장음표시 사용
181쪽
x a PETRI IOAN. PERpINIANI notus , verum , ut accepi, juvenis industrius,& in emendandis iis, quae imprimuntur, bene exercitatus , a me petiit ut se tibi per li. teras commendarem. Romam enim ire se aiebat , & optare valde, vel operam tibi navare suam in corrigendis libris , si forsitan eriti illa tibi necessaria r vel si non erit, alicui per te maxime , cui necessariam es se intelligas, commendari. Nonnihil equidem dubitavi scribendumne mihi esset de eo, cujus neque scientiam, neque exercitationem , neque industriam cognitam haberem. Uerum a Roilo tuo quidam, vir sane bonus & memor, ad me hominem adduxerat. Hunc ut sua causa susciperem laborem,
orabat: juvenis ipse quandam ingenuitatem prae se ferebat. Faciendum mihi esse duxi, ut hasce literas ad te darem, vel quia petentibus hoc quicquid est officij negare satis honeste non poteram, vel quia non arbitrabar alienum humanitate tua hujusmodi hominem industrium sine incommodo tuo juvare, si possis; vel quia magnam te laudem facilitatis assecuturum videbam, si me quinque his de rebus tecum agere non indigne patereris; vel quia posse fieri sentiebain, quod aliquando tibi accidisse memini, cum
adessem, ut hujusmodi hominibus indige
182쪽
res ἔ vel certe, quia Christophori Longoli,
nomen, & cognationem multum apud te, prope alterum Romanae elegantiae paren tem , valere debere existimabam. Ea industria hominem esse cupio, onus ut tibi possit allevare. Quod si ita erit, mihi pergratum accidet, quidquid ejus causa feceris. Quod scire volebas a Rollo, mihique venienti mandaras , de eo scripsi ad te hoc ipso
mense diligenter. Summa earum literarum& sententia, haec erat: hominem illum summa infamia fuisse, magis impuritate vitae, quam religionis ulla commutatione. De Plinio rem ab eo perquam accurate fuisse perfectam, sed communium temporum casus, & typographorum , quos ille condu-Xerat , fugam, ne Opus ederetur, obstitisse rei te scribere posse credo sine dedecoris metu. Addebam, gravi me conflictatum morbo ν tandem salvum , & incolumem pervenisse Lugdunum ; orationem habuisse de veteri religione retinenda; et orationi archiepiscopum, & praetorem urbis interfuisse, archiepiscopum postea gymnasium nostrum
. invisisse , me sacras literas interpretantem suisse ab eo valde non patienter modo, Ve. Tum amanter etiam auditum. Sed eas literas tibi suspicor nondum esse redditas. Nam
183쪽
r PETRI JOAN. PER PINIANI hin fasciculum conjeci, summo magistro nostrae societatis inscriptum et eum porro fasci-cuIum Antonius Possevinus amico nescio cui suo hinc proficiscenti dedit. Iste amat te plurimum , & salutem tibi jusserat adscribi, cum apud nos esset, ac suo nomine agi gratias, quod tanto studio fueris nostram
societatem complexus. Narraveram enim de te multa ex hoc genere, quae eum valde oblectarant. Tu velo dic multam salutem )Aldo, multam communibus amicis, quibus eam arbitrabere non injucundam. Sed ecquid habes de tuis in epistolas commentariis ὸ ecquid de actis concilij Tridentini fac me obsecro certiorem : & si quid aliud putabis ignorare me non debere. Collegium nostrum Romanum , quod tibi commendem non est, cum memoria teneam multas
pugnas a te pro ejus existimatione , fuisse pugnatas. Hoc tantum dicam, scire me te, quae tua est apud omnes auctoritas , magno praesidio posse esse veritati, & vero etiam serpenumero fuisse. Quicquid ejusmodi feceris , id me pluris esse facturum , quam si omnia in me unum studi j & amoris & benignitatis vel ossicia, vel beneficia contulitises. Vale , meque ut facis ama. Liagduni. v. Cal. Decemb. M. D. LXV.
