Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iga PETRI JOAN. PER PINr ANIIoci , quam id causari te, quod cum tibi grave perpessa atque asperum fuisset, mihi

futurum esset acerbum auditu. Nunc u

ro & tibi bene csse magnopere gaudeo , &de magistri tum doctrina , tum sanctitate tibi gratulor, & tuum illud studium singulare dialecticarum rerum non tam miror , quamdaudo : quod sane non video, cur o

fictumerga me tuum debuerit impedire, ut natalis Christi dies expectandus esset. Vtut est, moneo te, & exhortor , ut praeceptorem tuam observes , & colas , ad ejusque normam acerrimam dirigas , si quid hic Ualentinus plane abhorrens , & absurdus,& ab elegantia Italica longe alienus,&rte depravavit. Q aar mihi de praecipuis illis tuis& commilitonum tuorum studiis narrabas, ea certe gratissima fuerunt. Est tamen non exiguum quiddam , quod te patrio jure &auctoritate moneam. Nam si tu , mi Andrea, sic accipies, quod promiseras te omnium consuetudine prohibere, ut alios indignos putes, quibuscum ipse verseris, eorum colloquia tibi perniciosa fore credas; timeo ne tuis moribus plus arrogantia detrimenti afferat, quam salutaris disciplina lucri. Quare sic te potius contineas velim, ut te unum judices indignum hominum luce, ac vix in uno aliquo obscurissimo talis do-

192쪽

mieiiij angulo ferendum. Sed hanc tam gravem monitoris personam depono , quam suscepi. Nolo videri magister morum 'atq; notae. Habes patrem Xaverium tirocinij tui prudentissimum dacem : habes doctorem abundantem caelestis philosophiae piar ceptis : habes P. rectorem diligentissimum disciplinae custodem : hi tibi nullum vel praeceptum, vel consilium dees te patientur , ad vitam bene beateoue degen AEam. Ego ab admonitione , & praeceptione transeo ad narrationem, tibi , ut spero , non insua Uem z nam exponam tibi pugnam a duobus

Hispanis in Gallia sine sanguine pugnatam , sed non sine bili & clamore. Est in hac urbe quidam natione Hispanus , religione; si tamen religio illa dicenda est, ac non potius religionis corruptela 3 sed religione tamen , ut ipsi loquuntur , Gebennensis , ex intima Calvini disciplina , quem ego tanto detestabiliorem puto, quanto plura , & ad speciem prsclariora prae se fert signa maxim

rum virtutum. Is aliquando ad me venit ,

verbo quidem aliquid discendi causa, re ipsa

tamen multa docendi. Hominis eruditionem quaerisὸ artificem aiunt esse bombycini pectendi: artium earum , de quibus tu forte

suspicabaris prorsus rudem se esse ingenue fatebatur : sed addebat Spiritum sanctum

M iiij

193쪽

i 84 PETRI JOAN. PER PINIA NInullum a sua schola hominum genus excludere : itaque δάκ me videri volebat. Scripta Omnia , canonicis eXceptis, homo confidens , & audax repudiabat. Calvinum ipsum , si qua in re, aut falsum fuisse , aut fallere voluisse demonstrares, hominem extitisse , errare potuisse respondebat. Cum ab hominibus peccata remitti omnino negaret , cum id Deo tribuendum esse diceret, & sacerdotibus adimeret omnem potestatem; quid, inquam , si mihi rex ducentos aureos ad te perferendos daret, eosque tibi ipse numerarem , an non tu regiam munificentiam praedicares , abs me tamen pecuniam numeratam fatereris λ hic ita coepithetesitare miser, nihil ut contradicere auderet. Induxi de mysterio corporis , & sanguinis Christi sermonem , in. quo cum ille sibi triumphare videretur , & Christum in cae Ium ascendisse diceret, ac sedere ad dexteram patris I an non putas , inquam , posse Christum , verum Deum , uno tempore & in Celo esse, & in mysterio λ itane tu homuncio iligenij tui finibus definis ac circumscribis divinum numen. Q jd igitur,inquam,attinet Christi ascensum in canum commemorare quia non vult, inquit, licet posset. Nam ipse dixit spiritum carnem & ossa non habere. Ergone s inquam , ubicunque caro & ossa

194쪽

ALIQUOT EPISTULAE. I 8s non cernantur , ibi humanum corpus non

esse credis Θ Ego vero non credo, inquit. Quid, inquam, cum a Nazarenis modo non de saxo dejectus , ipse transiens per medios illorum ibat an non corpore inter eos versabatur Z Prorsus , inquit. Quonam ergo modo fecit, ut a nemine videri posset ξ illi sit incedentem Christum oculis aspexissent, suas ab illo continuissent manus s quem altissima de rupe praecipitare voluissent Θcarnem & ossa scilicet, quae paulo ante vere habebat , statim ut .iί αδεν se ipse fecit, repente desiit habere: Nam ibi corpore fuisse evangelistae verba declarant. Hic dubitare & aestuare miser , nec ullum prum

dentem exitum invenire. Corpore inter Nagarenos vere fuisse conservatorem nostrum , nec veram carnem & ossa habere

desiisse : amplius tamen deliberandum esse dicebat. Sic miserum hominem dimisi ,

cum monerem ut referret ad doctores suos.

Nihil eos vero respondere dixit : postea se

ad me rediturum ; rediit autem nunquam. Vix credas , mi frater , quanta sit istorum contumaciat, quae obstinatio voluntatum equo magis orandus est Deus, ut cos aliquando reducat in viam. Benedicto & Pompeio, cum erit otium, rescribam, quibus &omnibus veteribus discipulis meis, si salu-

195쪽

186 PETRI JOAN. PER PINIANItem verbis meis dixeris , gratissimum mihi feceris. De P. rectore quod scribis , nequaquam mihi novum accidit ; non miror eum esse similem .sui r quem a me quam officiosissime, amantissimeque salutabis. Te quotidie esse mei memorem laetor; quod te

oro, ut facias diligenter. me neque tui, neque aliorum unquam immemorem futurum existima. Vale. Lugduno. XVI. Cal.

April. M. D. LXIII. Petrus Ioan.Perpinianus Pinuo Emanueli Saae.

BIformes literas tuas tanto majore Cum voluptate legi,& saepe legi,quanto minUS expectabam futurum ut homo occupatissimus & quidem iis in rebus , quae ab humana consuetudine longissime abhorrent, ad me, ad ultimas Oceani oras amandatum, literas dares. Vide, quantum abfuerit, ut quererer , quod nihil scripsisses. Mi pater, ne id quidem optare mihi in mentem aliquando venit. per illum , quicunque fuit, tantum eX postulabam, quod nullam abs te unquam salutem accepissem , cum mihi aut scires , aut existimare deberes multo ju-

196쪽

cundiorem fore salute ipsa, quod a te veniret. N'llem tam imprudenter ille fecisset

lamentationes, ut tu vocas, meas. Est m,

hi tamen gratissimus error ille, qui tantam mihi attulit volaptatem, sed non quaecun que grata sunt, eadem sunt etiam probata. Verum quid fuit, quod epistolam tuam velles duplici facie ad me venire cur Ianum

bifrontem finxerit vetustas , causae multae amythologis & poetis explicantur : cur tu biformes esse volueris liter as tuas , causam equidem nullam aliam excogitare possum, nisi singularem suavitatem morum tuorum, quae fecit, ut ad me scriberes, ut dicitur,

quicquid in buccam. Ex quo intellexi magis , quod mihi nunquam dubium fuit, quo sim apud te loco. Mihi quidem illa varietas& distinctio magnae voluptati fuit , cum mi hi modo viderer veterem illam Romam , ' modo recentem Hispaniam tueri. Quam tibi parem gratiam referre possum p Visne ordiar a profectione mea, ut tu fecisti Digressus a vobis, & adversa valetudine in 'iaconflictatus, Lugdunum perveni ἔ orationem habui et literas divinas interpretatus sum :ab externis non raro interpellatus: cum hae reticis aliquando sum congressus : inde Lutetiam venire jussus, urbem vidi omnium, quas unquam viderim maximam; defensi

197쪽

188 PETRI JoAN. PER PINIANtnem sodalitatis nostrae , cardinali Lotharingio scriptam obtuli; de veteri religione re-rinenda , cujus argumenti fuerat oratio Lugdunensis, Duas orationes habui inter haereticorum non modo sibila , verum etiam arma. Nunc tertiam meditor. Curete inferiores tuis, sed ingenio meo longe superio- Ic5 qui nec aurum , nec argentum in aerarium Ecclesiae inferre possumus. Hoc nostro aere sumus contenti , quod a vobis uti par Crat repudiatum , Galli cupide , sine causa fortasse, cupide tamen, ut video , am plectuntur. In his occupationibus erit mihi tam gratum, quam quod gratissimum, deis te audire. Sed satis erit, si quando percos, qui ad me saepe scribunt, me jusseris sal Vei C. Vale, mi pater, ac mihi tuis precibus &sacrificiis placa numen divinum. Lutetia. X II.

