Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Ut autem illum tuo nomini inscriberem , cum ossicium erga te meum, tum ipsa libri

materies commonebat. Tu es enim is . qui horum praeceptorum utilitatem penitus cognoscis; & actionibus tuis , quid ipsa valeant, confirmas. Tu vel a prima aetate intellexisti, quem finem Logica habeat , quoque modo etiam ad artem regnandi reserri possit. Quis

enim umquam melius aut politicarum Caussa-Tum nexum mente percepit, aut inminentia

regni mala sapientius declinavit Θ Quis acu tius prospexit , quo ex sente possit utilitas forentissimi imperii cum populorum felicitate conjuncta derivari 3 Prosectae, si tuae insti tuatum vitae cum publicum , tum domesticum , si industriam illam regnandi , qua in ipso regni exordio singula prudentissime administras, penitus consideramus , plane deprehendemus . quantus in re Politica Logicus sis: nec illam te Logicam curare , quae scholae disputationibus inutilibus adquisita , plerumque hominesessicit in agendo ad inanitatem subtiles , minimeque expeditos : sed utiliorem aliam , & dignitatis pleniorem . quae sine ullis ambagibus in re omni veritatem adtingat: quidque optimum factu sit ad salutem imperii, ac dignitatem conservandam , internoscat. Itaque unus

tu secisti, ut experirentur Lusitani , vetus il

ia lud

12쪽

Iud dictum hominis sapientissimi: Tum demum

beatas civitates fore , cum Philosephi regnarent, aut Reges philosepiarentur . Nam tales homines iamagistratus cooptasti, qui publica negotia viis gilanter administrarent: & talem te in regendis populis , tam sollertem , tam prudentem ostendisti, qualis in re sua privata nemo ho. moest . Eant nunc qui censent, artem Logicam non nisi ad scholae disceptationes esse accommodatam : atque a te Rege ediscant, quantum ad imperii se licitatem rectae rationis praesidium.& exercitatio conducat. Quos ego interdum non modo rationibus , sed etiam exemplo tuo soleo confutare . Quare non magis opitulari Lusitanis nostris mihi videor , quod iis clarissimorum hominum trado praecepta , quam quod gravissimo tuo judicio , atque auctoritate planum facto , quantum ea hominibus sinisgulis , ad Commode, beateque vivendum, ad in1erant utilitatis .

Quamobrem hoc genus litterarum tibi gratum, & jucundum fore confido: quod iis legendis cognosces, quidnam homines de tuis rebus gestis ac de tota vitae disciplina tuae debeant judicare . Nec id sane jejunum est &COntemnendum , te gravissimorum hominum ferre suffragia: immo vero contra nihil ma-

13쪽

jus , nihil non meo solum, sed omnium judicio praestantius cogitari potest , quam quod Regis & facta, & consilia bonorum omnium

approbationem mereantur . Quamquam enim

fortuna Reges in eo fastigio collocavit . ut aliorum ipsi non indigere videantur ; in hoc tamen indigent. quod nomen non nisi ab eorum judicio habeant, quos infra se positos intuentur : qui & dum praesentes adspiciunt, singula pro merito aestimant: & id ipsum . quod judicarunt . ad posteras gentes scriptis suis transmittunt. Quapropter tibi non magis gloriosum ego puto , quod nascendi sorte regnasti . quam quod intelligunt omnes , te propter

animi magnitudinem, mentisque excellentiam regnare debere. Quo magis confido te . qui tantum acumine ingenii. & exercitatione vales , quantum ab homine gravissimis curis occupato sperari vix posset, effecturum, ut gentes tuo imperio subjectae iis studiis . quibus

i , animus colitur & expolitur . dent operam :quo secilius ad eamdem laudem perveniant aliis quando : ac reipublicae Lusitanae, Cujus membra omnes sumus . pro virili parte prodesse queant. Vale . Rex optime . & litterarum patrocinium . ut constituisti . perge suscipere . Romae Idib. Septembr. A. C. cIOIOCCL. Aniis

14쪽

XIAnimos nostros Parens , Nutrix , Magister, Poeta , Seena depravat e Multitudinis eonsensus abducit a vero . Animis ramnes tenduntur insidiae , vel ab iis , quos modo enumeravi s qui teneros, ct rudes cum acceperunt, Inficiunt, & flectunt ut volunt et vel ab ea , quae penitus in omni sensu implieata isidet, imitatrix boni, V Iuptas , malorum antem mater omnium . Cicero de Legi-Bus L. I. c. I 7. Magni autem est ingenii, revocare mentem a seu -sbus , dc cogitationem a consuetudine abdurere . Cicero TU I. Diost. L I. c. I s.

15쪽

IMPRIMATUR.

Si videbitur Reverendisi. Pal. Mag. Sac. Pal. Apost. F. M. de Rabeis Patriarcha Insant. Meest.