184쪽
ALIQUOT EPISTOLAE. 17 Paulin Manutim Petro Dan. Perp-ano. XXV. AMabam antea non vulgariter amorem in me tuum, cum praesertim suavitates in tei essent ingenij multae, rara probitas , doctrina prope singularis. Nunc quam inexhauriendo mandato , quod humanitate tua fretus discedenti tibi dederam , curam& diligentiam adhibuisti, ea me sic affecit, ut omni te animi mei sensu complectar , omnia tibi quasi jure optimo debita studia& ossicia pollicear. Quamquam de amico meo duriora significant literae tuae. Quae si
Vera sunt, amicum jam non appello : excellat licet ingenio, valeat industria, ex antiquis monimentis praeclara quaeque delibaverit. Haec inania sunt, nisi cum optima mente,& Christiana pietate jungantur. Qusdsi se respexerit , si cum eccleua catholica, id est, cum Deo redierit in gratiam, tunc ego me illi restituam, tollam hominem &ornabo , quantum in me erit , nullum ei deesse a me ossicium patiar , quod ad ejus . dignitatem , existimationemque pertineata Quod scribis Lugduni meliore jam loco re-
185쪽
Iigionem esse , & in eo te strenue operam navare, non miror te tui similem esse , praesertim in communi salute : publicam vero rem quotidie melius ire , contra quam& sperabant nefarij homines , & agebant , vehementer gaudeo. Rex autem adoleueens ac paene puer , cum in Christi causam toto animo coeperit incumbere , superare videtur aetatem virtute, & plane is esse, qui majorum suorum laudibus aliquando respondeat. Possevino nostro cum salutem a me scripseris , hoc addes, memoriam illius nostrae veteris amicitiae mihi esse perjucumdam ; sed longe carius , longeque jucundius, quod omnes animi sui nervos, omnes ingenij sui vires , in profligandos apostolicae
sedis hostes assidue conferat. Gratulor sane optimo juveni de ista facultate, nec d bito , quin eum semper quocunque ear, quamcunque rem aggrediatur , ope sua
Deus , & prosequatur & juvet. Rouilium
lsraestanti humanitate virum, egregie de re-igione sentientem, si meo nomine salcitaveris, gratissimum feceris. Vale.Romae. XIV.Cal. Decemb. M. D. LXV. Cum epistolam complicarem , venit ad me, ut solet, officij gratia, communis amicus, diligens observator doctrinae titiae, Zerbi
186쪽
nus Ritius is rogavit, ut salutem tibi suis verbis adscriberem. quod facio libenter: teque rogo, si tamen hoc patitur humanitas tua , ut
ames juvenem , amore tuo dignum.
Petrus Ioan. Perpinianus Paulo Manutio. XXVI.
Vestus est non nemo per literas tardi- a talem in scribendo meam, mirarique se dixit, quid esset, quam ob rem tam diu omnino nihil, ad te praesertim, cujus animum erga me singularem satis cognitum haberem. Ego vero, ex quq sum in hanc urbem ingressus, cum aliis multis multa scripsi , qui mihi unanimiter omnes, Io. Martaro excepto , de industria videntur tacere voluisse ; tum tibi jam tertiam hanc epistolam mitto, cum literam tuam viderim prorsus nullam : nonnihil ut interdum silentio tanto commoVear , ac Verear, ne discedens iratam mihi reliquerim totam urbem, cui falso me carum esse existimarem. Videlicet hoc unum exilio meo deerat , ut omnium repente literae conticescerent, quarum mihi
sermo multo jucundissimus aliquid solatij posset afferre. Utrum suspicer potius, haud
187쪽
. L I78 PETRI IOAN. PERpINIANi equidem scio : non licuisse tibi per tuas oc- CupationeS multas atque graves, homini ,
ut nihil sit aliud , tui certe amantissimo perexiguum quiddam temporis impartiri at negotium Aldo dari potuit , ut pro te mihi responderet. Periisse literas meas ξ Esto :interierint priores , quod sane jam pridem
