Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

IO DEREL CICAcratis auditor . Hic rixandi viam , & vafras quaestiunculas nectendi, quam ab Eleaticis philosophis didicerat, IJ quaque in Graecia Sophistae delectabantur,ut erat ingenio aeri &acuto , mirifice auxit, & primus in artem reduxit. Dialogis utebatur e ac frequentibus consecutionibus ergo , ergo , id , quod proposuerat, conficiebat. saJ Hoc erat hominis ingenium , ad discordiam in disputando, & ea villationes seu sophismata paene factum . Quod studium, qui ei in schola successerunt, plurimis additis di inventis fallaciis ae laqueis, coluerunt. Sed quae adeo erant inepta , ut vel tiro oculatus nullo negotio ea solveret. Sane nihil hoc nomine Euelis di debemus r quippe qui tot fallacias introducens , de Logi ca arte male meritus est . V. Cyrenaiei auctorem habent Aristinum, Cyrene Α-sricae urbe natum e qui Athenas veniens Socratis audiendi caussa, Philosophiae hoe doctore una cum aliis operam dedit. Deinde post varias peregrinationes Athenis ludum aperuit: 3J ex cujus patria orenaici philosophi appellati sunt. Hic Socraticam philosophandi rationem secutus, Morali philosophiae addiscendae potissimum animum intendit: veruntamen Rationalem non est ad spernatus . s J Haec autem Logica erat hujusmodi, ut de eriteriis veritatis praesertim ageret: quos in adsectionibus no stris, hcc est in sensu doloris, & v luptatis positos esse putabant Cyrenaici. syJVI. Peripateticorum auctor est risoreles Stagirites , Platonis auditor e qui Logicam artem suis persecutus est, ut opti

siJ malabius Hist. Logie. s. III. IJ Eaelius Dict. tom. II. verbo Euclides es 3J Laertius L. II. s. sa. s J Laertius C. sa. Γ 1 3 Ex veteribus illorum Logicam exponit Sextus Empi-rie. Advers. Μathem. L. v LII. s. Io . seqq. ex recent. G. Cbristianus Thamosus, Introd. in Phil. Ration. c. s.

42쪽

optime de illa meritus habeatur. Sane reliquis , qui post fuere, plurimam luem adtulit. Conscripsit frJ Cxxm. libros de re Logica:quorum praecipui desiderantur . Horum

xvr. dumtaxat exstant.

In primo, qui Categoriarum inseribitur, de iis tractat, quae spectant ad ideas rerum in ordinem revocandas . Peri-.bermenias I. deinde , in quo explicat vim nominum , & verborum , quae ad propositiones compingendas sunt necessaria. Praeterea M. Priorum Analyticorum , in quibus de syllogismo generatim: II. Posteriorum Anaisticorum in quibus disi

putat de syllogisimo demonstrativo. His addit Topicorum libros v III. id est , argumentorum sedes exponit, ex quibus argumenta sumi debent, ad probabilia quaeque probanda. Reliqai sunt Heneborum libri M. id est laqu eorum, quibus Sophistae frequenter utuntur , ut alios capiante quos ille de industria exponit, quo facilius possint vitari. Haec organum Aristotelis appellant. Quae debemus Aristoteli haec sunt. In prima parte Lo gices docet nos, ideas , quas habemus, ad ordinem revocare, nominibus insignire, quo expeditius utamur in compigendis syllogismis. In altera parte Logices exponit,quam varie V eabula in propositionibus sita sint:quaenam illa sint,quae uni versales,aut particulares ideas designanti& quot genera pro positionum inde nascantur . In tertia parte enumerat C piose modos , quibus propositiones copulari possitnt, ut fiant syllogismi: adeoque artem syllogisticam accurate,quam vis obscure , edisserit . Itaque logica Arsotelis pro scopo habet , rectum syllogismum sacere . Reprehenditur autem Aristoteles multis nominibus . Prineipio non doeet, quomodo recte singula percipiamus,erroresque vitemus in ideis comparandis . Illud autem peccat magis, quod nominibus pro Iubitu utituri iisque , quasi

si arideatur Franciscui Patriciuι Discius Peripag.TOm. I.

43쪽

Ia D A RE LOGICA essent rerum ideae,omnia definit. Nam, ut recte monet Oeris eius, rJhagoge Porphyri ita Categoriae erat nihil aliud:quam Lexicon , cujus ope nomina quaedam rebus tribuebant : &memoriter ex regulis seu veris , seu salsis ratiocinabantur . Adeo res omnibus notas, quasi reconditam doctrinam, venditabant Peripatetici. Quare , inquit Clercius, si quis quaereret, quid sit homo: reposuisset ille, esse Animal rationale, ex ordine categoriarum suarum e quod hoc valebat, homini inponi nomen animal rationale . Quaerenti,quid sit planta: dixisset, Vivens anima vegetativa praeditum . tum etiam , in quo animal, &τιvens differant: respondisset, Vitens esse genus animalis: ansemat vero speciem viventis. Quod hue redit: In distributi ne entium , UiDens nomen esse generalius, quam animal. Si quis sciscitaretur, quid sit id, cui ratio ines: quid anima υμ gerativa e regessissent, Animam rationalem esse formam sub stantialem hominis e animam vegetativam formam item sub-fantialem plantae. Quod si urgeres , nihil nisi alia Lexici verba pro responsione haberes Culpatur secundo,quod abrupto sermone , & construmctione vocum a vulgari Graecorum consuetudine sejuncta tisiis suerit: tum breviter, & obscure dedita opera scripserit et saJ voeabula non definierit. Saepe eodem nomine res diversas, saepe plura nomina eideinstet tribuit. Interdum vocibus utitur , quibus nulla significandi potestas subjicitur . Homo enim gloriae plus , quam par erat, cupidus , cum systema novum vellet condere, & praeter ceteros iubtilitate praedicari, veterum Philosophorum sententias corrupit, mutilavit,quo facilius eorum dogmata carperet. Cumque meliores excogitare non posset, ad sacram anchoram confugit, nempe ad voces incertae significationis,& universales,& no

si J Logic. Praeffa J Gellius L. XX. c. I.

44쪽

LIBER PRIMUs. 33 as,quibus cogitata sua occultaret, & ineruditis egregie in- Poneret, suspicantibus aliquid magnum tantis verborum involucris contineri. si J Quod ii solum negabunt,qui numquam Aristotelem libero judicio legerunt. Culpatur tertio, quod multus sit in tradendis propositionibus , & rebus nullius pretii: quasque homines lacilius

quotidiano usu callent, quam animad Uertant, eum docentur: immo vero multo dissicilius res eas intelligunt, si tam mul tis praeceptionibus onerentur. Culpatur quarto;quod Criterium veritatis non ad tingit : sed tantum ordinem pxopositionum . Quare si quis de re aliqua erat dicturus , Peripatetici non considerabant rei naturam & proprietates,& ex horum cognitione disputationem finiebant,sed ex regulis artis:& in hoc tam anxii erant, ut finem nullum facerent disputandi . Culpatur quinto,quod longas, dc intricatas de syllogismis regulas conscripserit: nullis exemplis familiaribus inlustraverit: immo obscurissimis plerumque verbis usus fuerit. Cum tamen paucis praeceptis , & clarissimis rem illam omnem posset absolvere , magno cum operae pretio .

Ne multa, loqui tantum docebat Aristoteles: & grammaticam Philosophicam potius , quam artem ratiocinandi conscripsit. Ad plurimum docet, cavere non nullas Sophistaruna sui temporis molestas argumentationes . fa J Nusquam vero docet recte judicare,& ratiocinari. Etenim non viamsi J Vid. vivesium de Caus corrupi. art. L. I. conferatur ipse Aristoteles in libro.Contra Zenonis, Xenophanis, &Gorgiae sententias .

a J Aristoteles de Interpret. c. s. fatetur, se hujusmodi librum seri spe, contra molestias Sophistarum : προι τας σοφι '. D --. Et bis Uscopus totiui logicae Aristotelis, uti consideranti patebit .

