo dicitur ; quod nihil in eo ornatum sit, sed habitationem solum praebeat, R ab aere protegat. Est enim cassita ex ulva palustri , vimine, & stra- . mentis consita ad usum pastorum , vel agricolarum .

Pauperis tecti eongesum caespite culmen .

176쪽

ACCA. Varro. Bos foemina. Ut discernitur vitulus a vitula, juvencus a juvenca , sic bos a vacca . VACERRA. Colum. Stipes defixus; sed proprie ad quem equi religantur ilia stabulo. UACuNa . Horat. De a vacantium a curis , & praesertim a laboribus rusticis. hinc hiberno tempore sacrificabant agricolae , cum ab agrestium laborum cessatione resciebantur. OPILNam quoque cum ης antiquae sacra Vacunae , Ante vaeunales sanguesedenique focos. A vacando dicitur. VALGIuM . Instrumentum quo area aequatur. Plin. Areat aequatur e lindris vel vastio. UaLLus. Palus; arborum & frequentius vitium sustentaculum . Virg. Exaeuunt alia vallos, fure que bicornes. VANNus . Virg. Instrumentum , quo ab acere & paleis post trituram frumenta expurgantur. VaΑΛ. Pertica. rara vibiam sequitur proverbium est, cujus meminit Ausenius . occurrit etiam apud Vitru vium, ubi Baldus varam perticam transversariam exponit, Philander contra arrectariam. Commodius Phila der ad exponendam indicatam paroemiam . Proinde svara, cum si arrectaria, compae a vel alligata vibiae, perticae transversariae, si decidat, vibiam etiam corruere necesse est. Monet adagium, abrupto semel pudore 3 , in omne vitiorum genus homines labi. VENTILaa uia. Instrumentum , quo legumina & frumenta , in sublime ejaculata , a glumis, siliquis, & paleis expurgantur. VEFRETuM . Colum. Locus vepribus consitus.

177쪽

166 NOMEN CLATOR

VERMIcu LATro. Vide Plantatio. Vast Ras . Varro. POrcus non castratus. Vastv AcTOR. Vide Aratrum. VaavacruM. Vide Aratrum. VEavax . Cic. Mas castratus inter oves . Viat A. Vide Hara.

UIcra. Semen pabulare, optimum lumentorum pabulum . Plin. Teia ineundanir arvis aptissimam a mant, eamdemque minime operosam agricoli1 .

VILLA. Apud Ciceronem villa est domus in agro. Persi i-eue id habet pro h e. Tune erat ager incultur sise σem , nune es culti mus eum νιima vilia . Ubi vides opponi villae verba illa sine tecto . Adde Plinii testimonium; Neque fundus villam neque viva fundum quaerat. Plinius Iunior I. S. Vis. I9. accomodatius ad usum loquendi, & ad acceptionem vulgariam hujus vocabuli, villam latius aecipit. Rogo, ut illi villa, at domus p teat. Columella villam in urbanam, rusticam ,& fruetuariam dividit, ut urbana pertineat ad patremfamilias,& ornatior sit, urbanumque in modum elegans: rustica,

ubi villicus eum operis villaticis degat: fruetuaria, ubi omnis generis frugum & seu tuum sit conditorium. Vide quae de iis domibus scripsimus in DII. Domus. Ioannes Baptista Porta, scriptor admodum diligens & eruditus villam dividit in domum , silvam , pomarium, Olive

tum , vineam , hortum , segetem , pratum . UILhicus . Ge. Uillae , reique rusticae curandae regendaeque praepositus. Duo potissimum sunt, quae in villico requiruntur ; alterum ut , quae imperat, ipse probe calleat, alterum ut rusticanas operas regendi artem possideat. Postremum hoc moribus optimis , indole benevola, aeque moderateque se agendo obtinebit. Alterum consequetur, si, nonnisi praejariis in omni agresti exercitatione experimentis, ad villaticum regimen suscipiendum accedat. Profuerit aetate integra , & in senium potius vergente ,

eligi villicum. Ut enim, quod est in adagio positum,

178쪽

Infene consilium , sic ab annis proveisto maturius & selicius imperium proficiscitur. Studiose in primis & amanter cum colonis , tamquam cum sociis , agat ; iisque morbo aflaetis , vel nimio labore languidis, & senio deficientibus curam adhibeat. occupet ipse frequenter laborum partem , ut alii ducem sequantur. Vigilantiam Cato in villico impense commendat, ut primus ad ani lucanos labores praeire, postremus cubitum ire consipiciatur . A temulentia , allendi studio, jactantia , intemperantia maxime alienum esse oportet. otium postremo tum ipse adversiari, tum ab aliis quam diligenter arcere satagat; quod est a Catone sapienter monitum :Nihil agendo homines male agere discunt.

