장음표시 사용
201쪽
Isa PETRI IOAN. PERpiNiLNi; . benevolentiam , & studium in sodalitatem . il in f H nostram singulare , cum officiorum magni
tudine assequa omnino non polum, hoc certe quamvis exiguo munusculo , quantum
in me erit , universae posteritati testificabor. Accipies igitur indicium observantiae, pignus animi,Obsidem mes perpetuae in te voluntati S : neque secus accipies, quam si tibi ab universa sodalitate mitteretur : & quod audire tibi vel per errorem , vel per negligentiam nostram non licuit, vel etiam per observantiam , minus fortasse necessariam , at tibi certe debitam , cum Vereremur, ne amplitudinem tuam putaremur contemnere, si
te quotidie ad audiendum invitaremus, leges & animo, quo nostra soles, injuriamque omnem , quam tibi , quae tua est humanitas , D im existimas, quod nequaquam fueris , cum velle & optare te significasses, advocatus , hujus munusculi compensatione delebiS.