45쪽

14 DERELOGICA viam sternit,qua ad rerum cognitionem pervenire possimus: alias & alias cognitiones ex rebus ipsis perspieue cogniti Rcomparemus : quod erat Logici. Sed hoc tantum , ideas , quas habemus , veras an falsias ad certum ordinem revocare , nominibus insignire, tum etiam ex quibusdam cognitionibus alias promere, idque ex quibusdam regulis, ne decipiamur deducentes. Quod perbelle fieri potest , etiamsi Logicus prave & obscure rem nolcat, atque percipiendo deci piatur . Itaque nemo homo est,qui, lainetsi universam Ariso telis logicam ad fallidium usque pervolutaverit, sentiat se talibus praesidiis esse munitum, quibus materia aliqua ad disserendum proposita, argumenta in promtu habeat. Quod ego pace tanti viri dixerim, cujus ingenium, di eruditionem suspicio et & unum doleo, tanta ingenia in tam leves sententias incidisse . s i IVIT.

3J Nolim , Adolescentes , haec ommia flagitia Arsoteli tribuatis : sed partim hominis pbilosopbandi viae , partim vi-eUPudini temporum , is hominum inscitiae, is avaritiae , qui Philosophi libros vel celarunt, vel depravarunt . Etenim. rasoteles seripta sua tesamento legavit Ne phrasto: hie vero Velao Scepsio:eujus beredes, quo de bis Pergamenos reges celarent, in subterraneam fossam retulerunt,ubi CXXX. annos delituere. Quo in loco blattis , im humore eonfecti maximum damnum fecere. Deinde venditi fuere Apellis coni Teio, baram rerum amatori: qui, cum libros describendos curasset , Iacunas inperite implevit: ut , alii multi fecerunt, qui ex ingenio potius , quam ex Aristotelis sententiis , quos omnino ignoraban/, obseura loca emendarunt ia Paullo post L. Sulla Arbenis rediens umam eos deportari curavit . uua in urbe primum Drannio Grammaticus, is Andronicus Abo-dius ; deinde inepti librarii quidam eos deseri erunt: tot ineptiis infuscarunt, vix ut Aristotelis mens qualis fit, δεθι- cari, nedum constituere, passimus. HAE

46쪽

VII. Stoici Zenonem Cittieum parentem habent r qui Cratetis Cyniei auditor fuit:atque etiam Academieos D IJ &Megaricos sad aliosque audivit. Familiam reliquit inlu-srem , quae usque ad Augusti aevum cum honore pervenit: ι immo Hae itaque ea sae, tempus nimirum , quod Aristotelicae doctrinae memoriam deleverat ex animis sa Theopbrasti temporibus authographa ipsis etiam Aristotelicis erant ignota J humiditas, quae membranas corrosit; inperitae manus , quae eum inscite emendarunt, eaussa sunt, cur plures ineptias in iis , Celristotele invito, legamus. Accedit paucos e vulgatis Πι, is exstare, de quibus non fuerit dubitatum, essent cristotelis , an secus . Franciscus Patricius , exceptis Mechanicis , O' libro de Dogmatibus Zenonis, Xenophanis, Gorgiae, omnia, quae

bodie exsant, Arsotelisuppositicia esses picatur: quod latep rosequitur tom. I .Discuss. c. a I. Merito ut dicere possimus, nulla arte divinari posse , quid sit Arsotelicum , quid non :qualis Philosophi mens fuerit, qualis aliorum . Historiam hane omnem Aristotelicam noscere qui cupit, legat viros clarissimos,Franciscum Patricium in Discussionibus Peripateticis et Petrum Ioannem ri unus um in Institutionibus Philosophiae Peripateticae, sed praesertim in Oratione de Caussis obscuritatis Aristotelis,ejusque remediis, quae eisdem adiecta es:Ludovisum Vivolam de Corrupi. art. L. I. pag.m. 2 6. seqq. Ioannem Albertum Fabricium Biblioth. Graecae

Haee de ipso Aristotelis contextu moneo : nam de illius i nterpretibus cum Arabibus , tum Scbolasticis fere nibiI in i lii haberi, quod sit Arsot elicum; omnino iis,qui veterem lit reraturam adtigerunt,extra controversiam es positum: paucos e*cipias, de quibus infra L.v. P. a. c. q. ubi de Pedantium. Philosophie .s i J Laertius L. V II .s a.

47쪽

IS DERA LOCI A immo unum vel alterum post seculum Stoici clarissimi exsti

terunt.

Logicam , Ethi eam , & Physiologiam compleκi sunt.

Sed in Logica praecipue Stoicorum cura omnis consumebatur. Praeter ceteros Crysippus praedicatur. Is enim adeo

in Dialectica insignis fuit, tantaeque apud omnes aestimationis; ut plerique dicerent , si apud Deos usus esset Dialecticae.non futuram aliam quam Chrysippeam . IJ Id tamen nos docet Laertius saJ hominem CCCYt. libros de re Logica scripsisse. In quibus quot inutiles & mole lita disputationes haberentur,vel ipse librorum numerus, harum rerum aestimatori aequo, probabit. Quaedam non inepta de comparandis ideis, de proprietatibus voeum , de definitionibus, & divisionibus, de eriterio veritatis, de syllogismis, & fallaciis, Stoici subtiliter tradidere. Haec tamen ab aliis accepere: nec aliquid quod sciamus, post tot ac tantos in Logica consumtos labores, aut Cbrysippo debemus, aut reliquis Stoicis , quod dignum sit laude . Culpantur igitur multiplici nomine. I. Quod genera li aestu abrepti novam sectam condendi , nova verba & abG trusiora , novos laqueos captandi adversarium, & miras syllogismorum, ac ratiocinationum formas commenti sunt:quibus Sophisicen inmane quam ampliarunt. a. Hoc sibi finem proposuere, perpetuo altercari, idque ad ostentationem, non ad veritatem investigandam. 3. Systema aliquod doctrinae non dederunt: nec via ac ratione docuerunt. Μodo perpetuo contenderent, & adversarium in verbis inpliearent ;de reliquis nihil pensi habebant. Profecto non aliunde melius, quam ex Cicerone in Tu- seu lauis Disputationibus, O Paradoxis, is Finibus Bonorum is Malorumtum ex illa pro Muraena oratione, in qua Stoico

i rum

s i J Laert. in Chrysippo . a J L. v II .f. q.

Di illata L.

48쪽

LIBER PRIMUS. ITνum ineptias exagitat lepidissime; colligi posse censeo, quantum Stoici ineptirint: quot cavillationes seu sophismata fabulati suerint; ut res non paradoxas modo , sed incredibiles,& aperte falsas magno apparatu verborum indoctis persuaderent. Quod plane probat, insignes eos deceptores fuisse. IJ VIII. Post hos venit Epicurus Atheniensis , qui Xenocratem , & Pamphilum Platonicos, ct Theophrastum Peripateticum ,& Nausiphanem audivit, a quo Pyrrhoniorum dogmata accepit. Quidquid vero Academici,& Stoici, Epicureorum obtrectatores acerrimi, dixerint de Epicuro, id certum nobis est , veterum neminem cum ipso fore com parandum et adeo praeclara sunt hominis in artem Logicam merita . Quod & Cl. malchius, qui hanc hilloriam contexuit , profitetur : immo vero illius Canonica, quam refert

Laertius, saJ quale hominis suerit ingenium, quam acre ju dictum , luculenter demonstrat. Sane Epicurus garrulitatis Stoicorum pertaesus , & ca villationes rejiciens, in quibus ipsi inpudenter exsultabant sperinde quasi praeter ceteros & eruditione , & ingenii acu mine pollerent; paucos canonas collegit de perspicuitate sermociis, & recto ordine ratiocinandi , eosque Sophistis opposuit : quod sibi persuasit, nihil aliud requiri , ut tirones , si illos recte perciperent , Stoicorum vafris quaestiunculis occurrerent, eorumque jactantiam labefactarent. Quod ii li selieiter successit. Omnino ergo Epicuri Canonica ad haec pauca revoca tur . Omnis quaestio, quae in Philosophia disputatur, vel de re est, vel de voce . De re veritatem quaerimus: de voce fB guificationem. id De erroribus , ineptiis Stoicorum agit luculenter Ioannes Franciscus Euddeus, inter Analecta Historiae Philo sophieae : ibi Iacobus araomasius , de Exuitione Mundi Stoi

49쪽

gnificaIionem . Veritas autem vel est exsistentiae,vel judicii.

Veritas exsilientiae est, quod quaelibet res sit ipsum quod es , non aliud . Unde hoc intellectu illud verum est , quod est , seu exllat. Veritas judicii est , quod judicium, im propositio

vocalis fit conformis rei enuntiatae . ROS autem omnes vel sunt naturaIes, vel morales : hoc est, vel ad contemplationem naturae , vel ad consuetudinem vitae pertinent . Utraique ut adsequamur , refie judicandi instrumentum, quod eriterium vocatur, est adhibendum et

quod in modo percipiendi consistit. Naturales percipiuntur sensu ffensus objectam rem trahit ad mentem : sensio autem rem rercipit: utrumquo vocabulo sensus designat EpicurusJ aut mente . Morales percipiuntur appetitu dc passone, vel voluptatis , in rebuS quae alliciunt : vel molestiae , in illis quae avertunt.

Itaque triplex positit criterium veritatis , sensionem , anticipationem , is passionem : quibus suos canonas adhibuit per quam accommodatos, ne judicando falleremur, siJ quos ordine subjiciemuS.

Canones ad sensium spectantes. I. Sensus numquam fallitur : ac proinde est omnis sensio , omnisque phantasiae seu apparentiae perceptio , vera .

II. Opinio es consequens sensumse onique superadjecta,

in quam veritas , aut falsitas ca it . III. Opinio illa vera es , cui vel suffragatur , vel non refragatur senjus evidentia. LIII. Opinios IJ Hos ex Laertio . D Sexto Empirico collegit Gassendus, in Lib. X. Laertii, , in Syntagm. Philosoph. Epicuri, is in originibus Logicae C. T. Confer. Manibus, blistor. Philos. P. XII. Thomasius, Introduct. in Phil. Aulic. C. v. Drbius, Institui. Phil. Ration. initio .

50쪽

u I. Ostinio illa falsa est, eui vel refragatur, vel non suffragatur sensus evidentia . Canones de anticipatione, seu mente . I. Omnis , quae in mente es, anticipatio seu fraenotio dependet a tensibus: idque et et incursione sui , vel proportione,vel fimilitudιne , vel compositione . II. cauticipatio est , ipsa rei notio is quasi definitio, Me qua quidquam quaerere, dubitare, opinari, immo tyx nominare non licet.

1 II. Es anticipatio in omni ratiocinatione principium, quasi nempe id, ad quod adtendentes inferimus, unum esse idem , aut diversum s conjunctum , aut disjunctum ab alio . IDI. Ouod inevidens es , ex rei evidentis anticipatione Aemonstrari debet . Canones de appetitu , seu passione . I. Ea voluptas , quae nullam bubet adnexam molestiam , amplectenda es. II. Ea molestia, quae nullam babet voluptatem adnexam, fugienda .

III. Ea voluptas, quae aut majorem voluptatem impedit, aut graviorem molestiam parit, fugienda . II. Ea molesta, quae aut majorem avertit molestiam, aut uberiorem voluptatem creat, amplectenda. Canones de vocibuI . I. Dum loqueris, delige voces communes ,is perspicuas :ne aut Ignoretur , quid velis ; aut interpretando frustra tem

pus teras .

II. Dum audis, id enitere, ut vim subiectam voeibus re

SEARCH

MENU NAVIGATION