IMPRIMATUR. Fr. Ioseph. Augustinus Orsi Sac. Pal. Apost.

. Dipiti co by Cooste

16쪽

ANTONIUS VE R NE IUS

Lusitanis Adolescentibus optimis studiis instituendis.

mi , cur Logicam ad Uum vestrum eo cri se vim s hac aetate praesertim, in qua tam magna se ofert talium librorum copia, omnino ut dubii simus , quem debeamus prinferre s breviter ex

ponam .

Principio nosrarium neminem de hac materia, ex Paniorum pbilosophorum sententia aliquid lucubraee , exploratum voὴis esse confido . Fuere quidem non nulli vitri docti, ct pii, qui de re Logica hoc, π proximo saeculo copiose disputaruat: sed hi Peripatetica philosophandi via contenti , recenti em non adtigerunt: tum autem copia, θ' eruditione sua doctis hominibus di exercitatis , quom tironibus, aptiores esse videntur. Cum ergo grossorum nullus hoc argumentum tractaeterit , qui mihi vitio dat, quod primus apud vios de Bona Philosophia disputarim , culpet potiori jure pbilosophos Anglos , Batavos , Germanos , Gallos , ct Italos et qui in tanta scriptorum multitudine, Angulis,annis aliquid novum ct cogitau , ct emittunt: quod

sibi persuadent , nibit adhue ab ullo Philinopbο fuisse

conscriptum, quod Logicam complectatur ex omni parte perfectam . Aecedit, inlustriores auctores, qui de hoc argumento seripserunt,deficulter ad Lusitanos nostros defera

a tur:

17쪽

tur: saltim venales non prostant : vel quod plerioue omnes ab Hetero xis conscripti sunt, ct hac de ea samerito ab oculis absconduntur s vel quod etiamsi Catholici sint, tamen non sunt publici saporis . Ut illi ipsi, qui baeepudia amant impeu se , defitctu librorum vel ab

his temperare cogantur, vel iis libris vacare, quorum

Iectione sapientius absti verent. At enim , inquient, plurima se clerunt LUMm rum hominum Is ripta , qua de Logica arte fuse ac eleganter pertraetant: ut si foret nee essarium hujusπο- di studiis in Lusitania nostra dare operam , ea non alia Iegere deberemus, ct adolescentibus explicare. Fateor , si ad id , quod quaerimus, forent accommodata . Sane fatemur O nos, magnam vim exstare Logi- eorum librorum. Sed omnesne de singulis artis nostrae partibus disputant aceurate e rerumne omnes habentdiletium e Oel. si habent, an cogitata sua tam dilucide fuerter disponant, at pueris instituendis accomm data snt 8 id sane reprehensores nostri non incient. Profecto non nulli sunt homines , qui unam vel alteram Logicae partem diligenter exposuerunt. vi vero omNesea ratione disputarit, ut nihil illis addi, nihil detrabiposse videatur , procul dubio habeas neminem. Ruinimmo facile id feri non posse , nullus, qui harum disciplinarum peritus sit, ct recte de rebus judicare sciat, ωο- eabit in dubium . Augentur squidem in diem hominum eogitata , disciplinaepe oliuntur, nec aliquid tam omni ex parte politam ct elaboratum reperietis, quod non tempore ct usu perfectius re limatius pini exhiberi. Eorum etiam, qui lucem Logicae boe, O superiori

faeculo adtulerunt, laudantur profecto multa, fateor 2 alia vero On merito suo reprehenduntur . s 3I Nam qui- Consule quae dicemus L. I. c. 6. & seq.

18쪽

quidam multi sunt in rebus nullius pretii exponendis rutilia ct necesoria vel omittunt, vel tangunt. Atii

magna circuitione verborum cogitata sua declarunt:

quaedam incerta σ dabia, quasi manifesta forent, a misceut: ut A alias ab aliis separare velis , oe' ad usus tuos advocare, Logicus jam sis oportet. Sunt etiam , qui dum exemplis , desumtis ab gravioribus disciplinis , confismare sudent praecepta , obscurant potius , quom inlustrant . 'stremo alii , qaod illam Geometrarum ratiocinandi viam fricte imitam- , ad puerorum img Nis, quae talem methodum non derastarunt , nullo pacto idonei esse Φidentur . Adeo difficile es hujusmodi rem pro merito explicare . euiderm , desperabimus Logicam addiscere ρ m

nime vero z at tanto diligentiores in ea exornanda esse

debemus s quod in ea scriptorum ubertate .ersamur , tu qua cuilibet accuratias disputaturo oratis deesse non potes . Atque quemadmodum Zeuxis ille Heracleotes , ut excellentem muliebris formae pulcritudinem depingeret , eκ omnibus virginibus formosissimis, quae Crotone erant, quinque delegit s quod non putasset omnia, quae quaereret ad vena tem , uno in corpore se reperire posse s ita nos omnibus anum in locum coactis scriptoribus , qui in hoc argumento cum laude versati sunt, eκ variis. iveriis excellentissima quaeque libare debemus .

