장음표시 사용
611쪽
DE LE GE AQUI L I Aa 12 Iut si quis alienum hominem, alienam ve quadrupedem , quae pecudum numero sit, injuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuerit, tantum domino dare damnetur. De quadrupede , qua pecudum numero est. I. Quod autem non praecise de quadrupe- de , sed de ea tantum, quae pecudum numero est, cavetur, eo pertinet, ut neque de feris b stiis, neque de canibus cautum esse intelligamus: sed de iis tantum, quae gregatim proprie pasci dicuntur. quales sunt equi, muli, auni, Oves, bOVes, caprae. De suibus quoque idem placuit. Nam di sies pecudum appellatione
ct seq. I. 29. I. 3. b. r. Cie. pro Q Roficis; Lἰto eantes ata, j dicio damni injuria eonstituto. Damnum generaliter significat omnem deminutionem rei alienae, &c. I. 3. Aedamn. ins Hoc autem loco in speeie accipitur pro eo,quod eontingit cum interitu aut corruptione rei, te proinde sine lucro damnum dantis. V A D R V P ED E M , Q. π AE, P Ee v D v M N U M E n od Lex igitur Aquilia servis exsequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt. I. 1. g. v. eod. Quamobrem in Pr.d. I. L. pro quadrupedem melpetvdem, legendum est, quadrin edemve peeudem. Hollam. . T A N T v M DOMINO DAREJ d. I. R. pr. In lege Aquilia videtur scriptum fuisse , tantum aes dare ero cla renae eso. arg. I. II . g. 6. eod. ero tenuiter, id est , domino , ut in Florent. Se Glosi' Graec. Lat. in δεσποDis. Criae. 17. s. I 1.
. Noret serie J Non simpliciter, aut indistincte , non άπλως, aut ἀπετίμως , ut Th. AE GREGAT M PAsc13 Hoe est, in gregetistoris imperio subjecto. Itaque Caius bestias a pecudi us distinguit a. I. Σ. g. 1. DE sv Invs i DEM Acv ITId. I. . g. . I. 6y. g 4. de leg. 3. Dubitandi forte causa fuit, quod sues non ut reliquae pecudes, graminu dc viridibus pabulis comm de
612쪽
sm Lin. IV. Ti T. III. continentur: quia& hi gregatim) pascuntur. Sic denique&Homerus in Odyssea ait sicut Elius Martianus in suis Institutionibus r
2. Iniuria autem occidere intelligitur, qui nullo jure occidit.Itaque qui latronem occiderit , non tenetur, utique si aliter periculum effugere non potest.
de alantur; sed sui Varro M Columella tradunt maximo
faba , hordeo , glande , 8ce. indigent: M si rure sint, tamen caducis arborum baccis, Se effossis radiculis, 3cc. potius quam gramine vescuntur. Hotom. HOMERus3 Locus est apud Poetam Odyss. 13. zitatur a Marciano d. I. g. 4. de Ieg. 3. NULLO IURE oce ID TJ Injuriam hic aeeipere nos oportet, non quemadmodum circa injuriarum ctionem , contumeliam quandam, ted quod non iure factum est, seu damnum culpa datum. I. s. S. I. h. t. ει vel levissima. I. 3I. I. 4 . eod. I L A v R O N E MJ Nam quod quis ob tutelam corporis sui Deit, jure fecisse existimatur. Lyde jus. O jur. cum adversus periculum naturalis ratio permittat se dela dei e. t. q. . s . I. 4. t. SI ALITER PER I cvLvM, 8cc.J d. L 63'. g. 4. Itaque si quis cum posset intentantem perieulum apprehendere , occidere maluit, injuria fecisse videtur. a. I. s. Nec ultio permissa , sed defensio, quae ita excusata est, si urvata sit moderatio inculpatae tutelae. I. I. C. unde M.
613쪽
DE LE G E A v ILI A. 123 De casu, dolo , culpa. 3. Ac ne is quidem hac lege tenetur Ficasu occidit: si modo culpa ejus nulla inveniatur. nam alioqui non minus ex dolo, quam ex culpa quisque hac lege tenetur. De jaculatione.
. Itaque si quis, dum jaculis ludit, vel ex
ercitatur , transeuntem servum tuum trajecerit, distinguitur. Nam si id a milite in eo campo , ubi solitum est exercitari, admissum est, nulla culpa ejus intelligitur, si alius tale quid admiserit, culpae rcus est. Idem juris est de milite , si in alio loco, quam qui ad exercitandum militibus destinatus est, id admiserit.
De putatione. s. Item si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope
viam publicam, aut vicinalem id factum est ue
614쪽
neque proclamavit, ut casus evitari posset, culpae reus est: sed si proclamavit, nec ille curavit praecavere , extra culpam est putator AEque extra culpam esse intelligitur,ssi seorsum a via forte, vel in medio fundo caedebat, licet non proclamavit: quia in eo loco nulli extraneo jus fuerat versandi. De euratione relicta.
6. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem ejus , & ob id mortuus fuerit servus, culpae reus erit.
De imperitia medici. 7. Imperitia quoque culpae adnumeratur: veluti,si medicus ideo servum tuum occiderit, quia male eum secuerit,aut perperam ei medicamentum dederit. De
L Ie ET NON PRO eLAMAviv I Quoniam di-Vin re non potuit, an per eum loeum aliquis transiturus es ser. Quod si etiam per locum privatum vulgo iter fiat, de culpa agi poterit. d. I. 3r. - 6. Qui aERvvMs EevrY' Quamvis bene L8.eod. Solebant olim medici venas ineidere, M aegris sanguinem mittere. Cic. Pisoniana. 7. IMPERITI A rabo star E a Imperitia alterius rei per se culpa non est; secrin eo, qui peritiam aut artificium profitetur, culpae adseribitur , si quid circa hoc per
615쪽
De imperitia ct infirmitate mulionis,
aut equo vecti. 8. Impetu quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non potuit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. Sed dc si propter infirmitatem eas retinere non potuerit, cum alius firmior eas retinere potuisset, aeque culpae tenetur. Eadem placuerunt de eo quoque, qui cum eouo veheretur, impetum ejus aut propter infirmitatem,aut propter imperitiam suam retinere non poterit.
de haredibuε. 9. His autem verbis legis, Rueanti id eo iuunnoplurimi fuerit, illa sententia exprimitur :ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus,
aut mancus, aut luscus erit occiderit, qui in eo anno integer, aut preciosus fuerit, non tanti teneatur, quanti hodio erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit: qua ratione creditum est poenalem esse hujus legis actionem: quia non solum tanti quisque obligatur, quantum. s. I MPETu MVLA RVMJ EX C*o d. I.8. I. I .h.r. PROPTER INFIRMITATE MJNeque iniquum est infirmitatem culpae adscribi, quoniam nemo temere fectare debet , in quo vel intelligit, vel intelligere debet , infirmitatem suam alla periculosiam futuram. d. I. 8. I. I.
9. QuANTI EO ANNO PLvRIM IJ Annus enim retror sus computatur, ex quo quis occisus est. I 2 I. I. I. I. 23, 3. 3. eod. repetitis scit. ex die caedis 36F. diebus. POENALEM EssE LEGIS ACTION EMI Nam
ut poenalis habeatur, sumit posse praestatem aestimationem cauperari. I N
616쪽
126 LIB. IV. Ti T. III. tum damni dederit, sed aliuuando longe plu
ris. Idcoque constat in haereciem eam actionem non transire, quae transitura fuisset, si ultra damnum nunquam lis aesti maretur.
fiuia astimatur. Io. Illud non ex verbis legis, sed ex inter
pretatione placuit, non solum perempti corporis aestimationem habendam esse secundum ea,quae diximus: sed eo amplius,quicquid praeterea perempto eo corpore damni nobis illatum fuerit, veluti si servum tuum haeredem ab aliquo institutum,ante quis occiderit,quam is jussu tuo haereditatem adicrit: nam haereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat. Item si ex pari mularum unam, vel ex quadrigis equorum unum quis occiderit, vel ex Comoedis unus servus occisus fuerit, non
2lum occisi fit testimatio, sed eo amplius id quoque computatur, quanti depretiati sunt, qui supersunt.
De concursu hujus acZionis, se capitalis.
II. Liberum autem est ei, cujus servus oc
I N MAEREDEM NON τα Assi REJ Nis sorte ex damno locupletior haeres factus sit. I. 13. 9- 8. eod., 1o. QI 1 eQVID AETER E A DAMNI I L. L AT v MJ Extra rem principalem; quod variis exemplis illustratur. I. LI. g. ult cum E. eod. Damnum nutem intellige pecuniarium : nam affectionis ratio non habetur, veluti si filium meum naturalem Occideris ι. 33. eod. Ex v Anx Muta ARUMJ Lvxo g. ein. ubi Paulus scribit , etiam causas eorpori eo erentes aestimari. DE PRETIA ur sv NTJ Utitur eo verbo Paul. Lχχ. g. I. Tertuli. ad Nar . a. c. o. Glossi Lat. Gr. HQ-Pretiatι , la His . π1. E ae
617쪽
DE LEGE A VILIA. 27 cisus fuerit, & ex judicio privato legis Aquiliae damnum persequi, dc capitalis criminis
Caput fecundum. Ita Caput se ndum legis Aquiliae in usu
Caput tertium. Ruod damnum vindicatur. I 3. Capite tertio de omni caetero damno cavetur. Itaque si quis servum, vel eam quadrupedem, quae pecudum numero est, vulneraverit: sive eam quadrupedem, quae pecudum' numero non est, veluti canem, aut seram bestiam vulneraverit, aut occiderit, hoc capite actio constituitur. In caeteris quoque omnibus animalibus, item in omnibus rebus, quae anima carent, damnum per injuriam datum, hac parte vindicatur Si quid enim ustum, aut ruptum , aut fractum fuerit ,actio ex hoc capite constituitur: quanquam poterat ista rupti appellatio in omnes istas causas sussicere: Ru
ptum enim intelligitur, quod quoquo modo
eEREJ Iudicio publico legis Corneliae de sicariis. I. M .
g. 9. eod. I. 3. C. eod. Nam lex Cornelia non distinguit , uis homo occisus sit. I. I. g. L. ad let. Grais scar. mo-o dolo malo occisus sit. d. l. 23. g. 9. nam in hac lege domlus tantum pro facto accipitur, non culpa , ne lata quidem.
Ac jam tempore mediae jurisprudentiae in desuetudinem :abierat. I. 27. s. q. h. t. . 13. CAPITE TERTIO3 verba capitis tertii rese runtur ab Ulp. I. 27. g. s. eod. ejusdemque I. g. 6. 8c dei ceps fuse cxplicantur. RVP TvΜ ENIM I N T E L L. I G I T FR,Ac.J Vere
618쪽
y28 LIB. IV. TIT. III. corruptum est. Vnde non solum fracta, aut usta, sed etiam scissa di collisia,& effusa, dc quoquo modo perempta atque deteriora facta,hoc Verbo concinentur. Denique responsum est, si quis in alienum vinum aut oleum id miscuerit,quo naturalis bonitas vini aut Olci corrumpereturueex hac parte legis Aquiliae eum teneri.
De dolo ct culpa.t . Illud palam est, sicut ex primo capite
demum quisque tenetur, si dolo aut culpa ejus homo aut quadrupes occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite de dolo aut culpa,& de caetero damno quemque teneri: ex hoc tamen capite non quanti in eo anno sed quanti in diebus triginta proximis res fuerit, obligatur is, qui damnum dederit. Euanti damnum astimatur. Is. At nec plurimi quidem verbum adiicitur. Sed Sabino recte placuit, perinde habendam aestimationem , ac si etiam hac parte, plurimi verbum adjectum fuisset:nam plebem Romanam,hum ruperit sere omnes veteres sic intellexerunt, eorru- Perit. Itaque rupti appellatione continentur, M usta MDacta 8e scissa , 8e quoquo modo vitiata, deteriora facta , ut perempta. d. t. 17. g. I 3. eums q. I4. ITA ET Hoc e APITC In actione quoque uae ex tertio capite legis Aquiliae oritur, tam culpa.quam olus punitur. I. 3o. g. 3. eod. QuANTI IN DIEnvs TRIGINTA 3 Hoe capitulo quanti res fuerit 3o. diebus proximis , tanti lis aesti
matur. d. I. 27. g. s. 1 ς. Ae s x HAe PARTE PLURIMI U E R
RUM, &cJ I. 29. I. ula. eod. alioqui incerta esset damni ex hoc eapite aestimatio.