timere coepi : posteriores certe tibi reddi, . ejus ipsiuS intererat , qui ferebat. Fortasse te re1cribere volentem insperata Pij IV. mors , & urbanarum domesticarumque rei rum perturbatio retardavit. Ita mihi Deum .' propitium esse velim , ut statim atque de illo reip. Christianae vulnere audivi, tu mihi venisti in mentem, cui ne magno ea res detrimento fieret, valde metuebam. Vtinam qui . successit in ejus locum, sit tibi longe etiam melior , quam ille fuit, quod non tua mo-. causa , Verum etiam publica vehementer opto. Nam neque tibi vel ad rem, vel ad dignitatem quicquam deesse velim, & cum industria tua singularis, eximia pietate , sapientiaque juncta , magno universae reipu
blicae Christianae adjumento sit futura , si cujus principis munificentia sublevatur quantum illi de subsidiis necessariis detra
ctum erit, tantum damni sentio orbem terrarum esse fa cturum. Sed quae te cunque
188쪽
λLIQuo Τ EPIsTOLAE. 17scausa retardarit , tuae mihi literae tanto gratiores erunt , quanto eas diutius eYpectavi. Per humanitatem tuam te oro : quo sit loco res, fac me quam primum certiorem. Quod
mihi mandaras, feci diligenter. Conveni Roilium tuum; quid is, quid alij responderint, bis jam ad te scripsi. Comperi hominem
illum , de quo tu cognoscere Volebas, non tam opinionibus pravis imbutum esse, quam ipso vitae genere infamem : Opus autem ab
eo institutum, esse illud quidem perfectum ,
verum nondum tamen exiisse. Nos hic sumus in gymnasio publico , nobis a civitate di archiepiscopo commisso & tradito, ubi primum viginti abhinc annis natam & educatam & corroboratam haeresim fuisse aiunt
cives. Puerorum numerus his paucis mensibus auctus vehementer est , augeturque in dies magis, in quibus instituendis eo major hic cura ponenda est, quo sunt pericula religionis, quam istic, graviora. Speramus , unde exorta est illa lues , inde remedium ad omnes esse perventurum. Τheologiae .studia jacent omnino : nam ad quos ea res praecipue pertinebat, ij nulla de re mihi videntur minus, quam de officio suo cogitare. Urbs omnino est ad quaestum aptior, quam
ad philosophandum, in qua pecuniam quam
189쪽
18o PETRI JOAN. PER PINIANI vis grandem , qui tibi det scenori , quam qui brevissimam accipiat , vel cum grandi
sententiae foenore, disputationem. Mirum Aristotelis mei me desiderium tenet, quem hortatu exorsum tuo, aliquando te ipso &auctore, & adjutore pertextum iri non diffido. Sed numquid molitus Aldus , quod nos delectet Corradus vero noster ecquid ad te post profectionem meam Θ Aveo scire illa etiam , de commentationibus tuis in epistolas Ciceronis familiares , de concilij Τridentini actis, de reliquis Hieronymi scriptis, & si quid aliud putabis ad nos attinere. Si tibi fors redditae fuerunt literae meae
posteriores; quoniam μνημωnκον τι in
eis esse animadverti postea; dele, quaeso, nomen Herodis, Archelai repone ira ejus lincum. Nostrum collegium , quod tibi commendem non est , pro quo saepe te sciam magna contentione pugnasse. Sic tamen habeto quicquid ejusmodi pro veritate, innocentiaque feceris, id mihi gratius futurum , quam si me vacuum omnibus beneficiis ornares. Aldo salutem dices. Vale. Lugd. Non. Feb. M. D. LXVI.
190쪽
Petros Ioan. Perpinianus Andreae Vallensi,
Male factum , o factuna male i in morbum tam gravem tamque molestum incidisse te i tantam fuisse virium infirmitatem, ut nobis fuerit necesse tam diu carere solatio literarum tuarum i Quanquam non dubito, quin illa corporis imbecillitas animo te reddiderit ad occulta cum vitiis praelia fortiorem. Sed non possum tamen non dolere, ad eum to fructum non potuisse sine molestia pervenire. Tametsi longe alia ratio est doloris mei, de quo tu principio epistolae consessus es. Nam tu doluisse te ais quod multis ad nos venientibus nullas literas dedisses , cum discedenti mihi facturum te pollicitus fuisses : ut non. tam doluisse videaris , quod ego tot menses tuo solatio caruerim, quam quod tu non steteris promissis. Ego autem etsi magnum ex tuo tam diuturno silentio dolorem capiebam , tamen causa cognita multo , quam antea vehementius dolere coepi, ac infinitis