VINALia. Vide sequentem Titulum . VINDEMIA. Cato. Dicitur a demendo, quoniam uva a vite

demitur. Collectio est uvarum , ad vinum exprimendum& asservandum . Argumentum uberis futurae vindemiae selent esse imbres , qui vere decidunt, vel cum adhuc acerbae sunt uvae . Autumnales pluviat officiunt illis potius; easque, largiore quidem copia, sed usu vapidas& depravatas reddunt . Opportunum vindemiae tempus inter Uergiliarum occasium , & Autumnale aequinoctium cum Varrone statuunt Scriptores alii. Conjeciturae , quaest per uvarum maturitate capiuntur a visu & gustu, fallaces sunt. Tutiorem notam exhibent vinacei, cum, de tersa viriditate, nigrescere incipiunt . Cupis, cophinis , corbibus , omnique comparata supellectile vindemiali , priorem caeteris curationem vindemiatores habent in uvis eligendis. Praecoces, & quae ex locis magis apricis proveniunt , prius debent decerpi . Racemos acerbos seeo 'ue detrahi jubent, quibus vini sapor siuavior cordi est . Iidem in lacu vinario calcati praelo siubjiciantur, ut quod reliquum musti est, exprimatur. Post expressa vina, defruti ad usus domesticos, loraeque ad

179쪽

168 NOMEN CLATOR

postquam totum mustum ex acinis est expressum. Eam potionem scite Plinius vinum operarium appellat. Uindemiae tempore Romani antiquitus celebrabant Vinalia; quo sesso novum vinum degustatum Iovi libabant. Et Omnium quidem nationum consensu tempus vindemiale exactum legitur singulari ostentatione hilaritatis , & ru- si icorum , e lacu torculari exilientium, excito quodam impunique fervore laetitiae. UINEA. Cato . Pars agri vitisera , quae vini causa colitur, ab eodem vinea dicitur. Vinea in humilem , & sublimem a Varrone dividitur . Humilis est quae humi strata serpit, atque disipergitur sine ullis adminiculis; cujusmodi in plurimis regionibus conspiciuntur . Sublimis, vel Qlitaria est, eaque pedamentis fulcitur, vel arboribus nexa in sublime se agit, scanditque earum cacumina , & ar bustiva appellatur. Transversis etiam perticis & palis extenditur, & pergulana iugata nuncupatur . Quod ad congruentem coeli posituram attinet, cum campestres aliae sint, collinae aliae, vel montanae, nihil certi de iis praecipi potest; standumque ustii & experientiae locorum , 8c agricolarum silertiae , qui pro ipsa vitium varietate diversis in loco vineas conserunt. Plin. Ad fili naturam , ad Dei ingenium, ad earia cujusve mores dirigenda fler-ria es . Praeterea exortivum prospectum alii laudant , meridianum alii; occasum prae exortu non pauci commendant ; nam borealem improbant omnes damnantque . In universum licet vehementer aestuosa & praegelida loca vitibus officiant, compertum tamen est calido eas potius,

quam frigido coelo laetari. Adversi omnino sunt tractus' uligine obsiti , vallesque coeno serdidae perinde ac summi jugorum apices, perpetua ventorum agitatione perinflati . Percommodum illud censetur selum, quod inter aestum & frigus immodicum, temperamentum modumque obtinet . Tosaeeam , glareolam , argillosam , &sabulone rubentem terram , quae argumenta siccitatis habentur , merito vites refugiunt, quae potius agrum plu vium di Dissiligod by Corale

180쪽

vium , alimenti copiam , selumque resblutum , laetum , & minime aridum desiderant. V4NuM . Liquor viti genus , ex uva expressus . Bacchi inventum est , ut plerique tradunt. Virgil. Liber, alma Ceres, vestro si munere tellar, Chaoniam pingui glandem mutaviς arisa, Poculaque inventis Achelo, miscuit uvis c . Ubi adverte, cum primum is liquor innotuit, aqua fuisse temperatum . Bacchus ipse idem indicavit , ascitis sibi in

- coronamentum frondibus hederaceis , quae vini ardorem - retundere feruntur & hebetare . Nimirum ut morbo proxima medela esset, vinique immodico ussit hedera conciliatrix mbrietatis occurreret. Caeteroqui ut vinum in-- temperanter haustum ebriossis , adempto rationis usu in. furorem agit, sic moderate usurpatum animos exacuit,

. exsuscitat vires desides torpidasque , & ad consilia provi-- de capienda mentes inflammat. Expressit id Aristophanes

in Equit. sidi tune sinum audes calumniarier

Luasi ad eonsultandum nihil a erat bonI

Nestor certe apud Homerum , cum aliquanto liberalius se vino proluit, consilia Graecis affatim utilia & salutaria . R Germani inter pocula consultasse in conviviis memorat Tacitus ; quod, ut ipse scribit, nudo mG: gis tempore aut ad symptior eogitationes 'Ieat animus, . aut ad majores inealescat. Uini in doliis , amphoris, ca-i diique condendi mos fuit antiquissimus. Sic autem iis Ue- teres utebantur, ut ea pice diligenter oblinerent, aptarentque in locis , ubi sumus possiet pervadere , quo vina

. Celerius maturescerent. Horat.

Hie. dies anno redeunte fessur Cortuem ad rictum pice dimovebit Amphorae , fumum bibere insiturae. Consule Tullo. Non Consulis sistum, sed & loci nomen , ex quo vina pro- . Veniebant, adnotare antiquae fuit consuetudinis. Iuvenal.

SEARCH

MENU NAVIGATION