Neque vero is ego sum qui mihi persuadeam , ita facile animi humani latebras, ut ita Leam , O recessure plorari po=e, ut quo ille modo res omnes sine errandi periculo percipere queat, ct clare , ct facile tamar. utramque tamen , quantum is nobis fuit, persecuti fumus . Nam ct ex omnibus auctoribus, qui nomine Omemoria digni sunt, quae quisque verissime, ct commo i me dicere videbatur, excerpsimus: ct ista ipse , ρμα Ategimus , ea distributione conscripsimus, ut ad pueros

19쪽

' informandos forent apta . Addent fortasse non vult hale n yro labori lectissima multa, ut breviori via tueri ad aliquam doctrinae praestantiam aliquando perveniant. Ωuis negate vel quis id potius non Utate Scitim dum

id non praestant , gratium habeant nobis , qui viam sternimus , ut juventus melioribus litteris ac studiis sine magno negotio imbui queat. Raed si bomines considerarent, quantum interes, ut puera a prima aetate recre de si mulis rebus adsuescant exlytimare s studiose curarent non ut medicinam Logicae sanandis mentis humanae in rmitatibus adhibe rent f sed ut hujusmodi medicina, quautum per tarditatem nostram licet, non indigerent. Saltim ne fierent deteriores praejudicatis opinionibus , quae a Nutricibus ,

ct paedagogis instillantur puellis . Rideatis vos licet, Adolescentes , vere oesummo docti unorum hominum consensu hoc dico raecipsa Logices decreta non ob praeceptoribus in schola, sed ab nutricibus in cunabulis teneris mentibus instillari oportere : i J quae si puellos, quorum habent curiam , non adsuefacerent tum exemplo suo , tum ineptis praejudiciis

ct male res sit uias percipere , ct de iis insipienter judicare s sad fieri non posset, ut ne puer germanis rerum perfunderetur ideis , iisque , uti debet, uteretur'. ex quo progressus atate cognosceret ratiocivandi artis praeceptiones ab rusiores, π Logicus evaderet omni ex parte politus . Sed hominum ea est condicio , quod has praeceptrices in tenella aetate debent audire, quae NON allig

IJ Exteri non nulli in praesentia hoc curant, ut num trices puellos suos quam fieri possit non imbuant praejudi

elis , sed res, ut sunt, exponant.

saJ Conserantur , quae disputabimus Logicae: L. DUI.

20쪽

atiis modo , sed ne sibi quidem sapisat. Ut nesciam , an

nus boni adferant nobis , quod corpus alunt, O formant f ati vero damni , quos siciem mentis quodammodo metundunt. 'remobrem Philosophi est, praejudicatis opinionibus primae aetatis occurrere : eaque tradere , quσpueris , cum ab illa institutione exrediuntur , opitulari possint. Ruod ego praeter cetera hisce libris adimplere constitui. Propositum enim mihi fuit, non eruditorum palato , sed puerorum , atque adeo reipublicae utilitati fervire . Fallar : saltim conatus sum, hoc nomine de

*obis merebor.

Neque vero id ego agam in praesentia, ut vobis persuadeam plurimis verbis , quoπtum pueri , qui ιacetia O ratione imbuuntur, reliquis praesteut, qui P νipatetica solent erudiri. Nam praeterquam quod id a te me viri litteratis i luculenter demoninarunt , adeonnicuique pervium es, ut nullus eorum , qui haec diligentius consideravit, vertat in dubium . fid Pams -- ώii estis , recte ipsi judicent,an nous aut se quam vos meteris dialecticae partem adtigistis, vobiscum reputate , quantum homines ab ea Dialectica habeant adjumenti ,

non dico ut in negotiis domesticis, O foret uss s in his usui non esse, perspicuum est J sed in ipsis gravioribus disciplinis , in theologia Dogmatica, Polemica , Hermeneuticu, in Fure 9 Civili, ct Pontificio s in Hisο-ria, O bumanitatis studiis, sine ullo negotio vera, ct DLIa dijudicent. aJ Tam demum percipietis, quantum damni facit homo, qui mancipat se talibus studiis, ct tem- pur , rem sane pretiosum, tot tricis ct cavillationibus addiscendis consumit. a 3 Nam

3I Legantur quae exponemus L.II. P. I. cap.7. ad Conserantur quae disseremus L. II II. p. a. & L.V. P.2. tribus ultimis capitibus , in quibus utilitas Recentioris logicae ostenditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION