장음표시 사용
31쪽
Corde bono atque pio. Primas Monsset trius auras Ducere me vidit. Buoucontem agnosce; Ioannae Non est cura mei, nec respicit altera egentem
Turba. Ideo hos inter demissa fronte vagari Cogor. Ego huic: quae vis fortunatque Compaldino 95 Te sic avertit procul, ut se scire sepulchrum Nemo tuum dicas Tunc is mihi talia reddit. Infra Clusinos agros delapsus Eremo Tollit ubi culmen pater Apenninus ad astra Fons ruit oblique qui dicitur Archianus. 400 Illuc perveni quo sertur nomitiis expers
Unda meum diro transsessus vulnere guttur Diffugiens pedes atque irrorans Sanguine Campum. Bic me defecere oculi, pariterque loquela Clamantem extremum lingua Digente Mariam dos Et corpus mansit solum. Neque vera pigebit Dicere, tuque reser vivis. Demissus ab alto Ales me prehendit coelestis nuncius aulae. Tartareus contra clamare, o tu incola coeli Cur me dimittis vacuum3 Tu aeterna reportas 440
Istius spolia ob miseram mihi, quac eripit illum Lacrymulam. At reliqui quod me manet ipse repexum Longe aliter mittam. Scis jam ut se tollit ad auras Collectus vapor humidus, atque recedit in umbrem In loca cum surgit gelidis ubi stringitur Euris. 445
32쪽
Hucvenit malus ille animus, qui mille nocendi Usque artes poscit solertis acumine mentis. Et sumum, et ventum ingenita virtute repente Movit. Ubi est extincta dies, caligine vallem A. Protomagno in coelum sublime minantis 420 Montis ad usque iugum texit. Dein desuper aethram Admonuit, Aetusque in aquam dissolvitur aer. Praecipitant imbres, et quos iam terra nequibat Accipere in fossas tulit impetus; utque fluentis Mos solet esse amplis undae traxere ruinam 42 6 Tam rapidae in si umen regale, ut nulla valeret Vis prohibere malum. Mea frigore membra soluta Indomiti invenit furor improbus Archiani, Inque Arnum iniecit, solvitque a pectore nexam Quam secere crucem mihi bracchia, cum dolor ingens Me vicit domitum, et per ripas volvit, et imum Per fundum, deinde ipse sua cinctum, atque revinctum Involvit praeda. o patrias ubi rursus adire Fas tibi erit terras, dabiturque quiescere longo A cursu, atque labore viae, sic sata secundam 435 Tertia post animam est, haud obliviscere nostri. Sum Pia. me secit Sena, consecitque Maremma,