Ethica epistolaris seu Epistolae morales ad usum familiarem vario argumento scriptæ authore p. Michaele Pexenfelder, soc. Jesu

발행: 1686년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

98 Ethica Epistolaris.

tum inveniri; qui serventur. Ita Lothus cum paucis e Sodomaeo incendio, Noachuse Diis luvio evasit. Etiam historiae recitantur,pleonae terroris di consternationis ι quae si in animum meticulosum, velut lapis molaris,inei. dant, addetur pondus ponderi, di naturam ad formidines propensam maerore oppri. ment. Ego quidem alienus sum ab hac opi nione , di illorum sententiae me adjungo, qui in mitiorem partem abeunt. Ad quid enim amplissima eaeli Empyrei spatia , nisi Beato rum civium colonia impleantur e De quibus Baruch c. 3. O Israel, quam magna est Do

mus DEI , ct ingens locin possessionis i Exia

guum mihi quidem videntur pretium Diviis nissimo illi Sanguini pro nobis fuso pone re , qui tam parci, ejus emcaciam metiunturidi pusillum necesse est animum ac pedem esse, ad cujus modulum, illa Misericordiae Numi,

nis immensitas componitur. Una lacrimu4la,in memoriam Patientis DBΙ, autpoenitentis hominis vel dolorem , vel amorem ex oc lis emissa , quos non rogos extinguati Et

ille obtutus, in Christum ε cruce pendentem a moriente coniectus, quid non impetrat ρ Et quisquam sit, qui maiorem etiam Catholiscorum partem ad inferos mittat, quibus tot fatu.

122쪽

saluti remedia in promptu sunt Quram multi enim illorum, divinis mysteriis expiati,ex hac vita decedunt i quam multi, ab ipsa puerbita bene instituti di educati, pietatis humorem, quem semel imbiberunt, tenaciter retinenti Quid dicam de Sacramentorum,gratiae cCel linis fontium, piaculari fluxu e quid de Sacrificiorum virtute, comprecationum frequentia , Concionum multitudine , in ege nos liberalitate e ara nihil merentur stata

more Ecclesiae ieiunia nihil tot in Religio.

sis Claustris utri utque sexus voluntaria de seipsiis supplicia ρ nihil tot culms Mariam in venti Ec exempla 2 nihil tot convivae ad Eo charist cum Epulum accumbentes e nihil tot bene conititutae civitates , dc excubantes pro

Honestate & Justitia magistratus' nihil denique mi fidelea animarum Pastores, rudium instructores , tot scripti de ossiciis homini. Christiani libri ac libelli, & per orbem Oris thodoxum sparsi Abrumpo filum, ne more

concionatorio producatur , di ultra metam ac modum epistola exc urrat. Siquid hic feriventius, multa quoque fervidius ab iis diei g a, qui pro paucitate salvandorum decuismant, Ipsa Christi verba de vocatione mulistorum , eis ne paucorum ab universo mo G a tali-

123쪽

talium genere ad solos Christianos detdtaquenis comparationes instituunt,non nisi senasu analogico, explicandas: qui si tueri suam e veritate volunt,viderint,quid respondeantSer vatori Orbis, iugum suum suave, di onus leve profitenti. Concludo has litteras, di meam de proposito argumento sententiam , dicoque, plerosique Catholicorum servari. Si tibi non sussicit mea assettio , majoris auctoritatis tibi visum nomino , Cornelium a Lapide in cap. . Apocal. v.'. vale, di numerum Beatorum auge , non tam timendo supremi Iudicis udinam , quam amando Patris provjdentissimi benignam in te curam

IULIO MONTANO

Sali rem, gratulationem dignita ris sacerdotalis. . PLurimum Reverende Domine, pro Invitatione amicissima ad Sacrificium,quod primum a te, Dominica die proximε immi- mente, solenni ritu peragetur, habeo gratias