Cal. I iiij. M. D. LXVI. Petrici Ioan . Perspini us Neapolioni Comit olo. XXIX. Go vero, mi Neapolio , quod te pude- C re debeat A nihil csse video ; quae mihi

summam laetitiam , atque Voluptatem possint afferre, video eme permulta. Nam & tibi , quod ad ossicij religionem necesse nona eat , id aliquando tamen voluisse facere ,

198쪽

laudi potius , quam vitio vertendum est:& mihi nihil poterat accidere jucundis, quam ut aliquid a te literarum acciporem , cui nihil est mali, quod non metuam , nihil boni , quod non optem. Recognovi enim in sermone tuo , qui veluti quidam animi vultus est, ingenij suavitatem , & amabiles mores tuos, pudorem singularem, studium humanitatis , atque doctrinae; quarcum possent, etiamsi officio tuo defuisses , quamvis ardentem ira & dolore animum tibi facile placare, tu ipse cogita, quanta me jucunditate perfuderint, non tibi modo nihil succensentem , quod non scripsisses, verum no suspicantem quidcm has tuas partes posse videri, quem ego nullo nequc sto neque verbo devinxistem. Nihil dico

de illo quasi cantu literarum tuarum , qui longe dulcior illo concentia , quem tu mirifice laudas , quam Vere nescio equidem; amice quidem certe di benevolo; incredibile est, ut me tacentem, & languentem adscribendum cxcitarit. Quo minus necesse Crat me, ut tibi rescriberem , vel orare vel admonere. Erant enim ita scriptae litera tuae, ut multi S a qui te non nossem , admirationi possent esse HMus epistola pars, ut apparet, major desideratur.

199쪽

3so PETRI JOAN. PER PINIANI Petrus Ioan. Perpinianus claris o Venetorum oratori lacobo Soramis, viro patricio.

IM portuna me studia multorum , Sorani

clarisime, prorsus de perpetuo instituto vitae, consilioque deducunt. Nunquam enim eorum mihi ratio probata est, qui vel inani colligendae famae cupiditate , vel inconsiderato studio ceteros juvandi , quidquid scripserint, dixerint , cogitarint, ac intCrdum etiam quod ne cogitarint quidcm, ata emittere festinant, ut non tam edere , quam foras projicere videri queant. Ac si verum quidem volumus confiteri, quid stultius fieri potest , quam celeritatis gloriam aucupantem, infamiam subire temeritatis, aut volentem aliis prodesse,obesse sibi praesertim cum in hoc genere nocere nemo sibi possit , quin illis etiam officiat,quibus vult esse consaltum. Nam qui operis edendi festinatione,ante- partum eloquentiae, vel doctrinae nomen amittit, eum dicendi vel cognoscendi studiosis multa imitanda proponere necesse est, quae si

sequantur , nec eloquenteo unquam , nec Disiligoo by Cooste

200쪽

, ALI UT E P Is Yo L AE. Is Idocti sint futuri. Quod cum ita sit, statueram equidem aut omnino nihil in tanta turiaba scriptorum edere, aut , si qaid foras dandum videretur, non prius id exire pati,quam& diligenter limaretur, & cum amiciS, quorum esset intelligens & acre judicium , communicaretur et ut si quid minus elaboratum a me fuisset, atque perfectum , id aliorum

prudens , & opportuna correctio,ianquam manus eXtrema ,perpoliret. Nunc vero ut

initio dixi, de consilij mei ratione dejectus, quam orationem habui Kal. Octob. de hamana , divinaque philosophia discenda, eam

prope ante cogor emittere, quam potuerit transcribi, certe prius , quam tota a me causa pertractetur: idque in ea urbe, in qua multis tametsi non suppeditat materia, tamen nec voluntas reprehendendi nostra deest , nec facultas. Quare in tuo eam nomine apparere volui, ut si crunt male dicendi

cupidi, humanitatis, & prudentiae, &doctrinε tuae splendore deterreantur. Tu enim is es , qui & clarissime familiae nobilitatem, & amplissimae civitatis dignitatem ita consilij gravitate, suavitate morum , Optimarum artium lace decorasti, ut plus eis fere, quam acceperis , ornamenti retulisse videaris. Quae si cujus audacia contemnet, ego tamen officio meo satisfecero : qui & duam erga me

SEARCH

MENU NAVIGATION