619쪽
DE LEGE A PILI A. manam , quae Aquilio Tribuno rogante hanc legem tulit. contentam fuisse,quod prima par-
De aiatione directa, utili , ct in factum.
I 6. Caeterum placuit, ita demum directam ex hac lcge actionem esse,si quis praecipue corpore suo damnum dederit. Ideoque in eum, qui alio Modo damnum dederit, utiles actiones dari selent. veluti si quis hominem alienum, aut pecus ita incluserit, ut fame necaretur: autjumentum ita vehementer egerit, ut rumperetur: aut pecus in tantum exagitaverit, ut praecipitaretur: aut si quis alieno scrvo persuaserit, ut in arborem alcenderet, vel in puteum descendoret , dc is adscendendo, vel descendendo,aut mortuus , aut aliqua parte corporis laesius fuerit, utilis actio in eum datur.Sed si quis alienum servum aut de ponte, aut
16. S I I a PRAE e I P E CORPORE a v o JDirecta legis actio ita demum conceditur, si quis eorporci Iuci damnum dederit. I. si . eod. Directa actio hie intelligitur, quae ex vurbis legis eoque, quod scriptum est, descendit.
N EG Quae eaedem & in factu iii; caeterum civiles I. I. g. 3. 9 6. I. 9. eod. Actio , quae inducitur per interpretationem re extensionem aliquam , tanquam ex mente legit Iatoris, non directa , sed utilis dicitur: quanquam vi Meffectu a directa nihil dissere. I. prosen. deneg. ges. Sic patri nomine filii, bonae fidei possessori, item libero h mini suo nomine utilis actio legis Aouiliae datur. Dire esam habere non possunt, quoniam in lege domini tantum mentio fit. I. 7. I. I l. 8. I. I 3. h. r. 1 mA ENUM aERvvM DE PO M T EJ Si quis de ponte aliquem praecipitaverid, Celsus ait sive ipsis lectu pe
ierit aut continuo subnaersus est, auν lassatus vi uumjnis v d eius
620쪽
s N LIB. IV Ti T. IV: aut de ripa in flumen dejecerit, δc is suffocatus fuerit, eo quod projeci corpore suo damnum dedisse, non dissiculter intelligi potest: ideoque ipsa lege Aquilia tenetur. Sed si non cor
pore damnum fuerit datum, neque corpus laetum fuerit,sed alio modo alicui damnum contigerit , cum non sussiciat, neque directa, ne
que utilis legis Aquiliae actio , placuit eum, qui obnoxius fuerit, in factum actione teneri; veluti si quis misericordia ductus,alienum servum compeditum solverit, ut fugeret.
Herbum Injuria quot modis aeripitur. GENERALITER Injuria dicitur omne, quod non jure fit: specialiter, alias contumelia,
ctus perierit, lege Aquilia teneri: quemadmodum siquis
puerum saxo illisisset. d. I. 7. 9.P
Ius A LEGE A rara L i AJ Ex ipsis verbis legis quiliae, ut directa in eum amo competat, ut recte inter
NE Qv E CORO, L aestv M' Vbi corpus integrum manet, neque ex verbis legis directa, neque, ex sententia utilis amo competit: ae proinde subsidiaria in f ctum opus est. I.33. in M. b. . I. 7. g.7. de dola. quae a praertore defectum legis supplente datue. I. II. de praescr. verb. MISER I. COR D 1 o D v c T V a J d δ. 7. F. 7. de avola. Intempestiva milhricordia damnosia est. Similiter actione in factum tenetur , qui sumo facto apes fugaverit vel etiam nec erit. ι. 69. eod. Apes sumo abigi ta neca si notissimum est. Fabrol.