124쪽

Ethica Episolaris. o Iamplas ; deinde gratulor etiam atque etiam

Reverentiae tuae dignitatem , Angelis inviis dendam. Tametsi propter valetudinem,uiaeque dissicultatem, me praesentem sistere haud queo , adero tamen animo , di desiderijs in harum fructum , atque communionem primmitiarum venire studebo. Quos autem amopliores honores consequi pQtuisses, di gratulationem mereri exoptatiorem , quam quia Sacerdotio initiatus , tanquam aliquis Iosue Solem aeternum, DEUM, inquam, hominem

factum, ad tua verba, non dico evocandi, sedessiciendi, di prassentem sistendi potestatem accepisti quod constitutus sis Legatus,DEUM inter Zc hominem, ad causam omnium gra vissimam agendam ; quod impertita tibi ab Episcopo potςstate , quemadmodum unica vocula FIAT, Virgo Nazarena, Pgrens es cta DEI , Divinum Infantem concepit, tu quoque copleste Numen prodigioso mysterio in Ara producis, paucula verba effatus. Ad hanc potestatem consecrandi accedit altera

ab sisendi di ligandi: quo quid maius potest

dici , aut optari e Claviger coeli factus es 3 Sacerdotii collatione claves accepisti, Coeolum aperiendi, coelestes thesauros depromen. di , damnatis capite libertatem conferendi,

125쪽

rum omnium constituendi, vindicem gladium maleficis intentatu velut alter Moyses aut Paulus, reis cervicibus avertendi. Jam Interpres DEI factus, Divinorum orae ulo rum Arcana explicandi , uperum rei ponsa ad homines referendi, tibi dignitas est contributa; iam medius inter Cherubinos ti Seis Taphmos , arae se circumfundentes , Illum tractas manibus, ponis, reponis , deponis, coram quo columnae caeli contremiscunt iduobus digitis includis eum, qui tribus appendit molem terrae. Quod si merito mortalium omnium felicissimam se Virgo Mater credidit, quia Magna fecit ei DEUS, dum Antistam inAngelorum Reginam elegit,eaq; gra-

Iiam contulit,communem cum Patre aeterno

Filium habendi, in praesepio collocandi, ad randi , fasciolis ti brachijs illigandi, amplexibus stringendi, Oseulis dissuaviandi. Si Ecclesia quasi quodam stupore defixa , admir tur Numinis divini bonitatem & cleme tiam , dum in hymno Ambrosiano cantatr

o so DEUS in non horruisti Hirginis uterum

quanto magis obstupescendum est, quod immensus DEUS non horreat,ad vocem Sacrificantis , Divinitatem cum Humanitate coniniun.

126쪽

ει hie a Diseriaris. I o 3 iunctam subu'eries Eucharisticas abdere , di

ad nutum se movendum, manibusque tractandum permittere e O Sacerdotium, vere Regale t Petri ι . c. a. Reges enim supplices ad Aram procumbunt 3 Sacerdos altior Regi bas, velut Legatus ac Pacificator , stans pro supplicantibus exorat. O dignitatis amplitudo o honoris sublimitast Hujus praecellentia muneris Chrysostomus attonitus, in hanc vocem erumpit: 'uo non oportet essepariorem , tali fruentem sacri cio ' quo solari

radio non θlendidiorem manum, carnem

hane dividentem P os, quod igni stiritali repletur 3 linguam, qua tremendo nimis sanguine rubescit 8 hom. 8 s. in Matth. Quis jam

miretur,D. Franciscum dicere solitum , si cui beatorum Geniorum e coelo delapso,& cum aliquo Sacerdote ambulanti Occurreret, prius Sacerdotis manum osculaturum, deinde beato illi honorem habiturum risuo praeterea exemplo, quanta esset Sacerdotii praestantia, ostendit, cum, ut inauguraretur , induci nunquam potuit; atque ut, qualis puritas Sacerdoti esset necessaria, indicaret, in crystallina

phiala limpidissimam aquam exhibuit, symis bolum animi labis experius, di nullo luto infecti. Unde viderint, quid agant, qui potius. - G im-

127쪽

ita petu, quam ratione ι magis pecuniarum, quam animarum amore; magis sui comm

di. quam honoris Divini studiosi, veste castera , mente proiana , ad Sacra irrumpunt. ttamenda mysteria tractant; supra candet

brum positi 1ion tam lucςro & puram flam mam , quam tetrum fumum di fuliginem spargunts quibus illud sentilis PoetW Statilmerito occinatur:

--- procul hiης, procul De nocenus, Si cui corde nefas tacitum in conscia dira Guens culpa ctc. Insontes, casto fue voco. Tibi vero honorem hunc gratulandi tantia plures causas habeo , quanto paratior int friorque ad munus Sacerdotale accessisti. L cernam te doctrina virtuteque praestas , g dentem se lucentem, qualem Servator in J V anne Baptista laudavit, Joan. Lucernam, inquam , ardenrem ex sententia S. Bernardi, propter mentis fervorem; lucen/em, propter doctrinae splendorem: nam, ut idem testatur, tantum lucere , vanum,est o tantum ardςre parum; ardere autem dilucere, perfectum. In hae luce exultat S. Mater Ecclesia, Ioan. s. di illud psalmi r 3 ι . laetabunda decantat et Paravi lucernam tarso meo, non fumigan-t- , non oculis, non naribus fravem i sed

128쪽

elain emicantem, di vitae innocentia, exemplique boni splendore alios illuminantem,atque accendentem ; qui litterarum studia cum pietate sic conjunxisti, in magn/m eX uir que laudem sis consecutus. Et nisi me fal lunt ausuria, iam nunc praesagio, hanc Dignitatem non modo Tibi, tuaeque familiae, sed in communς Bonum , Deique ter Max Optimi honorem ac gloriam praeclare cesturam. Supra Candelabrum es collocatus , di quidem aureηm, ut auream inde charitatem in alios, velut lucem,effundas, tenebras ignorantium discutias, pedes errantium dirigas, calorem in seisidia pectoribus excites, facem ad coelum praeluceas, Haec sunt ossicia Lu- Evangelicae, h*c ornamenta Sacerdotia, quae tibi e animo gratulor , sacramque bene istionem peto , di consecratas manus venerabundus exosculor. Vale quam optime, di in Frim , ceterisque Sacri ficiis tuis mei meminisse ne omitte, patriter tui memor

io precibus, di Sacrificiis meis

futurus

129쪽

a os Ethica Disolaris.

ER HARDO FALCON Io,

vu Nuptis Gratulatio.

Ouod felix, faustumque vobis eveniat,

Novi Conjuges, dulci rechns connexi euis vinculo, quod ligat in securitatem , astringit in amorem; facit, ut, quod tanquam bonum semel electum est , semper posside tur. Hi sunt funiculi Adami, haec vinculaehartiaris, Osee Ii. v. q. quibus corolla stoerida nectitur , nexaque Sponsorum capi tibus imponitur; hoc sub iugo, sed suavi,dein ceps incedendum erit; hoc onus ferendum pari fide, pari labore, sed ideo leviore, qui Communi. Fortunatae nuptiae, quibus Para nymphae praefuerunt Charates, di sua munerra sparserunt, formam scilicet, opes, genu sti, quod omnia superat,virtutem ac probita tem et quod Siracides cap. 26. v. 3. de con

iuge selecta in tus est: mri bona , mulier bona, in parte timentium DEuM, dabitor viro pro factis bonis. Idem de marito lau di D dari

130쪽

EMisa a solaris. 1 7 dari potesti Pars bona, vir bonu , in parutimentium DEUM , dabitur puera pro factis

bonis. In magnis coeli donis numerandum; uxorem reperisse placidam , pudicam, moin

destam , commodam , qualis fuit Rebecca Isaaci, Rachel Jacobi, Sara Tobiae 3 neque mi nor est felicitas, acquisivisse maritum frugalem,sobrium, prudentem, fidelem. Haec soratam fausta, quoniam vobis obtigit, quidni Gratia Epithalamium canant , corollas iaιeiant, di in parte chori ac hymenaei concentas Virtutum veniat e Talem Sponsum sibi jun. gere meruit pietas Sponsae s talis Sponsa debebatur probitati & precibus Sponsi s nactus est uterque, qualem voluit & desideravit 3 pro factis bonis, utriusque votis annuit caelum. In sponsae laudes veteris versiculi litterae cura

'uae tibi ducenda es, teneat P. quinqu/puetur Sirpia, sis Prudens, Pulchra, Pudica,

. Proba.

Quod bonum, quantis dissicilius est inventu, tanto maiores sunt agendae DEO gratiae, emius providentia pares animis, fortunis, mo ribus sociavit. . Et quia moris est, donum a. liquod nuptiale offerre ι ut ne consuetudini huic

SEARCH

MENU NAVIGATION